← 阿普列尤斯

花札

§16#2

立像之谢与对斯特拉博的赞辞

作者因未经求告便蒙赐雕像之荣向听众致谢,盛赞其赞助人、前执政官埃米利阿努斯·斯特拉博的特别荐举与慷慨提议,并就迦太基元老院与长官们对该荣誉的确认表达感激。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16#2

​pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore obseruandum; quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit; qui uero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit. duplam igitur uobis gratiam debeo. immo enimuero multiiugam,1 quam ubique equidem et semper praedicabo. sed nunc inpraesentiarum libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie uobiscum probare—est enim tantus in studiis, ut praenobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio. sed quaeram sedulo et conitar, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.2 nam nunc inpraesentiarum—neque enim diffitebor—laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. quid faciam? cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat gratias agere. nemo me, nemo ex illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto; quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam modo astitit. nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit. iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. quin etiam commemorauit et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et alios decretos. quid addi potest ad hoc praeconium uiri consularis? immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum? immo enimuero, quid superest? Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt. nonne uidetur hoc uobis senatus consultum esse? quid quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perueniret. ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant. id egone scirem ac non praedicarem? ingratus essem. quin etiam uniuerso ordini uestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari tantummodo summus honor est. igitur, quod difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id—praefascine dixerim3—iam quodam modo mihi obtigit. quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut Karthagini desint,4 ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare. sed de hoc tum ego perfectius, cum uos effectius. quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.

受请者所收取的代价亦非微薄,以至于人们宁愿购买一切日用品,也不愿开口求取。我认为在荣誉之事上尤当遵循此道:那费尽心力通过祈求而获得它的人,仅欠自己一份恩情,因其促成了此事;然而那未经历钻营之苦便获得它的人,则欠施予者双重恩情,既因其未曾求告,亦因其蒙受恩赐。因此,我欠你们双重的恩情,实则是多重恩情,我必当在任何地方、任何时刻加以宣扬。但眼下,我将借着为这一荣誉所著的这部书册,如我素来所行的那样,予以公开声明:盖因哲学家就公众为自己决议树立雕像致谢自有定法,而斯特拉博·埃米利阿努斯的卓越荣耀所索求的那部书册,将与此定法略有差异;我期望自己能适宜地撰写该书,以便今日与你们一同充分称颂他——盖因他在学问上如此伟大,以至于凭其自身才华比凭其贵族执政官之职更为显赫。在这世上曾经存在、现今存在或将来存在的一切人当中,在至善者中最显赫、在最显赫者中至善、在两者之间最具学识的埃米利阿努斯·斯特拉博啊,究竟用何等言辞,方能表达我对你这番厚意的感激并予以铭记,以何等相称的式样赞美你如此荣耀的仁厚,以何等辞令的回报比拟你义举的荣光,凭赫拉克勒斯起誓,我至今尚未寻得。但我将勤勉寻求并努力为之,“只要我还铭记自身,只要气息还支配着这具躯体”。 盖因在眼下——我亦不愿否认——喜悦压过了雄辩,思绪为欢愉所阻;沉浸于欣喜中的心绪,在眼下宁愿欢庆而不愿宣述。我当如何是好?我渴望显出感恩之意,但因狂喜之故,我尚无暇致谢。任何人,那些严肃之士中的任何一人,都不当因此而责难于我,因为我对自身所受荣誉的敬畏不亚于对它的理解,因为我因一位最显赫、最博识之士的如此崇高的证词而欢欣鼓舞;盖因一位执政官级人物在迦太基人的元老院中,为我作出了既极辉煌又极仁慈的证明;即便仅仅为他所结识已是无上的光荣,而他甚至在非洲的领袖诸公面前宛如为我担当赞颂者一般挺身而立。盖因据我所知,他于前日呈递了一份呈请书,通过该呈请书为我的雕像请求一处显要之地,首先提到了我们之间因在共同的导师门下同窗求学而体面开启的同窗情谊;随后又依照其崇高品级认可了我所有的心愿。这已是第一份恩惠,因他记念自己曾是同窗。看哪,这又是第二份恩惠,因如此显赫之人公然宣称自己受到对等的爱戴。不仅如此,他还提及在其他各邦各国中亦曾为我决议树立雕像及授予其他荣誉。对于一位执政官级人物的这番称颂,还能增添什么呢?他甚至凭借我受领祭司职位的明证,指出迦太基的最高荣誉归于我身。这已是特殊的恩惠,且远超其他一切,因这样一位最具分量的证人亦以其自身的投票向你们推荐我。总而言之,这位令各行省皆欣然在普天之下为其树立四马或六马战车雕像的人物,已然允诺自费在迦太基为我树立雕像。那么,对于我荣誉的殿堂与顶峰,对于我受颂扬的顶端,还缺少什么呢?实则,究竟还缺少什么呢?执政官级人物、顺应万众之愿不久将成为行省总督的埃米利阿努斯·斯特拉博,在迦太基人的元老院中就我的各项荣誉发表了意见,众人皆遵循了他的权威。在你们看来,这难道不就是一项元老院决议吗?况且,出席那最神圣元老院的所有迦太基人,都如此欣然地决议选定地点,以至于——正如我所期盼的那样——人们可知他们将另一座雕像推迟至下一次元老院会议,正是为了在保有对其执政官级人物的尊崇与敬意的前提下,显得并非与其义举相争,而是予以遵从,即为了让这项公众恩惠在一个崭新的日子完整地临到我身。此外,最优秀的政务官们与最怀善意的领袖们,皆铭记着他们所愿之事已由你们委托给他们。这难道是我知晓却不当宣扬的吗?若不宣扬,我便是忘恩负义之辈。不仅如此,为了你们对我极其深厚的功德,我向你们整个阶层致以并怀有我所能表达的最大感谢,正是你们在那座即便仅仅被提名亦是至高荣誉的元老院中,以最高尚的欢呼为我增辉。因此,那原本难以办到且确被视为艰巨之事——即得民众欢心、令阶层满意、获政务官与领袖们赞许——若无冒犯之虞,如今已然在某种程度上降临于我。那么,对于我雕像的荣耀,除了青铜的价格与工匠的劳务之外,还缺少什么呢?这二者即便在微不足道的城邦中亦从未对我有所匮乏,更何况在迦太基呢?在此处,这最显赫的阶层即便在更重大的事务上也向来习惯于作出裁决,而非斤斤计较。但关于此事,待你们付诸更切实的行动之时,我再作更完满的阐述。不仅如此,元老之崇高、公民之光辉、友人之尊严啊,不久在我的雕像落成揭幕之际,我亦将著书更充分地颂唱谢意,并嘱托该书传遍各个行省,自此在全世界、自此在全时代,在普天之下永远年年重现对你善行的赞颂。

语法注4 条
  1. 16multiiugam

    承接前文的“duplam gratiam”(双重恩惠),形容词省略了名词“gratiam”,用以强调所欠的感激之情绝非仅仅两倍,而是千重万重。

  2. 16dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus

    直接引用维吉尔史诗(《埃涅阿斯纪》卷四第336行)中的诗句,作为时间/条件状语从句(“只要……”),限定前文的未来时动词“quaeram sedulo et conitar”。

  3. 16praefascine dixerim

    习语表达,意为“但愿此言不招致厄运/邪视”。“dixerim”为虚拟式现在完成时,表示委婉语气(潜在虚拟式),用作避邪防妒(fascinum)的客套语。

  4. 16ne ut Karthagini desint

    承接前句的否定前提“ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere”(即便在中等城邦亦未曾匮乏),表愈发(a fortiori)不可能:“更不用说在迦太基会有所匮乏了”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:16#2