← 阿普列尤斯

金驴记

§9.18-9.20

菲勒西特罗斯通奸与丈夫巴巴鲁斯骤归

菲勒西特罗斯用重金收买守奴米尔墨克斯和人妻阿勒忒得以幽会,但丈夫巴巴鲁斯意外骤归,奸夫侥幸仓皇逃脱。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.18

​Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus; certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanctus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur;1 nam sibi statutam decretamque mortem proximare ni maturius cupito potiatur: nec eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset. His et huiuscemodi suadelis validum addebat cuneum, qui rigentem prorsus servi tenacitatem violenter diffinderet; porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem libenter offerret.

然而,贵妇的绝代容貌未能逃过菲勒西特罗斯灼热的注视;正是她这众人皆知的贞洁与异乎寻常的严密看守,越发激发起他炽烈的欲火。他甘愿做任何事、忍受任何痛苦,倾尽全力准备攻破那座门户严谨的府邸。他深知人性的忠诚何其脆弱,金钱可以踏平一切艰难,甚至连金刚石铸就的大门也常常会被黄金砸碎;于是,趁着米尔墨克斯独处之机,他向其吐露了自己的爱慕,如恳求者一般向他乞求医治自己痛苦的良药;因为他声称,若不能尽快得到所渴望之人,注定降临的死亡便迫在眉睫;然而在如此轻易之事上,对方绝无任何可惧怕之处,因为〔自己〕只需在傍晚单身一人,在夜幕信赖的遮蔽隐匿之下潜入,须臾之间便能返回。在这些及诸如此类的劝诱之上,他又施加了一枚有力的楔子,足以强力劈开奴仆坚决顽固的执拗:他伸出手来,向他展示崭新而闪耀着光芒的纯金苏勒德斯金币,其中二十枚已许给那女子,而十枚则欣然奉送给他自己。

§9.19

​Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit protinus: nec auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus videbat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo, miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diversas sententias carpebatur ac distrahebatur: illic fides, hic lucrum; illic cruciatus, hic voluptas. Ad postremum tamen formidinem mortis vicit aurum: nec saltem spatio cupido formosae pecuniae leniebatur, sed nocturnas etiam curas invaserat pestilens avaritia, ut quamvis herilis eum commutatio domi cohiberet, aurum tamen foras evocaret. Tunc devorato pudore et dimota cunctatione, sic ad aures dominae mandatum perfert: nec a genuina levitate descivit mulier sed execrando metallo pudicitiam suam protinus auctorata est.2 Ita gaudio perfusus ad suae fidei praecipitium praecipitat Myrmex, non modo capere, verum saltem contingere, quam exitio suo viderat, pecuniam cupiens et magnis suis laboribus perfectum desiderium Philesithero laetitia percitus nuntiat, statimque destinatum praemium reposcit; et tenet nummos aureos manus Myrmecis quae nec aereos norat.

米尔墨克斯被这耸人听闻的勾当吓得不轻,捂住双耳立刻逃奔而去;然而黄金那如烈火般的光芒却无法从他的眼眸中退去,无论他走得多远,快步回到家中,眼前依然闪耀着那些钱币的美妙光芒,心中早已握着那笔丰厚的赃物。在这令人惊异的心灵波涛与思绪撕扯中,可怜的人被拽向截然不同的念头而备受煎熬:那一边是忠信,这一边是暴利;那一边是酷刑,这一边是享乐。然而到了最后,黄金战胜了对死亡的恐惧;甚至时间的流逝也未能平息他对诱人钱财的渴望,反而这致命的贪婪侵袭了他夜间的思绪,以致尽管主人的威胁将他拘束在府内,黄金却将他召唤到门外。于是,他吞咽下羞耻,摒除迟疑,将口信送到了女主人的耳中;那妇人亦未背离自身生来的轻浮,立刻为了那可诅咒的金属出卖了自己的贞操。就这样,米尔墨克斯满心欢喜地纵身跳下忠诚的悬崖,一心不仅想拿到、哪怕仅仅摸一摸那笔他目睹而致自身毁灭的金钱;他因喜悦而激动不已地向菲勒西特罗斯通报,经过自己的巨大辛劳其愿望已告达成,并即刻索要既定的奖赏;于是,米尔墨克斯那双甚至连铜板都未曾见识过的双手,紧紧攥住了金币。

§9.20

​Iamque nocte promota solum perducit ad domum, probeque capite contectum amatorem strenuum infert adusque dominae cubiculum. Commodum novis amplexibus amori rudi litabant, commodum prima stipendia Veneri militabant nudi milites; et contra omnium opinionem captata noctis opportunitate improvisus maritus assistit. Suae domus ianuam iam pulsat, iam clamat, iam saxo fores verberat, et ipsa tarditate magis magisque suspectus dira comminatur Myrmeci supplicia. At ille repentino malo perturbatus et misera trepidatione ad inopiam consilii deductus, quod solum poterat, nocturnas tenebras sibi causabatur obsistere quin clavem curiose absconditam repperiret: interdum Philesitherus cognito strepitu raptim tunicas iniectus sed plane prae turbatione pedibus intectis3 procurrit cubiculo. Tunc Myrmex tandem clave pessulis subiecta repandit fores et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum, eoque propere cubiculum petente, clandestino transcursu dimittit Philesitherum. Quo iam pro limine liberato securus sui clausa domo rursum se reddidit quieti.

夜幕渐深,他引他独自一人前往府邸,将这位蒙紧了头颅的勇猛情郎一路引入女主人的卧房。正当他们以崭新的拥抱向初试的云雨献祭,正当赤身裸体的兵士们向维纳斯服着第一份兵役之时,完全出乎所有人的预料,丈夫趁着黑夜的良机骤然降临。他猛敲自家的大门,高声呼喊,甚至用石块砸打门板,因这迟迟不开门而疑心大起,恶狠狠地威胁要对米尔墨克斯施以严惩。然而那奴仆被突如其来的横祸吓得魂飞魄散,在可怜的战栗中束手无策,只能借口说是夜色黑暗阻碍了他找到那把精心藏起的钥匙;在此期间,菲勒西特罗斯听出了响动,急忙披上外衣,却完全因慌乱而赤着双足奔出卧房。这时米尔墨克斯终于将钥匙插进门栓下方,打开了大门,迎进了那仍在呼天抢地呼唤诸神明断的主人;趁着主人急匆匆直奔卧房之际,他让菲勒西特罗斯神不知鬼不觉地飞奔溜走。待他被安全放出门槛之外,米尔墨克斯自度无虞,阖上宅门,再次回去安歇。

语法注3 条
  1. 9.18ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur

    动词 deprecatur 接双宾格(表示对象的 eum 与表示恳求内容的 medelam),意为“向他乞求治疗”。前面的与格 ei 依附于 aperit,而在连词 et 之后补出的宾格代词 eum 则标明了动词支配结构的变化。

  2. 9.19pudicitiam suam protinus auctorata est

    动词 auctoro 通常为主动态,意为“雇佣、使誓约”,此处以反身/中动态(或异态动词式)用法支配直接宾格 pudicitiam suam,意为“(为金钱)押上/出卖自己的贞操”,转用了角斗士签约卖身(auctorari)的惯用语。

  3. 9.20raptim tunicas iniectus sed plane prae turbatione pedibus intectis

    在 tunicas iniectus 中,被动分词 iniectus 具有中动态含义,支配表示所穿衣物的宾格 tunicas(希腊式宾格/中动被动分词结构)。与之形成对照的是随后的 pedibus intectis,它是一个独立夺格(名词+形容词),在风格上巧妙对比了语音相近(iniectus 与 intectis)却结构相异的两个短语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.18-9.20