← 阿普列尤斯

金驴记

§9.14-9.17

磨坊主的恶妻与巴巴鲁斯的故事

卢基乌斯叙述了其新主人善良的磨坊主与其极恶毒之妻的恶行以及妻子对自己的虐待,并引出了一名经常登门的老妇人向磨坊主之妻讲述青年菲勒西特罗斯如何智斗嫉妒成性的丈夫巴巴鲁斯的故事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.14

​Fabulam, denique bonam prae ceteris suavem compertu ad aures vestras afferre decrevi, et en occipio. Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem1 ego quoque tacitus frequenter ingemescerem. Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant: saeva, scaeva, virosa, ebriosa, pervicax, pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae: tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum,2 confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.

最后,我决定向你们的双耳呈上一个胜过其他一切、听来令人愉悦的故事;看哪,我这就开讲。那个用钱买下我的磨坊主,在其他方面是个善良且极其谦逊的人,却娶了一个最坏、在所有妇人中也最为恶劣的妻子,忍受着床榻与家庭的极端惩罚,以致凭赫拉克勒斯起誓,我也常常暗自替他叹息。因为在那极恶毒的妇人身上,竟不缺少任何一种恶德,甚至可以说所有的劣行都如同汇入某个污秽的茅坑一般涌入了她的心灵:残忍、阴险、好色、嗜酒、固执、任性,在可耻的劫掠中贪婪,在丑恶的挥霍中放纵,背弃信义,视贞操为敌仇。不仅如此,她蔑视并践踏神明的威严,用冒渎神明的狂妄妄称信奉一位她宣称为唯一的上帝来取代正当的宗教,以编造的空洞规条欺骗所有人,瞒哄她可怜的丈夫,将肉体交付给清晨的原汁纯酒和无休止的通奸。

§9.15

​Talis illa mulier miro me persequebatur odio: nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat. Quae saevitia multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat: nam et assiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem videre cupiebam ex summo studio, si tamen velamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus; nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, cum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.

就是这样一个女人,以奇特的仇恨迫害着我:因为天还没亮,她躺在床上就大喊着把新来的驴子套上石磨;她一踏出卧室,便站在一旁命令当着她的面狠抽我尽可能多的鞭子;当其他牲畜在适当的时间被解开去吃午饭时,她却命令极晚才把我牵到饲料槽前。这种残酷越发加深了我对她行径的天生好奇:因为我分明察觉到有个青年不断出入她的卧室,只要头罩能让我的双眼在某个时刻获得自由,我极想亲眼看看他的面容;若论以某种方式揭露这最坏女人的罪行,我的机智决不会欠缺。然而,一个作为通奸的中介和奸夫的密使的老太婆每天都寸步不离,她从早饭起便立刻、继而又以纯酒与这老太婆轮流交锋,用诡谲的伎俩布置欺诈的圈套,企图毁掉她那极其可怜的丈夫。至于我,虽然对佛提斯的过错深感怨恨——她本想把我塑造成一只鸟,却把我弄成了一头驴——但我在这悲惨变形中却被唯一的安慰所振奋,那就是生着极其硕大的耳朵,甚至能极其轻易地察觉相隔甚远的一切事情。

§9.16

​Denique die quadam madidae illius aniculae, sermo talis meas affertur aures: “De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris,3 quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat. Quanto melior Philesitherus adulescens et formosus, et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus, dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui,4 dignus solus coronam auream capite gestare, vel ob unicum istud, quod nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commentus est. Audi denique et amatorum diversum ingenium compara.

终于,在某一天,那醉醺醺的老太婆的如下话语传到了我的耳中:“关于你那个情夫,我的女主人,你自己看着办吧;你没听我的建议就收下了那个懒惰而胆小的相好,他窝囊地畏惧你那令人不悦且可恶的丈夫紧锁的双眉,因此以倦怠之爱的懒散折磨着你期盼的拥抱。相比之下,青年菲勒西特罗斯要好得多:他英俊、慷慨、精力充沛,且在面对丈夫们徒劳的防范时最为坚定;凭赫拉克勒斯起誓,唯有他配得上尽享所有贵妇的温存,唯有他配得上头戴金冠,哪怕仅仅因为他最近以极高的热忱针对某位嫉妒心极重的丈夫所设下的那一绝妙计策!听听看吧,对比一下情人们不同的秉性。

§9.17

​Nosti quendam Barbarum nostrae civitatis decurionem, quem Scorpionem prae morum acritudine vulgus appellat? Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditam mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat.” Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens, Quidni? inquit Novi diligenter. Areten meam condiscipulam memoras. Ergo" inquit anus "Nosti totam Philesitheri et ipsius fabulam? Minime gentium, inquit Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe. Nec commorata illa sermocinatrix immodica sic anus incipit: “Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet5 pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem. Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam progredi sinebat, et lanificio domestico destrictam inseparabilis assidebat,ac tantum necessario vespertini lavacri progressu affixus atque conglutinatus, extremas manu prendens lacinias, mira sagacitate commissae provinciae fidem tuebatur.

你认得我们城邦里一位名叫巴巴鲁斯的十人团成员吗?平民因其性情尖刻而称他为‘蝎子’。此人在家中以惊人的防范戒备,极尽小心地禁锢着出身高贵且容貌绝伦的妻子。”说到这最后一句,磨坊主的妻子插话道:“怎么会不认得?我再清楚不过了。你提起的是我的同学阿勒忒。”“那么,”老太婆说,“你知晓菲勒西特罗斯与她的整个故事吗?”“一点也不知道,”她说,“但我极想知道;母亲,我恳求你,按顺序一件件向我细细道来。”那啰唆无度的老太婆毫不迟延,如此开讲道:“当那个巴巴鲁斯准备一次必要的出行,并渴望以最高度的谨慎保全爱妻的贞洁时,他私下叮嘱以特别忠诚著称的奴仆米尔墨克斯,将看管女主人的全部责任托付给他,威胁说若有任何人哪怕在路过时用指尖触碰到她一下,就要处以监禁、终身镣铐,乃至暴虐而受辱的死刑,并且指着所有神明的威严起誓确认。于是,留下了被极度恐慌所震撼的米尔墨克斯作为妻子最严苛的盯梢者,巴巴鲁斯便安心地上路了。此时,米尔墨克斯下定决心且极度焦虑,绝不容许女主人迈出一步;女主人专注于家中的羊毛纺织时,他寸步不离地守在身旁;只有在傍晚必须沐浴出行时,他才如胶似漆地贴身跟随,用手拽住衣角的边缘,以惊人的机警捍卫着受托之职的忠信。”

语法注5 条
  1. 9.14eius vicem

    副词性宾格,意为“为了他”或“替他”。在此语境中,表示卢基乌斯暗中为遭遇不幸的磨坊主感到同情而叹息。

  2. 9.14mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum

    mentita 为异态动词 mentior 的完成分词,作主动义(“虚构了”、“捏造了”),伴随方式/手段夺格 sacrilega praesumptione。关系从句 quem praedicaret unicum 采用未完成过去时虚拟式,表示该妇人自身主观声称的内容(“宣称为唯一的”)。

  3. 9.16tecum ipsa videris

    使用完成时虚拟式(或将来完成时直陈式)的习惯表达,意为“你自己看着办吧”或“那是你自己的事”,用以将责任或决断交付给对方。

  4. 9.16dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui

    在古典散文中 dignus 通常支配夺格或带虚拟式的关系从句,但此处直接接续不定式 perfrui,属于诗歌及后古典拉丁语的句法。而 perfrui 本身则支配夺格 deliciis。

  5. 9.17eum necessariam profectionem pararet

    文本中的 eum 系连词 cum 之排印讹误,引导带有未完成过去时虚拟式 pararet 与 cuperet 的历史性 cum 从句(“当他正在准备……时”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.14-9.17