← 阿普列尤斯

花札

§5-6

剧场中的哲学演说与印度裸行哲学家

演说者指出剧场这一场所绝不会有损哲理演说的庄严,进而论及东方印度的风土,表示相比那里的物质财富与自然奇观,自己更赞赏彻底杜绝怠惰并在进餐前严厉考核每日善行的裸行哲学家。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5

​bono enim studio in theatrum conuenistis, ut qui sciatis1 non locum auctoritatem orationi derogare, sed cum primis hoc spectandum esse, quid in theatro deprehendas. nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.

你们来到剧场确实怀着良好的热忱,因为你们深知地点并不会贬损讲演的威严,而是首要应当省视在剧场中能领会到什么。因为若是滑稽戏,你们会发笑;若是走钢丝者,你们会恐惧;若是喜剧,你们会喝彩;若是哲人,你们则会学习。

§6

​Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores et fluxos uestium2 Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos et odorum diuites Arabas—eorum igitur Indorum non aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium maximus "eois regnator aquis in flumina centum discurrit, centum ualles illi oraque centum, oceanique fretis centeno iungitur amni," nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo in mutuam perniciem concertant: quippe lubrico uolumine indepti reuinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus uel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac retentores suos toto corpore oblidere. sunt apud illos et uaria colentium genera—libentius ego de miraculis hominum quam naturae disseruerim—; est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque adgnomen illis bubulcis3 inditum. sunt et mutandis mercibus callidi et obeundis proeliis strenui uel sagittis eminus uel ensibus comminus. est praeterea genus apud illos praestabile, gymnosophistae uocantur. hos ego maxime admiror, quod homines sunt periti non propagandae uitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli: non illi norunt aruum colere uel aurum colare4 uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere. quid igitur est? unum pro his omnibus norunt: sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores. nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt. igitur ubi mensa posita, priusquam edulia adponantur, omnes adolescentes ex diuersis locis et officiis ad dapem conueniunt, magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum fecerint. hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse; itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse uel alterius demonstratione didicisse, alia denique ceteri commemorant. qui nihil habet adferre cur prandeat,5 inpransus ad opus foras extruditur.

印度人,在人口上稠密、在疆域上最大的民族,远离我们而坐落于东方,靠近大洋的潮汐与红日的初升,处于最初的星辰与极边的大地,在博学的埃及人、迷信的犹太人、经商的纳巴泰人、长袍飘逸的阿萨息斯族人、缺粮的伊图里亚人以及盛产香料的阿拉伯人更远处——对于这些印度人,我并不那么惊叹于他们象牙的堆积、胡椒的收获、肉桂的贸易、钢铁的淬炼、白银的矿脉与黄金的流水,亦不惊叹于他们那里的恒河,作为所有河流中唯一最大者, “作为东方水域的君王奔流成 上百条江河;它拥有一百道山谷与一百座河口, 并以百道水流汇入大洋的海峡”,亦不惊叹于这些同样的印度人虽恰恰定居于破晓之地,肉体上却带着黑夜的肤色;亦不惊叹于在他们那里,庞大的巨蟒与巨大的巨象以同等的危险争斗以致同归于尽:蟒蛇以滑腻的盘曲缠绕住大象,以致大象既无法迈步,又完全无法挣断这极其坚韧的毒蛇的鳞状镣铐,只得求助于自身重躯的倾塌来复仇,以全身的重量压碎俘获者。他们之中还有各类不同阶层的居民——我更乐于论述人类的奇观而非自然的奇观——;他们之中有一类人除放牛外别无所知,因而被赋予牛倌的称号。也有人长于以物易物,有人勇于投身战斗,或以弓箭远射,或以刀剑肉搏。此外,他们之中还有一个卓越的阶层,被称为裸行哲学家。我对这些人最感钦佩,因为他们既不精于扦插葡萄,亦不精于嫁接树木,也不精于翻耕泥土:他们不知如何耕种田地,不知如何淘洗黄金,不知如何驯养骏马,不知如何降伏公牛,亦不知如何剪修或放牧绵羊或山羊。那么究为何物?作为所有这些事情的替代,他们只通晓一件事:年长的导师与年轻的学徒皆在精修智慧。而在他们那里,我最为赞赏的莫过于他们憎恶心灵的麻木与游手好闲。因此,每当桌案摆好、食物端上之前,所有的青年便从各自不同的地点与职责汇聚到宴席前,导师们逐一盘问,他们从黎明初现到当日此时做了何种善行。此时一人陈述自己被选为两人之间的仲裁人,化解了怨仇,重修了和好,消除了猜忌,使仇敌重归于好;同样另一人陈述自己顺从了父母的指令;另一人陈述自己通过深思发现了某事,或通过他人的示范学到了某事;最后其余的人也陈述了其他事情。若有人拿不出应准其进餐的理由,便会被逐出门外,空腹前去劳作。

语法注5 条
  1. 5ut qui sciatis

    ut qui 后接虚拟式动词(sciatis)的结构,引导具有原因色彩的特征关系从句(意为“作为深知……的人们”)。在关系代词前加 ut 是用以强化原因或特征的拉丁语惯用表达。

  2. 6fluxos uestium

    vestium 是修饰形容词 fluxos 的限定/关系属格(意为“在衣着方面宽松/散漫的”)。属格名词用于限定该形容词所适用的具体范围或方面。

  3. 6bubulcis

    由于受指示代词与格 illis 的吸引而呈现的与格形式。在 nomen / adgnomen indere alicui 这类命名句式中,所赋予的名称本可作主格(bubulci),但受前面的人身与格吸引而同化为与格,这是古典拉丁语的常见语法现象。

  4. 6aruum colere uel aurum colare

    利用词形与音韵相似构成的修辞手法(双关/换字对仗,paronomasia)。通过元音交替,将 arvum colere(耕种田野)与 aurum colare(淘洗黄金)巧妙并列形成音律对照。

  5. 6cur prandeat

    由 cur 引导并依附于动词 adferre 的间接疑问从句或理由从句(意为“为何他理应进食”)。由于主句动词 habet 为现在时,从属分句依据时态呼应法则采用虚拟式现在时(prandeat)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:5-6