- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:3-4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者记述了管乐革新者许阿格尼斯及其子玛息阿的传说——玛息阿愚蠢地向阿波罗挑战并惨遭惩罚,随后引出吹笛名家安提革尼达斯因与卑微的葬礼乐手同享称号而深感苦恼的轶事,借此阐明相同的名称与装束之下往往潜藏着截然不同的境遇与本质。
Hyagnis fuit, ut fando accepimus, Marsyae tibicinis pater et magister, rudibus adhuc musicae saeculis solus ante alios catus canere,1 nondum quidem tamen flexanimo sono nec tamen pluriformi modo nec tamen multiforatili tibia; quippe adhuc ars ista repertu nouo commodum oriebatur. nec quicquam omnium est quod possit in primordio sui perfici, sed in omnibus ferme ante est spei rudimentum quam rei experimentum. prorsus igitur ante Hyagnin nihil aliud plerique callebant quam Vergilianus upilio seu busequa, stridenti miserum stipula disperdere carmen. quod si quis uidebatur paulo largius in arte promouisse, ei quoque tamen mos fuit una tibia uelut una tuba personare. primus Hyagnis in canendo manus discapedinauit, primus duas tibias uno spiritu animauit, primus laeuis et dexteris foraminibus, acuto tinnitu et graui bombo, concentum musicum miscuit. eo genitus Marsyas cum in artificio patrissaret tibicinii, Phryx cetera2 et barbarus, uultu ferino, trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus fertur— pro nefas—cum Apolline certauisse, taeter cum decoro, agrestis cum erudito, belua cum deo. Musae cum Minerua dissimulamenti gratia iudices adstitere, ad deridendam scilicet monstri illius barbariam nec minus ad stoliditatem poeniendam. sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen,3 non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occiperet inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta barbare effuttiuit, laudans sese, quod erat et coma relicinus et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et fortuna egenus: contra Apollinem—ridiculum dictu— aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus. iam primum, inquit, crines eius praemulsis antiis et promulsis caproneis anteuentuli et propenduli, corpus totum gratissimum, membra nitida, lingua fatidica, seu tute oratione seu uersibus malis, utrubique facundia aequipari. quid quod et uestis textu tenuis, tactu mollis, purpura radians? quid quod et lyra eius auro fulgurat, ebore candicat, gemmis uariegat? quid quod et doctissime et gratissime cantilat? haec omnia, inquit, blandimenta nequaquam uirtuti decora, sed luxuriae accommodata: contra corporis sui qualitatem prae se maximam speciem ostentare. risere Musae, cum audirent hoc genus crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem illum certamine superatum uelut ursum bipedem corio exsecto nudis et laceris uisceribus reliquerunt. ita Marsyas in poenam cecinit et cecidit. enimuero Apollinem tam humilis uictoriae puditum est.4
据传说,笛手玛息阿的父亲兼导师许阿格尼斯,在音乐尚处于雏形的时代,便能独步众人而善于演奏,然而那时尚未具有动人心弦之声,亦无多样的调式,更无多孔的排笛;因为这门技艺彼时才刚被发明,初见端倪。世间万物无一能在其发端之时即臻于至善,几乎在一切事情上,怀揣希望的初试皆先于对实物的精熟实践。因此,在许阿格尼斯之前,绝大多数人所通晓的,不过正如维吉尔笔下的牧羊人或牧牛人那般,“在尖利的麦秆上断送可怜的歌谣”。 纵使有人看似在技艺上稍有长进,那人的习惯也不过如同吹奏单号一般吹奏单笛。唯独许阿格尼斯在演奏时首先分置双手,首先以一息催动两支笛管,首先通过左右孔洞,以清脆的高音与低沉的轰鸣交融出音乐的协和之美。 由他所生的玛息阿,在吹笛的手艺上承袭其父,然而在其余各方面则是一个弗里吉亚蛮人:生有野兽般的面孔,凶暴多毛,胡须污秽,浑身布满硬刺与杂毛。据传——实是大逆不道——他竟与阿波罗一较高下:丑陋者与俊雅者较量,村夫与文雅士较量,野兽与神祇较量。缪斯们与密涅瓦一同掩饰本意充当裁判,自然是为了嘲讽那怪物的蛮野,更是为了惩罚其愚顽。但玛息阿——此即其愚蠢的至极明证——未能察觉自己正遭戏弄,在开始吹笛之前,竟蛮横地吐露出一套关于自己与阿波罗的荒诞狂言。他自夸道,他自己头发倒竖,胡须邋遢,胸口多毛,以吹笛为艺,在境遇上是个穷汉;相反,他却指责阿波罗拥有相反的美德——这实在可笑——因为阿波罗未剪秀发,双颊娇美,肌肤光洁,博学多艺,境遇富足。 “首先,”他说,“他的秀发,前额的卷发整洁垂落,长长的发鬈迎风飘拂;浑身极为悦目,四肢莹润,言语充满神谕——无论你喜好散文还是诗句,他在两方面皆具同样雄辩。更有甚者,他的衣裳织理细密,触感轻柔,紫光流转;更有甚者,他的里拉琴闪耀着黄金,泛着白象牙的光辉,点缀着各色宝石;更有甚者,他的歌声极尽曼妙与高超。所有这些诱惑,”他说,“绝非美德的妆点,而是骄奢的附庸”;反之,他炫耀自己身躯的特质才显现出最崇高的品貌。听闻阿波罗竟遭到此类凡智者所渴求之事的责难,缪斯们不禁发笑,并在这位吹笛者败北之后,将他如同一头被剥去毛皮、露出破碎内脏的两足野熊般弃之不顾。就这样,玛息阿为了受罚而吹奏,亦因此而陨灭。然而阿波罗实为这样一场卑微的胜利感到羞愧。
tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis uoculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu uelles Aeolion simplex siue Iastium uarium seu Lydium querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum. is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur. sed ferret aequo animo hanc nominum communionem, si mimos spectauisset:5 animaduerteret illic paene simili purpura alios praesidere, alios uapulare; itidem si munera nostra spectaret: nam illic quoque uideret hominem praesidere, hominem depugnare: togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera operiri et philosophos amiciri.
曾有一位名为安提革尼达斯的吹笛大师,是各种微妙音调的甜美调节者,亦通晓各种调式的变换,无论你想要质朴的爱奥利亚调、多变的爱奥尼亚调、哀怨的吕底亚调、神圣的弗里吉亚调还是尚武的多利亚调。当他在吹笛技艺中享有极高声誉时,他常说,没有任何事情能像那些墓地的吹角手被称为笛手这般,令他感到苦恼并在心灵与精神上饱受折磨。然而,如果他曾看过滑稽模仿剧,他本会心平气和地面对这种名称的共有:他会在那里看到,身着几乎相同的紫袍者,有人高居首席,有人却饱受鞭笞;如果他观看我们的角斗表演也同样如此:因为在那里他也会看到有人主持赛会,有人却拼死搏杀;托加长袍既为还愿而备,亦用于葬礼;披风既用于掩盖尸身,亦为哲人所穿戴。
- 3catus canere
不定式 canere 直接依附于形容词 catus(熟练的、聪慧的),充当说明性(解释性)不定式,用以限定技能所在的范畴。这是受希腊语影响的诗意/修辞构文,相当于古典散文中的 ad canendum 或 canendi peritus。
- 3Phryx cetera
cetera 是所谓的“关系对格(希腊式对格)”,意为“在其余方面”。它起副词性作用,将玛息阿继承自父亲的吹奏技艺与他在其他所有方面所表现出的弗里吉亚蛮族本性形成对比。
- 3quod stultitiae maximum specimen
quod 是中性关系代名词,在同位语意义上指代后文的分词短语 non intellegens se deridiculo haberi(不明白自己正沦为笑柄这一事实)。它构成了一个评注性的插入结构:“而这正是其愚蠢之极的明证”。
- 3Apollinem tam humilis uictoriae puditum est
非人称动词 pudet 的典型构文:感到羞耻的人作宾格(Apollinem),引发羞耻的事由或对象作属格(tam humilis uictoriae),意为“阿波罗为如此卑微的胜利感到羞愧”。
- 4sed ferret aequo animo hanc nominum communionem, si mimos spectauisset
与过去事实相反的混合条件句。条件从句(si 节)采用虚拟式过去完成时 spectauisset(若他曾见过),而主句采用虚拟式未完成时 ferret(他便会平静以待),表达由过去的经历所引出的持续性心态。
