← 阿普列尤斯

花札

§15

萨摩斯岛的神庙与毕达哥拉斯的游历

阿普列乌斯描绘了萨摩斯岛的地理物产以及朱诺神庙中奢华的奉献物(特别是巴梯鲁斯雕像),驳斥了将其误认为毕达哥拉斯像的观点,并历数了毕达哥拉斯的求学游历、诸位导师及其倡导的静默法则。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15

​Samos Icario in mari modica insula est—exaduersum Miletos—ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur: utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit.1 ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur. ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fructuosa insula est quam frugifera. ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata. oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant. enimuero fanum Iunonis antiquitus famigeratum; id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest. ibi donarium deae perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lancibus, speculis, poculis et cuiuscemodi utensilibus magna etiam uis aeris uario effigiatu, ueterrimo et spectabili opere: uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse; quidam Pythagorae eam falso existimant. adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos,2 Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent; cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius tenerae, procerulae: laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit; quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare.3 uerum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat; ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse;4 et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est. quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse. sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis diuini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium principe reciperatum. uerum enimuero celebrior fama optinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas didicisse; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde Bracmanos—hi sapientes uiri sunt, Indiae gens est—eorum ergo Bracmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia. quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humauit. fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse. tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere. prorsus, inquam, hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere. non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis puniebantur. porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.5 qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.

萨摩斯是伊卡里亚海中一座适度大小的岛屿——与米利都相对——坐落于其西侧,与其相隔的海域并不辽阔:顺风航行向二者中任何一处,翌日便可泊入港口。其土地对于谷物生长显得迟缓,对犁耙无所反应,却更宜于橄榄林,既不招致葡萄种植者的责难,亦不遭蔬菜耕作者的抱怨。所有的农事全在锄头与插条之中,凭借此等出产,该岛富于果实甚于富于谷粮。此外,岛上居民稠密,亦广受访客造访。它拥有一座城邑,断不与其声名相符,但多处半塌的城墙迹象表明它昔日曾十分宏大。然而朱诺的神庙自古声名远扬;若我未曾记错路线,那座神庙沿海岸前行,距城邑不过二十斯塔德。那里有着献给女神的极其丰饶的珍宝库:大量的金银器皿见于盘碟、镜子、杯盏及各式器物中,亦有以多样的塑像呈现的大批青铜制品,工艺极为古老而精湛;特别是从那祭坛前由僭主波里克拉特斯所奉献的巴梯鲁斯雕像,我以为未曾见过比之更为巧夺天工的造物;有人误以为它是毕达哥拉斯的雕像。那是一位容貌俊美非凡的少年,额前的秀发呈均等的中分向两颊梳抚;其后部更显丰盈的长发则遮蔽着缕缕透显的颈项,直垂至双肩的边际;其颈项充满汁水般的光泽,面颊丰满,双腮圆润,下颏中央微有一凹陷,其姿态完全是一位琴歌乐师:凝视着女神,宛如歌者一般,身着一件带有绣绘斑斓图案、直垂至脚面的长袍,系着希腊式腰带,一件短披风将双臂一直遮蔽至腕关节,其余部分则化作优美的褶襞下垂;饰有浮雕饰带的齐特拉琴被紧紧固定托起;其双手柔嫩且略显纤长:左手张开手指拨弄琴弦,右手呈弹奏之姿将琴拨移近琴身,仿佛在歌声歇息的间隙随时准备弹击;在此期间,歌声似乎正从圆润的嘴中、通过努力半启的双唇悠扬流淌而出。不过,就算承认这尊雕像是某位深受僭主波里克拉特斯宠爱、出于交谊而吟唱阿那克里翁风格诗歌的少年,但它绝非哲学家毕达哥拉斯的雕像。他固然生于萨摩斯,容貌格外卓绝,于齐特拉弹奏及一切乐艺中极有造诣,且与波里克拉特斯执掌萨摩斯几乎处于同一时期,然而这位哲学家绝不为僭主所喜。盖当后者刚刚开始施行统治之时,毕达哥拉斯便秘密潜逃离岛;当时他刚丧失其父姆涅萨尔科斯,据我所知,其父在伏案工匠中以极其精巧地雕刻宝石而追求声誉甚于追求财富。有人称,当时他在冈比西斯王的俘虏中被押送至埃及时,曾以波斯拜火教僧侣、特别是执掌一切神圣奥义的大司祭佐罗亚斯德为师,后来被克罗托内的一位领袖叙卢斯赎回。然而,更为流传的说法坚持认为,他是自愿寻求埃及之学问,并在那里从祭司处习得了祭礼难以置信的威力、数字奇妙的更迭之理,以及几何学极其精巧的法则;且其心灵并未因这些艺业而感到满足,旋即又造访了迦勒底人,并由此造访了婆罗门——这些是智者,乃印度的部族——因而造访了那些婆罗门的裸形哲学家。迦勒底人向他昭示了星辰之学、漫游星宿的恒定轨道,以及二者在人之生辰中所施加的种种影响,乃至从大地、天空与海洋中耗费巨资探求得来的凡人治病良方;而婆罗门则为其哲学贡献了大部分内容:心智当受何等教诲,肉体当经何等操练,灵魂分为几部,生命有几重转生,冥府亡灵依据各自之功过各有何种刑罚或奖赏。更有甚者,对于原籍叙罗斯岛的斐瑞居德斯——此人首创摒弃诗行之格律,敢于以散列的辞藻、自由的吐属与不受拘束的言说撰写文章——毕达哥拉斯亦尊之为师,当其因恶疾之溃烂而如蛇蜕般散落化脓而死时,毕达哥拉斯虔敬地安葬了他。据说他亦曾在米利都的阿那克西曼德门下研讨自然之理,并为求学问亦曾追随著名的克里特预言家与禳除祭司埃庇米尼得斯,以及克瑞奥费罗斯的门徒莱奥达玛斯,而那位克瑞奥费罗斯被记载曾是诗人荷马的宾客与歌咏之劲敌。受教于如此众多的师长,自全世界痛饮了如此众多且品类丰富的学问之盏,尤以其崇宏之天资与确乎超拔凡人之度量的庄严心智,作为哲学的首创命名者与奠基人,他传授给门徒的第一课无非是保持静默;在他那里,未来的智者首要的磨砺乃是克制一切言语,将诗人所谓的“长翅之物”的辞藻拔去羽翼,闭锁在洁白牙齿的藩篱之内。简而言之,我说,这便是智慧的首要门径:彻底学会沉思,彻底戒除多言。然而他们并非终生废绝言语,亦非所有人皆以相同的时间噤声追随导师;对于品性持重者而言,适度短期的沉默便被认为足够,而对于多言之徒,则近乎以禁绝声音的流放之刑,受罚长达五年之久。此外,我们的柏拉图丝毫未尝偏离此一宗派,在极多之处皆遵循毕达哥拉斯之规;同样,我自己为了被先师们收纳于他的名下,亦通过学园的思索习得了两项本领:在需要言说之时毫不迟疑地言说,在需要静默之时欣然保持静默。凭借此等节制,我似乎从你所有的前任者那里,既赢得了对合宜静默的赞赏,亦赢得了对适时发声的明证。

语法注5 条
  1. 15utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit

    utramuis 是代词性形容词 uteruis(二者中任一)的阴性单数宾格,指代前句出现的 Samos 或 Miletos。nauigantem 是充当名词性成分的现在分词宾格(“航海者”),utramuis 作表示方向或终点的无前置词宾格(“驶向二者中无论哪一处”)。dies alter(“第二天/翌日”)作主语,支配谓语动词 sistit。

  2. 15tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos

    deiectus 为阳性单数主格的完成时被动分词,此处用作中动用法(即希腊式受格/关系宾格结构),直接支配 tunicam picturis uariegatam 作宾语,意为“身着垂至双脚的带彩绘长袍”。

  3. 15quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare

    先行词 canticum 被吸收入关系分句内部(quod interim canticum)。uidetur 采用人称结构(主语为雕像/少年),eliquare 在此带宾格 (quod) canticum 作他动词用,意为“使歌声流畅地流淌/唱出”。

  4. 15multum abest Pythagorae philosophi statuam esse

    非人称结构 multum abest 通常接 quin 从句,但在本处直接接带宾格的不定式短语作为主语性从属结构(即 [hanc] statuam esse Pythagorae...),意为“此雕像绝非哲学家毕达哥拉斯之像”。Pythagorae 为表所有或从属的表语性属格。

  5. 15cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere

    在 opus est(需要某事)句式中,所需之行动以完成时被动分词的中性单数夺格(dicto、tacito)表示,即“需要言说时/需要静默时”。这两个时间从句分别对应于后续的不定式 dicere 与 tacere。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:15