- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.21-9.23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
巴巴鲁斯因遗落的凉鞋发觉奸情并押解奴仆,却被菲勒西特罗斯巧计蒙骗而将人释放;磨坊主的妻子听闻后引诱年轻情人幽会,不料丈夫意外提早归家,并愤慨地讲述起邻家的通奸丑闻。
Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi,1 tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci. Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es. Dignus Hercule, dignus qui et ista vincula conteras2 et insuper carceris etiam tenebras perferas. Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit.”
然而拂晓时分,当巴巴鲁斯走出卧房,瞥见床底下摆着一双陌生的凉鞋,那正是菲勒西特罗斯穿在脚上潜入进来的;他从眼前的事态猜到了所发生的事情,却未向妻子或家中的任何奴仆吐露心中的绞痛,只是拾起凉鞋悄悄藏入怀中,下令让同伴奴仆将米尔墨克斯绑缚起来押往广场,自己则心中反复发出无声的低吼,急促地迈开脚步,深信凭借凉鞋这一线索,自己极易追踪到那通奸者的踪迹。然而看啊,正当巴巴鲁斯怒气冲冲、面容紧绷、双眉倒竖地走在街道上,身后跟着被绳索束缚的米尔墨克斯——他虽未被当场抓获,心中却饱受极度罪恶感的折磨,以滂沱的泪水和无休止的哀号博取着无济于事的怜悯——恰在此时,菲勒西特罗斯迎面而来;尽管他本打算去办另一件差事,却被这突如其来的景象所触动,但他毫无惧色,忆及自己匆忙之中犯下的疏漏,机敏地推断出了后续的缘由,立刻重拾平日的大胆沉着,推开小厮们,高声呼喊着朝米尔墨克斯扑去,双拳如狂风骤雨般狂打他的面颊: 但是你,他说,你这极恶无耻、发假誓的败类,你那主人以及你肆意立下假誓而吞下肚去的所有天界神明,定要把你这个极恶之徒以最恶毒的手段毁灭!你昨天竟然在浴场里偷了我的凉鞋!凭赫拉克勒斯起誓,你活该,你活该把身上这些链条磨损,更配去承受监狱里的黑暗! 这位生机勃勃的青年恰到好处的骗局蛊惑了巴巴鲁斯,倒不如说将他彻底蒙骗、使他陷入了轻信;他随即折返回家,召来米尔墨克斯,递出那些凉鞋,不仅由衷地宽恕了他,还劝他把凉鞋奉还给那位被他偷窃的主人。
Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi. Ad haec anus: Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam, et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit. At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa. Denique ut dei cuiusdam adventus, sic expectatur adulteri; nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod3 revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans: hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam accumbere.
老太婆还在喋喋不休说到这里时,那妇人便接茬道: 能享受如此坚定勇敢的同伴带来的自由放任,那女子可真有福气!而我这个可怜人,却撞上了一个连磨坊的声音都害怕、甚至看啊连那头生疥癣的驴子的面孔都害怕的情夫! 对此,老太婆说道: 我马上就会替你把那个好好劝服妥帖、坚定了决心的生龙活虎的情人叫到你面前履行保释,说完,又约定了傍晚再次前来,便退出了卧房。于是这位贞洁的妻子立刻筹备起萨利神官般的豪宴,滤清昂贵的美酒,在丰盛齐备的餐桌上用浓郁的肉酱调味新鲜的菜肴。总之,奸夫的降临宛如某位神明的降临一般备受期待;因为十分凑巧,丈夫正出门在隔壁的缩绒匠家吃晚饭。因此,当日光的终点临近、我终于从缰轭中解脱出来、得以安享歇息和饲料时,凭赫拉克勒斯起誓,我感到欣喜倒并非因为脱离劳役重获自由,而是因为解开眼罩之后,我如今可以无拘无束地纵观那个恶毒女人的所有花招。太阳沉入大洋,照亮了大地的地下疆域;看啊,紧贴着那极恶老妪身侧,鲁莽的奸夫到来了,他不过是个稚气未脱的少年,两颊仍显出光洁细腻的光泽,自己尚且还能吸引那些娈童之徒:女人迎上前去,对他连连亲吻,命他在备妥的筵席前入座就餐。
Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat. Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei fragium abominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo ligneo, quo frumenta confusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur de marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus afforet. At ille dolenti prorsus animo suspirans assidue, Nefarium inquit Et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui. Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecore foedavit! Iuro per istam ego sanctam Cererem, me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere. His instincta verbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non cessat obtundere totam prorsus a principio fabulam promeret: nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
然而,少年才刚用唇角碰到迎宾之酒和开席的点心,丈夫便归家而至,比预想的要快得多。这时,杰出的妻子对他发下严厉的诅咒、咒骂他折断双腿,把吓得面无人色、瑟瑟发抖的奸夫塞进恰好扔在一旁、平时用来淘洗杂粮的木桶底下藏了起来;凭借与生俱来的奸黠掩饰下如此滔天恶行后,她装出一副毫不畏惧的面孔,向丈夫打听究竟为何丢下最亲密同伴的便宴而提前归来。然而丈夫满心悲恸,不住地叹息着: 一种伤天害理、他说,灭绝人性的堕落妇人之罪行,我实在无法容忍,只得拔腿狂奔而逃!哎呀,仁慈的神明啊,何等体面的贵妇,何等忠贞克己的女子,竟用最可耻的玷污败坏了自己!我指着这神圣的刻瑞斯起誓,对于那样的女人,直到现在我还不敢相信自己的眼睛。 听了丈夫的这番话,极其胆大包天的妻子急欲探知实情,不停地纠缠磨问,要他从头到尾把整件事讲个明白;她毫不罢休,直到丈夫向她的意愿妥协,于是乎,他对自家的变故一无所知,倒讲述起别人家的家门不幸来:
- 9.21iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi
iusso 构成独立夺格结构,在性数格上与 Myrmece 一致(Myrmece ... iusso)。表示命令的分词 iusso 支配被动不定式 attrahi,而 vincto 则作谓词性修饰语修饰 Myrmece(“下令由同伴奴隶将绑缚的米尔墨克斯押往广场”)。在后古典拉丁语中,命令分词在独立夺格中支配不定式是常见的句法特征。
- 9.21dignus qui et ista vincula conteras
形容词 dignus 后接关系代词 qui 与虚拟式动词(conteras, perferas),构成表示特征或适格性的关系从句(“理应磨损……”)。在标准拉丁语句法中,dignus 习惯支配带虚拟式的 qui 从句,而非接不定式。
- 9.22non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod
动词 gratulabar 同时支配由相关连词 non tam ... quam 连接的两个句法上不对称的补足成分:宾格名词短语 laboris libertatem 与原因/名词性 quod 从句(quod ... prospectare poteram)。插入的 Hercule 则是呼告赫拉克勒斯神的强调性誓词。
