← 阿普列尤斯

金驴记

§7.26-7.28

旅人被囚与少年之母对驴子的报复

蒙受杀害少年不白之冤的旅人被扣押以待次日处决,驴子的去势也被升格为斩首并推迟至次日;然而死难少年的母亲冲进马厩狠毒殴打驴子,并用燃烧的木炭对其施以酷刑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.26

​Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et Hercule dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret: sed quod solum poteram1 tacitus licet serae vindictae gratulabar. Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum vero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur. Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat, Non est in his inquit unus Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere: nec tibi ministerium deerit istorum.

我毫无疑问地察觉到,这桩惨事正是那头母熊利齿的杰作;凭赫拉克勒斯起誓,若我有说话的能力,我定会说出我所知道的一切;但我只能默默地为这场迟来的报应感到快慰,这也是我唯一能做的事。他们终于从散落各处的碎块中凑齐了完整的尸身,费力拼凑好后就地掩埋;至于我的那位“柏勒洛丰”,他们指控他是无可置疑的盗畜贼和嗜血凶手,暂时将他捆绑着押送到他们的棚屋里,只待次日黎明将他押解到长官面前,如他们所说的那样交付极刑。与此同时,那少年的父母正放声痛哭哀悼儿子,而那名乡民也如期而至,丝毫没有食言,索要按计划对我实施阉割,“我们当下的损失,”他们中的一人说道,“并不能由此得到补偿;不如索性在明天,把这头最坏的蠢驴不仅是阳物、就连脑袋也一并砍下来;这些人自会给你提供协助。”

§7.27

​Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset. Nec tamen tantillum saltem gratulationi meae quietive spatium datum: nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit: Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ac despicit et impune se laturum tantum scelus credit. At utcumque se praesumit innocentem; est enim congruens pessimis conatibus contra noxiam conscientiam sperare securitatem. Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, cum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum vero defendere alacritate simili nequisti? Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postremum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres.2 An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri? Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida: senties, efficiam, misero dolori naturales vires adesse.

就这样,我的灭顶之灾被推迟到了次日,而在我心中,我感激那个好孩子,因为他至少在死后为我的屠戮换来了一整天小小的喘息之机。然而,我的庆幸和安歇却连片刻的时间都没能得到:因为那少年的母亲哀痛着儿子凄惨的夭亡,泪流满面、身裹黑衣,双手揪扯着沾满灰烬的白发,一路嚎哭叫喊着冲进了我的马厩,狠狠捶打着胸脯哭诉道: “如今这畜生却高枕无忧地趴在食槽边纵情饕餮,不停地吃着,填塞那贪得无厌、深不见底的肚子,既不可怜我的痛苦,也不去回想死去的少主人的可悲厄运,反而显然轻视、蔑视我的年迈体衰,以为自己犯下如此滔天大罪还能不受惩罚!但不管怎样,他自命无辜;毕竟对抗有罪的良知而心存侥幸,正是恶徒们最丑恶行径的常态。凭诸神的信义起誓,你这最下贱的四足牲畜,就算你借得片刻人声,试问你究竟能向谁——哪怕是最愚蠢的人——证明这桩惨案与你毫无干系?当时你分明可以用蹄子搏斗、用利齿撕咬来保卫那可怜的孩子!难道你能屡次用后蹄踢他,却不能以同样的敏捷在危难之际保护他吗?你本该把他驼在背上立刻带走,从嗜血强盗的魔爪中将他救出;退一步讲,你也不该抛弃并摔下那个同伴、主人、同路人和放牧者,独自一人仓皇逃命!难道你不知道,即使是那些对垂死之人见死不救的人,因为违背公序良俗,也是惯常要受到惩罚的吗?但你休想再为我的不幸而洋洋自得,杀人凶手:我要让你尝尝,悲绝的痛苦自有其天生的力量!”

§7.28

​Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus. Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque faetore tandem fugata est a me pernicies: ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.3

话音刚落,她便把双手探到底下,解下自己的束带,把我的蹄子逐一捆绑并紧紧束在一起,显然是为了不让我留下任何反抗的手段;接着她抓起一根平时用来闩住马厩门的长木杠,不停地抽打我,直到筋疲力竭,那木棒因自身的重量从她手中脱落才作罢。随后,她抱怨自己的双臂太快发酸,便奔向炉灶,拿来一根燃烧的木炭直捅向我的胯下,直到我借助于仅剩的唯一防卫手段,喷射出一股稀粪,糊满了她的脸和双眼。多亏了这场失明与恶臭,毁灭之灾终于从我身边被驱离;否则,我这头毛驴梅列阿革洛斯,早已丧命在疯癫阿尔泰亚的木炭之下了。

语法注3 条
  1. 7.26quod solum poteram

    中性宾格关系代词 quod 作状语用(类似于同族宾格),表示“作为我唯一能做的事”。主句为 tacitus ... gratulabar,其中 gratulor 支配与格补足语 serae vindictae,这属于后古典期拉丁语的常见用法。

  2. 7.27auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres

    未完成过去时虚拟式(auferres, eriperes, aufugeres)在此表示过去未实现的义务或当为(即“你本应当机立断带走他……不应当独自逃跑”)。带有强烈责备口吻,指责其在过去应当完成却未履行的责任。

  3. 7.28Ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem

    ceterum 在此用作转折/反事实副词,相当于“否则(alioquin)”。interissem 是过去反事实条件句的归结节(选用了虚拟式过去完成时),其未明示的前提条件(条件从句)即是前文以稀粪成功击退对方这一事实。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:7.26-7.28