← 阿普列尤斯

金驴记

§6.9-6.12

维纳斯的考验:分拣种籽与采集金羊毛

普绪喀被押至维纳斯面前饱受折磨与羞辱,并被责令在日落前分拣堆积如山的混杂种籽,幸得蚁群相助才告完成。次日清晨,维纳斯又命她去采集凶猛金羊的羊毛,正当普绪喀绝望投河之际,一株芦苇得到神启指点她如何安全成事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.9

​et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura; iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet: et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities ancillae meae? ; quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes herile praeceptum, Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet.1 Quamquam inepta ego frustra filium dicam: impares enim nuptiae, et praeterea in villa sine testibus, et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri, ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.

她大胆地把手伸进普绪喀的头发里,将毫不反抗的她拖了过去。维纳斯一见到被押送、呈献在自己面前的普绪喀,便爆发出一阵狂喜的大笑,而且是愤怒者常发出的那种,摇晃着脑袋,抓挠着右耳道: “终于,”她说,“你肯屈尊向你的婆母请安了吗?还是说,你是来探视因你造成的伤口而危在旦夕的丈夫?不过你放心好了;我马上就会以对待好儿媳应有的方式来款待你。” 接着又说: “我的侍女,”她说,“‘忧虑’与‘悲叹’何在?” 将她们召入房内后,维纳斯把普绪喀交由她们拷问。她们遵从女主人的训令,用皮鞭痛打可怜的普绪喀,并施以其他酷刑百般折磨,随后再次将她押送回女主人的面前。这时,维纳斯再度放声大笑道: “瞧啊,”她说,“她正企图借这隆起腹部的媚态来博取我们的同情,好以此显赫的后嗣让我理所当然地做个幸福的祖母呢。我可真是福星高照,在芳华正茂的年纪就要被称为祖母,而卑贱女仆的儿子将被当作维纳斯的孙儿来传扬。虽说我徒劳地称其为儿子实在愚蠢:因为这门门不当户不对的婚事,而且是在没有证人的乡间别墅中、未经父亲同意而缔结的,决不能被视为合法的,因此生下来的必定是个私生子——倘若我们当真容许你把这胎儿生下来的话。”

§6.10

​His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat, capilloque discisso et capite conquassato graviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et cicere et lente et faba commixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam: Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsa frugem tuam periclitabor. Discerne seminum istorum passivam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi. Sic assignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit. Nec Psyche manus admolitur inconditae illi et inextricabili moli, sed humanitate praecepti2 consternata silens obstupescit. Tunc formicula illa parvula atque ruricola, certa difficultatis tantae laborisque, miserta contubernalis magni dei socrusque saevitiam execrata discurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarum classem: Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori, puellae lepidae, periclitanti prompta velocitate succurrite. Ruunt aliae superque aliae sepedum populorum undae summoque studio singulae granatim totum digerunt acervum separatimque distributis dissitisque generibus e conspectu perniciter abeunt.

说罢,她猛扑过去,将普绪喀的衣衫撕得粉碎,扯乱头发,重击其头部,痛加摧折;随后取来小麦、大麦、黍米、罂粟籽、鹰嘴豆、小扁豆和蚕豆,乱七八糟地混成一堆小丘,如此对她说道: “依我看,你这样一个丑陋的女仆,除了勤勉侍奉之外,别无他法能讨得情郎们的欢心。既然如此,如今我也要亲自考验你的效用了。把这些混杂在一起的各色种子彻底分拣开来,将每一粒种子按规矩整齐排列、分类归拢,在今晚之前把完成的工作呈献给我验看。” 指定了这庞大的种堆后,维纳斯自己便赴婚宴去了。普绪喀面对那堆混乱而难以理清的庞然大物,根本无从下手,只是被这命令的残酷吓得目瞪口呆,默默无语地呆立着。这时,一只小小的田间蚂蚁深知此事的艰难与劳苦,怜悯这位伟大神祇的同居伴侣,痛恨婆母的残暴,急切地四处奔走,召集并聚合了邻近所有的蚁群大队: “普育万物的大地的敏捷养女们啊,发发慈悲吧!怜悯爱神的娇妻、这落难的美丽少女吧,速以迅疾的步伐施以援手!” 六足部族的波涛一重又一重地涌来,它们怀着极大的热忱,一粒一粒地分拣整座种堆,将各个品种分别归类摊开后,便迅速从视线中退去。

§6.11

​Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fragrans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris, Non tuum inquit Nequissima, nec tuarum manuum istud opus sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti; et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit. Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret. Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata. Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia: Videsne illud nemus quod fluvio praeterluenti ripisque longis attenditur, cuius imi frutices vicinum fontem despiciunt? Oves ibi nitentes aurique colore florentes incustodito pastu vagantur: inde de coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo.

入夜时分,维纳斯从婚宴归来,浑身浸透着酒气,散发着香脂的芬芳,周身缠绕着闪烁的玫瑰。见到了这令人惊叹的劳作成果,“这不是你的功劳,”她说,“最恶毒的丫头,这绝非出自你的双手,而是出于那个被你迷住的家伙——这既是你的不幸,更是他自己的不幸!” 言毕,她朝普绪喀扔了一块粗劣的面包屑,便回房就寝了。与此同时,丘比特独自被严密地关押在内宅唯一的内室监禁之中,一方面是防止他因放纵轻浮而加重伤势,另一方面也是为了防止他与心上人幽会。就这样,恋人们在同一屋檐下被隔绝分离,度过了凄凉可怖的一夜。当曙光刚刚破晓乘马驰来之际,维纳斯唤来普绪喀,如此对她说道: “你看见那片顺着奔流的河水与长长堤岸绵延的树林了吗?其低矮的灌木俯瞰着近旁的泉水。在那里,闪烁着光彩、泛着金辉的羊群正无人看管地四处游荡吃草。我认为,你应当立刻想方设法去那里寻得并带回一撮贵重羊毛上的金丝。”

§6.12

​Perrexit Psyche volenter, non obsequium quidem illa functura, sed requiem malorum praecipitia fluvialis rupis habitura. Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis: Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae3 contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere. Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit.

普绪喀欣然前去,却绝非为了遵命行事,而是打算从临河的危崖上纵身跃下以求从痛苦中解脱。然而,从河水中,那孕育甜美音乐的翠绿芦苇,在甘美微风的轻柔低语中蒙受神启,如此预言道: “历经如此重重磨难的普绪喀啊,切莫用你凄惨的死亡污染我神圣的水流,也千万别在这个时辰贸然走向那些可怕的羊群。只要它们从灼热的烈日中汲取了狂躁的燥热,往往会陷入野蛮的狂暴,用尖锐的双角、坚如磐石的头额,有时甚至用淬毒的啮咬,残酷地将凡人置于死地。但在正午平息烈日的酷热,牲群在河风的清凉中安歇之前,你可以暗中隐蔽在那株与我共同吮吸同一水流的最高大的悬铃木下。一旦羊群怒气平息、心绪放松,你只需摇动近旁树林的枝叶,便能在四处弯曲的灌木枝桠上找到挂留的金丝羊毛。”

语法注3 条
  1. 6.9nepos Veneris audiet

    动词 audio 此处带主格补足语(nepos),按古典拉丁语惯用法作被动义解,意为“被称为”、“被传为”(相当于希腊语中的 ἀκούω),与前文的 vocabor 形成并列。

  2. 6.10humanitate praecepti

    字面意为“命令的仁慈/人道”。在此语境下,既可理解为强烈的反语(antiphrasis),讽刺这一任务之绝无可能与荒谬绝伦;亦有学者视其为写本传抄中把 immanitate(残酷/可怖)误写所致。无论何种解读,均指普绪喀面对这道苛刻绝令时的惊骇失神。

  3. 6.12istud horae

    由指示代词中性单数宾格 istud 加上部分属格 horae 构成的结构,作时间宾格用,起副词作用,意为“在这个时刻/在这个时间段”(类似 hoc temporis 的惯用结构)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:6.9-6.12