- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:8.5-8.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
色剌苏鲁斯在打猎时斩断了特勒波勒摩斯坐骑的腿筋,并在其落马遭野猪撕咬时用长枪将其刺死,随后假装极度悲痛。闻讯绝望的卡莉忒试图绝食殉情,但在父母劝阻下勉强求生,日夜供奉亡夫雕像以泪洗面。
qua primos impetus reduxerat, transabiit. Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus; Thrasyllus vero nanctus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat: Quid stupore confusi vel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum, vel in modum pavoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus? Quin equos inscendimus? Quin ocius indipiscimur? En cape venabulum, et ego sumo lanceam; nec tantillum morati protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet impetum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur. Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit: at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat. Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus invitus dominum suum devolvit ad terram: nec diu, et eum furens aper invadit iacentem ac primo lacinias eius, mox ipsum resurgentem multo dente laniavit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso, cruda vulnera contegenti suumque auxilium miseriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam, tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium:1 necnon tamen ipsam quoque bestiam facili manu transadigit.
野猪从它发起第一轮冲击的原路穿过罗网逃走了。我们所有人都吓破了胆,平日里只习惯于无害的狩猎,此时又手无寸铁、毫无防备,便暗中躲藏在枝叶的遮蔽或树木之后;然而色剌苏鲁斯找到了施展诡计的有利圈套,便如此居心叵测地对特勒波勒摩斯喊道: “我们为何因惊愕而不知所措,或者像那些卑贱的奴仆一样怀着徒劳的恐惧,又或者像女人般胆怯沮丧,将到了手中的如此丰厚的猎物放走呢?为何不跨上战马?为何不赶快追赶?来,拿上猎矛,我执长枪”;他们毫不耽搁,立即跃上马背,竭尽全力追赶那头野兽。然而那猛兽也并未忘记天生的凶性,转过身来发起反扑,浑身燃起残暴的烈火,在獠牙的驱策下,迟疑着端详该先扑向谁。但特勒波勒摩斯抢先将手中握着的标枪掷向野兽的背脊;色剌苏鲁斯却放过了野兽,反而用长枪刺穿并砍断了特勒波勒摩斯所骑之马的后腿弯。那四足兽从鲜血涌出的一侧栽倒下来,整个背脊仰翻在地,身不由己地将主人摔翻在地上。没过多久,狂暴的野猪便扑向躺倒在地的他,先撕碎了他的衣袍,继而用无数尖利的獠牙撕咬正挣扎着起身的他。面对如此天理不容的勾当,这位‘忠良的朋友’非但没有后悔,亦未因看到这巨大的危险已然满足了自己的残忍而罢手,反而在特勒波勒摩斯惊恐万状、伤痕累累、掩护着血肉模糊的伤口并凄惨地向他呼救之时,一枪刺穿了他的右大腿;他做这事越发肆无忌惮,因为他相信铁器造成的伤口与獠牙撕咬的伤口别无二致;然而,他也顺手一枪刺穿了那头野兽本身。
Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus: at ille quanquam perfecto voto, prostrato inimico laetus ageret, vultu tamen gaudium tegit et frontem asseverat et dolorem simulat, et cadaver, quod ipse fecerat, avide circumplexus, omnia quidem lugentium officia sollerter affinxit; sed solae lacrimae procedere noluerunt. Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat. Necdum satis scelere transacto fama dilabitur et cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit. Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans: confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis. Et ecce mariti cadaver accurrit labantique spiritu totam se super corpus effudit ac paenissime ibidem, quam devoverat ei, reddidit animam. Sed aegre manibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam.
年轻的主人就这样丧命,我们这些悲痛欲绝的奴仆各自从藏身处受惊而出,纷纷奔聚过来;而那人虽然得偿所愿、击倒了仇敌而暗自欢欣,却在脸上掩饰住喜悦,紧绷起额头假装悲痛,贪婪地搂住自己亲手造成的尸体,极尽巧妙地装出悼亡者应有的一切举止;只是唯独眼泪不肯流出来。就这样,他装出一副与真正哀恸的我们相同的模样,将自己双手的罪责推给了野兽。 罪行尚未彻底平息,消息便已传开,首当其冲地转向特勒波勒摩斯的宅邸,击中了不幸新娘的耳朵。她一听到这前所未闻的噩耗,便失魂落魄、神智发狂,在狂乱的奔跑中如酒神侍女般穿过人头攒动的街道和乡野田畴,用凄厉疯狂的叫喊控诉着丈夫的横祸。悲痛的市民队伍汇聚而来,路上相遇的人亦怀着同仇敌忾般的哀伤紧随其后,全城都因争相目睹这惨景而为之一空。看哪,她奔至丈夫的遗体前,气息奄奄地将整个身子扑在尸体上,几乎当场便将自己许诺给他的性命交还于此。然而,在家人们的艰难拉扯下,她违心地留存了性命,而葬礼则在全城市民护送这哀伤仪仗中被送往墓地。
Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere,2 et quas in primo maerore lacrimas non habebat, iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus veritatem ipsam fallere. Illum amicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique, addito nomine lugubri, ciere, necnon interdum manus Charites a pulsandis uberibus amovere, luctum sedare, eiulatum coercere, verbis palpantibus stimulum doloris obtundere, variis exemplis multivagi casus solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis officiis studium contrectandae mulieris adhibere odiosumque amorem suum perperam delectando nutrire. Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare, cunctasque prorsus pertemptat vias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem: inedia denique misera et incuria squalida tenebris imis abscondita iam cum luce transegerat. Sed Thrasyllus instantia pervicacia partim per semet ipsum, partim per ceteros familiares ac necessarios, ipsos denique puellae parentes extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret.3 At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat.
然而色剌苏鲁斯却极其夸张地哀号、捶胸,由于内心喜悦的日益增长,他如今自然能够流出在最初的哀伤中所未曾有过的眼泪,并以诸多亲爱的称呼来掩盖真相本身。他呼唤那人为朋友、同龄人、同窗舍友,最后更添上哀悼之名称其为兄弟,并不时将卡莉忒捶打胸膛的双手拉开,抚平她的悲恸,制止她的号哭,用抚慰的言语磨钝痛苦的针芒,引述变幻无常的世事之种种事例编织慰藉;然而,在所有这些虚伪虔敬的举动中,他都倾注着触碰那女人的企图,并在不正当的欢愉中滋养着他可憎的爱欲。然而,地府的丧葬仪式一经完成,姑娘便立刻急于奔向她的丈夫,尝试了所有可能的途径,当然是那条温和、从容、不需要任何刀刃而宛如宁静安息的途径:最终,在凄惨的绝食和污秽的自弃中,深匿于极度的黑暗之下,她已然与光明作了个了断。但色剌苏鲁斯以顽固的紧逼,时而亲自出马,时而通过其他亲友,最终甚至通过姑娘的双亲施加压力,硬是要她最终去沐浴,并用食物去调养那因蜡黄与污垢而几近崩溃的肢体。然而她素来敬重双亲,虽心有不甘,却不得不屈从于孝道的礼法,脸上虽无欢颜,但略微平静地依照吩咐承担起生者的义务,却彻底在心胸之中,甚而在骨髓深处用哀恸与悲伤折磨着自己的灵魂,整日整夜沉浸在痛苦的思念里;她将亡夫的塑像塑造成自由神(巴克科斯)的模样,常伴左右以神圣的荣耀加以供奉,竟用这慰藉本身来折磨着自己。
- 8.5tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium
核心是由 tanto... quanto(越是……就越是……)构成的相关比较结构。动词 crederet 使用未完成过去时连接法,表示色剌苏鲁斯主观的企图与盘算(“正因他深信……”),而非客观事实。prosectu 为第四变格名词 prosectus 的单数与格(词尾 -u 为 -ui 的紧缩形式),受 similia 支配(“与獠牙撕咬的伤口相似”)。
- 8.7Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere
从 clamare 和 plangere 开始,随后的一长串不定式(reddere, fallere, ciere, amovere, sedare, coercere, obtundere, nectere, adhibere, nutrire)均为历史不定式(infinitivus historicus)。它们的主语均为主格的 Thrasyllus,用来代替直陈式未完成过去时(或完成时)动词,生动紧凑地展现人物接连不断的情绪化动作。
- 8.7extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret
主句动词 extorquet(历史现在时)统辖从属节动词 confoveret(未完成过去时连接法),此处省略了连词 ut。extorquet 的宾语即整个 confoveret 从句(confoveret 的主语为省略的 puella),全句表达其强行迫使姑娘最终通过沐浴和进食来调理身体之意。
