← 阿普列尤斯

金驴记

§8.1-8.4

色剌苏鲁斯的图谋与特勒波勒摩斯的狩猎

卡莉忒的一名仆人赶来,讲述了女主人与丈夫特勒波勒摩斯遭遇悲剧的始末。曾求婚遭拒的色剌苏鲁斯伪装成忠友潜伏身旁,并陪同特勒波勒摩斯外出狩猎,此时一头凶猛的巨型野猪骤然现身。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.1

​NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat. Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda,ignem propter assidens, inter conservorum frequentiam sic annuntiabat: “Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis,1 quae misella et quidem casu gravissimo, nec vero incomitata Manes adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta sunt, quaeque possent merito doctiores, quibus stilos Fortuna subministrat, in historiae specimen chartis involvere. Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore,2 Thrasyllus nomine: idque sic erat et fama dicebat.

公鸡啼晓时分,一位年轻人从邻近的城镇赶来,在我看来,他正是同我一起在强盗那里饱尝相同苦难的姑娘卡莉忒的一名仆从。他坐在火堆旁,在一众奴仆的簇拥下,如此讲述了关于她亡故以及整个家族不幸的惊人而可怖的往事:“马夫们、牧羊人们,还有牛倌们,我们曾有过卡莉忒主人,但那可怜的姑娘因极惨烈的横祸,却并非孤身一人奔赴了黄泉。但为了让你们明晓一切,我将从头向你们诉说所发生之事,这些事完全配得上让那些蒙受命运赐予文笔的有识之士,写入卷帙以作为历史的典范。 在邻城有一个出身极其显贵的年轻人,其门第之显赫正如其家产之殷实,但他却沉溺于酒肆的荒淫,惯于与娼妓混迹并在大白天酗酒,因而与盗匪之流同流合污,甚至双手染满了人类的鲜血,其名叫色剌苏鲁斯:实情确是如此,传闻亦是这般说。

§8.2

​Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obierat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus3 repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nanctus denique praesentiae suae tempestivam occasionem, sceleri quod diu cogitarat accingitur, ac die, quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorum maritorum gaudibundus, ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conversatione frequenti, nonnunquam etiam cena poculoque communi carior cariorque factus, in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitaverat. Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans immodicis ardoribus totos amburat homines?

当卡莉忒刚到及笄成婚之年,此人便在主要求婚者中以极大的热情展开追求;尽管他胜过同辈的所有其他男子,并以重礼招揽其双亲的青睐,但因品行不端,最终遭到拒绝并蒙受了耻辱。在我们的女主人归于善良的特勒波勒摩斯掌中之时,他却暗自哺育着深陷心底的爱欲,交织着求婚被拒的愤恨,寻觅着犯下血腥罪行的门径。终于,他得到了一个现身的绝佳良机,便着手准备那盘算已久的罪恶:就在姑娘凭借未婚夫的智谋与勇气从强盗的凶刃下被解救的那天,他欣喜若狂地混迹于祝贺的人群中,对新婚夫妇当下的平安与未来的子嗣大加庆贺,因其显赫的家世而作为贵宾被迎入我家,掩藏起罪恶的企图,假扮成最忠诚的朋友。如今,通过不断的交谈、频繁的交往,乃至偶尔同席共饮,他变得越来越受人喜爱,却在不知不觉中逐步将自己推向了情欲的深渊。何尝不是如此呢?凶残的爱之火焰虽则微小,却以最初的温热令人愉悦,然而一旦有了交往的薪柴,便以无节制的炽热烈烈升腾,将整个人彻底焚毁。

§8.3

​Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum non posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur: quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu. Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus.

最终,色剌苏鲁斯在心中反复盘算良久,因为他找不到秘密交谈的合适场所,看到守卫众多使得通奸的途径愈发被封死,洞察到他们新婚燕尔且与日俱增的深厚情感绝不可能被离间,并且即便姑娘愿意——虽然她根本不可能愿意——对背叛婚姻的生疏也会成为阻碍;然而,怀着好勇斗狠的毁灭之念,他仍被驱使着去追求这件绝不可能之事,仿佛它完全可行一般:如今看似难以办到的事,随着情欲与日俱增的强化,在实行上反倒显得容易了。那么,请看吧——但我恳求你们以焦灼之心倾听——他疯狂情欲的冲动究竟爆发向了何方。

§8.4

​Die quadam venatum4 Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, si quid tamen in capreis feritatis est; nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente vel cornu. Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur; statimque sollertis disciplinae memores, partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque miscent omnia. Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus; et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola,

有一日,特勒波勒摩斯带上色剌苏鲁斯一同去打猎,意欲搜寻野兽——如果野山羊身上真有什么野兽的凶猛的话;因为卡莉忒决不允许自己的丈夫去猎取那些生有尖齿或利角的猛兽。此时,在一座树木葱茏、被茂密树枝遮蔽得幽暗的小丘旁,当野山羊被阻隔在寻踪者的视线之外时,出身名门的优良猎犬便被放了出去,受命去袭击伏在巢穴里的野兽;猎犬们立刻记起了娴熟的训练,分头围堵住所有的通道,起初还忍住低声的哀鸣,待到突然发出号令,便以狂热而杂乱的吠叫声搅乱了一切。然而,出现的既不是野山羊,也不是惊恐的鹿崽,更不是比其他野兽更为温顺的雌鹿,而是一头巨大且前所未见的野猪赫然窜出,它因老茧皮上的肉瘤而肥壮,粗毛耸立使皮革显得肮脏,脊背上生出的硬鬃犹如毛刷,磨擦作响的獠牙上泛着泡沫,凶恶凝视的双目如烈火喷涌,咆哮巨口的狂暴冲撞宛如闪电;它首先左右甩动獠牙,将来至近前的一群最大胆的猎犬开膛破肚屠杀殆尽,接着践踏了围猎的罗网,

语法注4 条
  1. 8.1fuit Charite nobis

    完成时 fuit 蕴含着“曾经存在(如今已不在人世)”之意(类似于著名的 fuit Troia)。nobis 为领属与格。

  2. 8.1manus inlectus humano cruore

    manus 是限定对格(希腊式对格),与被动分词 inlectus(或异读 infectus,“浸染”)连用,意为“在双手方面染上了人血”,即“双手沾满人血”。

  3. 8.2morum tamen improbatus

    morum 是属格,作 improbatus(被否决、被摒弃)的判定基准或原因属格(意为“因其品行不端”)。

  4. 8.4venatum

    venatum 是目的仰卧格(第一仰卧格),与表示趋向的动词 petebat 连用,表示动作的目的(“前去打猎”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:8.1-8.4