- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:16#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯在就迦太基领袖决议为自己树立雕像致谢之前,先申明了自己因意外伤病缺席的原委,并引述喜剧诗人菲勒蒙在朗诵因雨中断后猝死的典故来对比自身的遇险与痊愈,盛赞这一未经请托便获赐予的殊荣。
priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula—quippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam— quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim.1 exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio pauca uultis? poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit saepenumero—pudet dicere. repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. rarae apud illum corruptelae, tuti errores, concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum.2 postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduersum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit, locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, adhuc os recto libro impressus,3 sed enim iam animae uacuus, libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo uehementer talum inuerti, ut minimum afuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebatur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis. an non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? non quin magnitudo Carthaginis mereatur4 etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum
非洲的领袖诸公啊,在我就你们在我出席时体面地提议、在我缺席时仁慈地决议为我树立的那尊雕像向你们致谢之前,我首先想向你们申明理由,为何我曾有多日离开听众的视线,前往珀尔修斯温泉——对于健康人而言那是全然最称心的浴场,对于病患而言则是最宜人的疗所——盖因我立意要将我一生的全部光阴呈明给你们检验,我已将自己永远而坚定地奉献给你们:若无你们作为知情者与裁决者,无论大事小情,我皆不愿施行——究竟为何我突然将自己从你们这最辉煌的视线中隔开。关于此事,我将提起一个仅有微小差异却极其相似的先例,以表明不可预见的危险会如何猝然临到凡人身上,那便是关于喜剧诗人菲勒蒙的往事。你们中已然充分知晓其才华的人,且简略听闻其结局;抑或你们也愿稍稍听一听关于其才华的记述? 这位菲勒蒙曾是诗人,中期喜剧的作者;他与米南德一同为舞台口授剧作,并与之竞技,或许技逊一筹,但确是劲敌。盖因他甚至屡屡击败米南德——说来实属令人羞惭。然而,在菲勒蒙的作品中,你仍能发现诸多机智、曲折精妙的情节、清晰展开的认亲场面、合乎情理的人物、切合人生的格言、不堕于平底便鞋格调之下的诙谐、未上升至高帮厚底靴之高亢的庄重。在他笔下,罕见诱拐败德之事,误会皆无大碍,情爱皆合规矩。即便如此,亦不乏背信弃义的鸨母、狂热的爱人、狡黠的奴仆、戏弄情郎的荡妇、管束丈夫的妻子、溺爱子女的母亲、厉声斥责的叔伯、倾力相助的挚友、好战的兵勇,乃至贪食的食客、吝啬的父母与放肆的娼妓。长期以来凭此等美誉在喜剧技艺中卓有名望的他,当时偶然正朗诵自己新创作的一出剧作的一部分;当演至第三幕,正如喜剧中常常喜于发生的那样,正激起更加令人愉悦的情感时,骤然降下一场大雨,恰如前不久发生在我与你们之间的一样,迫使听众的聚会与朗诵的开端延期;然而在各方请求下,他定于次日毫无停歇地诵读余篇。次日,大众怀着极大的热忱汇聚成庞大的人群;每个人都尽可能坐在靠近对面的位置;迟到者向友人示意,请其分出就座之地;最外围被挤出座席楔形区的人则怨声载道;整座剧场塞得水泄不通,拥挤不堪,众人开始彼此抱怨;未曾到场者探问先前所讲之事,先前在场者则回忆所听之言,在全员皆通晓前文之后,翘首以盼后续的展开。其间时光流逝,菲勒蒙却未依约前来;有人对诗人的迟缓窃窃私语,更多的人则为其辩解。然而当众人就座时间已久超常理,菲勒蒙仍未在任何地方露面时,遂从敏捷之人中派出使者前去催请,而他们却发现他已死在自己的小榻之上。他刚刚咽气身僵,倚卧在床榻之上,宛如沉思者一般:其手仍卷绕着书卷,面庞仍贴着展开的书本,然而体内已无气息,忘却了书籍,亦不再顾及听众。步入内室者伫立了片刻,为这等突如其来的变故与如此优美之死亡的奇观所震撼。随后他们返回大众之处,禀告道:那位众所期盼在剧场中终结虚构情节的诗人菲勒蒙,已然在家中将一出真实的人生戏剧演绎完毕;实则他已向人间万事道别并请求鼓掌,却让自己的亲友哀痛与号哭;昨天的暴雨实乃为他们预示了泪水;他的喜剧尚未迎来婚礼的火炬,便已先迎来了送葬的火炬;因此,既然最杰出的诗人已然卸下了人生的面具,众人便应当直接从讲堂前往为其送葬,眼下应当拾掇的是他的遗骨,至于其诗篇则留待日后。 这些如我所述发生之事,我久已获知,但在今日,我却从自身的凶险中将其记起。盖因你们必然记得,当我的朗诵被大雨所阻时,我经由你们的应允将其推迟至临近之日,且所遭遇的几乎与菲勒蒙如出一辙;盖在同一天,我在体操馆中极其剧烈地扭伤了脚踝,以至于差一点就将关节从腿骨上彻底折断。然而关节脱位了,因那次扭伤至今仍松动不稳。正当我以巨大的重压将其复位之际,在通体大汗淋漓之时我受寒僵硬了许久;由此引发了一阵剧烈的肠痛,直到险些以其凶暴夺我性命、迫使我依菲勒蒙之例在前往诵读之前先赴死亡、全其宿命而非全其言说、终结性命而非终结篇章之前不久,痛势才得以平息。因此,一旦我在珀尔修斯温泉凭借其温和的水温与同样舒缓的温敷恢复了步伐——虽尚不足以稳健支撑,但对于急于奔向你们之人而言已显足够——我便依约前来履行诺言;然而在此期间,你们凭借你们的善意,不仅消除了我的跛行,甚至为我赋予了轻捷。 难道我不该匆忙赶来,为那项我不曾发出任何祈求便蒙赐予的崇高荣誉向你们致以重谢吗?这并非因为迦太基的崇高不配领受即便是一位哲学家为荣誉所作的祈求,而是为了使你们的恩惠纯然无瑕,只要我的求告未曾从其厚意中削损分毫,换言之,使这恩惠彻头彻尾皆是全然无偿的。盖祈求之人既非以微薄的代价购取,亦非将微小
- 16quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim
此从句在长插入语(quippe ita institui... habeam)之后,重新承接并换言了前文的间接疑问从句 cur... afuerim。distulerim 为及物动词 differo 的第一人称单数完成时虚拟式,与副词性宾格 quid(= cur)连用并隐含反身宾语(me),意为“究竟为何我将自己从你们的视线中隔开/暂离”。
- 16relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum
承接前句 coegit 之后省略的表示许诺或言说之动词(如 pollicitus est)而构成的“宾格加不定式”结构。逻辑主语为 Philemon,不定式为 perlecturum [esse],relicum(剩余部分)作其直接宾语。deincipiti die 意为“次日”。
- 16adhuc os recto libro impressus
被动分词 impressus 与阳性主语(Philemon)保持一致,而 os(面部/口)则作保留宾格或希腊式限定宾格(中动态含义,即“将其面庞贴在展开的书卷上”),此乃白银时代拉丁语的典型用法。亦有校勘作 impressum 与 os 一致,但传抄本的 impressus 在语法上完全可以成立。
- 16non quin magnitudo Carthaginis mereatur
习惯短语 non quin(并非不……)后接虚拟式 mereatur,用以否定某种假定的理由。它承认迦太基的崇高地位确实配得上求取荣誉的恳请,从而引出后文由 sed ut... 引导的核心目的(“而是为了使你们的恩惠纯然无瑕”)。
