- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯致辞行省总督西庇阿·奥尔菲图斯,明确与阿谀奉承之徒划清界限,申明二人真挚的友谊与自身的才学,并驳斥静默,立意在盛大的公众集会中颂扬总督造福城邦的美德与功绩。
viderint,1 quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorientur. utrumque enim a me, Scipio Orfite, longe abest. nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere potest, potest autem quiuis falso gloriari. ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda. quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est,2 summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia. ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti. quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut somno soluatur aut uino mergatur aut morbo sepeliatur? profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita uox in uagina silentii condita diutino torpore hebetatur. desuetudo omnibus pigritiam, pigritia ueternum parit. tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit; igitur identidem boando purgant rauim. ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior. mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant. pro quibus homini uox diuinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem. quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum; equidem et si fidibus adprime callerem, non nisi confertos homines consectarer. in solitudine cantilauit Orpheus in siluis, inter delphinas Arion, quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent. auibus haec secretaria utiquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus. et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur. enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem. metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet uel tua generosa modestia uel mea ingenua uerecundia. sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam.3 uos ea mecum, ciues ab eo seruati, recognoscite.
那些惯于甚至在行省总督闲暇时也强行迎奉、以便凭舌端之急躁博取才华之推荐并夸耀你们友谊之虚名的人,便由他们去罢。盖因这两件事,西庇阿·奥尔菲图斯啊,皆与我相距甚远。因为一方面,我无论多么微薄的才华,按其分量,早已为众人所深知,以至于无需新的推荐;另一方面,对于你及与你相类之人的厚意,我宁愿渴求而不愿夸耀,且我更是如此深厚友谊的求索者而非夸示者,盖因除了真心求索之外无人能够渴求,但任何人皆能作伪夸耀。此外,我自幼年起便始终勤勉致力于崇高学艺,无论在我们的行省还是在罗马你的友人那里,我都求得了关于品行与学识的极佳声誉,对此你自己便是最具分量的见证人;因此,你们接受我的友谊,正如我渴求你们的友谊一样,是理所应当的。因为,对罕见来访不轻易宽恕,正表明其期盼此人持续常至;而爱意的最高明证,便是乐见常客,恼恨怠惰之人,赞扬持之以恒者,思念中断造访之人,盖因既然某人的缺席令人焦虑,此人的现身便必然令人欣悦。此外,长久受制于沉默的声音,其用处不会胜过被鼻塞堵塞的鼻孔、被污垢锁闭的双耳、被白斑蒙蔽的眼目。倘若双手被手铐束缚,倘若双足被脚镣禁锢,进而主宰我们的心灵倘若或因睡眠而瘫软,或被美酒淹没,或被疾病埋葬,那又该当如何?诚然,正如宝剑因使用而明亮、因弃置而生锈,声音若深藏于沉默的剑鞘中,亦会因长期的麻木而变得迟钝。生疏在一切事物中滋生怠惰,而怠惰又滋生昏沉。悲剧演员若非每日呼喊,气管的洪亮便会衰退;因此他们不断呼叫以涤除嘶哑。然而,锻炼人声本身的徒劳劳苦,在诸多方面都被多余的专注所超越,如果与人声相比,军号在咆哮上更为凶猛,竖琴在协奏上更为丰富,管笛在哀怨上更为悦耳,芦笛在低语上更为怡人,号角在信号上更为悠远。至于许多动物未经演练的声响,其独特的特质令人赞叹,自不必细说:诸如公牛低沉的哞叫,恶狼尖锐的嚎叫,大象忧郁的长鸣,骏马欢快的嘶鸣,以及禽鸟激昂的鸣啭,雄狮愤怒的咆哮,以及此类凶猛而清澈的动物之声,皆为敌意的狂怒或宜人的欣悦所激发。与这些相比,神赐予人类的声音虽较为窄小,但对心灵的效用远胜于对双耳的欢娱。因此,它更应当通过频繁的使用而得到施展,且只能在听众齐聚的殿堂中、在此等显赫人物的主持下、在众多博学之人与众多仁厚之人的这卓越盛会中施展;若我极精通竖琴,我亦只会追寻密集的人群。在孤独之中歌唱的,乃是“森林中的俄耳甫斯,海豚群中的阿里翁”,盖因若传说可信,俄耳甫斯因流放而凄凉,阿里翁自舟船被抛下,前者是凶暴野兽的抚慰者,后者是仁慈巨兽的娱悦者,二人皆是最可悲的歌唱者,因为他们不是自愿为了赞誉而努力,而是出于必然为了求生而挣扎;若他们取悦的是人类而非野兽,我当更加由衷地赞赏他们。此等隐僻之所断然更适宜于禽鸟,适宜于乌鸫、夜莺与天鹅。乌鸫在荒僻的旷野啼鸣童年的歌谣,夜莺在非洲的荒野叽喳青春的短曲,天鹅在僻静的河畔咏叹暮年的乐章。然而,那要为孩童、青年与老人献上有益诗歌的人,应当在成千上万的人群中歌唱,正如我这首关于奥尔菲图斯美德的诗歌一样;它或许姗姗来迟,却是真挚的,对于迦太基的孩童、青年与老人而言,既令人欢欣,亦大有裨益;这位在众人中最为卓越的总督以其宽厚救助了他们,以受节制的渴求和适度的良方,赋予孩童以饱足,赋予青年以欢愉,赋予老人以安宁。西庇阿啊,既然我触及了对你的赞颂,我确实担心眼下或是你高贵的谦逊、或是我天生的审慎会约束我。然而,在你这位实至名归之人身上我们所赞叹的诸多美德中,我不能不在这些诸多美德中至少触及极少的部分。被他拯救的公民们啊,请与我一同认取这些美德。
- 17viderint
第三人称复数完成时虚拟式,用作让步或许可性祈愿式(惯用语,“任凭他们自己看着办罢”),统领后续的关系从句 quibus mos est...,借此表现说话者与此类谄媚之徒彻底划清界限的冷峻态度。
- 17non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est
表示性质或心态的表语属格句式。主语为不定式短语 non prompte ueniam impertire(“不轻易赐予宽恕”),其中动名词属格 rarenter adeundi 修饰 ueniam(“对罕见拜访之宽恕”)。表语部分 adsiduitatem eius requirentis est 意为“属于/体现了那期望其殷切来访之人的心态”。
- 17sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam
由 nequeo quin(“我不能不……”)统领的 quin 重叠复现句式。介词短语 ex plurimis... 之后插入了修饰性的关系从句 quae in te meritissimo admiramur,导致与 quin 从句谓语动词之间产生长距离隔开(hyperbaton);因而在用 ex his plurimis 予以概括重申之后,连词 quin 再次出现以导向从属从句的主动词 attingam(“触及/提及”)。
