- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:6.5-6.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在遭到刻瑞斯与朱诺拒绝后陷入绝望的普绪喀决定向维纳斯自首;与此同时维纳斯指派墨丘利向公众发布重赏通缉,普绪喀刚一抵达便被维纳斯的侍女捉住。
Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit: Iam quae possunt alia meis aerumnis temptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quamquam volentium potuerunt prodesse suffragia?1 Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam? Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas? Qui scias an2 etiam, quem diu quaeritas, illuc in domo matris repperias? Sic ad dubium obsequium, immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis.
普绪喀因这又一次命运的沉沦而惊骇不已,如今既已无法追寻那带翼的丈夫,又抛弃了一切求生的希望,便自顾自地思忖道: “既然连众女神那出于善意的支持都未能于我有所助益,如今还能为我的苦难尝试或采用何种别的救助?我既已身陷如此罗网,该当举步走向何方?藏身于何种房舍乃至何种幽暗之中,才能逃过伟大维纳斯那无法规避的双目?那么,你为何还不最终鼓起男儿般的勇气,果断放弃徒劳的微弱希望,自愿归顺你的女主,用这迟来的恭顺平息她狂暴的怒焰?你又怎知你长久苦苦寻觅的那个人,不会就在他母亲的府第之中被你寻得?” 她就这样准备迎接那吉凶未卜的降服,或者说确凿无疑的毁灭,在心中默想着即将献上的哀求该如何开端。
At Venus terrenis remediis inquisitionis abnuens caelum petit. Iubet instrui currum, quem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliverat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtulerat, limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum.3 De multis quae circa cubiculum dominae stabulant, procedunt quatuor candidae columbae, et hilaris incessibus picta colla torquentes iugum gemmeum subeunt susceptaque domina laetae subvolant. Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant. Cedunt nubes et caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obvias aquilas vel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia.
然而,维纳斯放弃了凡间搜寻的手段,直奔上天。她命人备好车乘,那是金匠伏尔甘以精湛的手艺为她悉心打磨、在踏入洞房之前奉上的新婚礼物;因锉刀削减的损耗而显得精工卓绝,又因黄金本身的减少而倍显尊贵。在女主卧房周围圈养的众多飞禽中,走出了四只雪白的鸽子;它们迈着欢快的步子,转动着斑斓的脖颈,套上了镶嵌宝石的轭具,迎接到女主人后便欢快地凌空飞起。伴随着女神的车乘,麻雀们叽叽喳喳嬉戏喧闹,其余婉转啼鸣的鸟雀也用如蜜般的旋律发出柔和的回响,宣告着女神的降临。云层退让,天空为这女儿敞开,至高的以太欢喜地接纳了女神;伟大维纳斯那能歌善唱的随从,既不惧怕迎面遇上的雄鹰,也不害怕凶猛的鹞鹰。
Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat. Nec renuit Iovis caerulum supercilium: tunc ovans illico, comitante etiam Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit verba: Frater Arcadi, scis nempe sororem tuam Venerem sine Mercuri praesentia nil unquam fecisse, nec te praeterit utique quanto iam tempore delitescentem ancillam nequiverim repperire: nil ergo superest, quam tuo praeconio praemium investigationis publicitus edicere. Fac ergo mandatum matures meum et indicia, qui possit agnosci,4 manifeste designes, ne, si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere; et simul dicens libellum ei porrigit, ubi Psyches nomen continebatur et cetera. Quo facto protinus domum secessit.
随后,她径直奔向朱庇特的王宫城堡,以傲慢的请求要求借用能言之神墨丘利必不可少的效劳。朱庇特那青苍的眉宇并未拒绝。于是维纳斯欣喜若狂,立刻在墨丘利的陪同下离开天界下降,并焦虑地对他滔滔不绝道: “阿耳卡狄亚的兄弟啊,你自然知道,你的妹妹维纳斯若无墨丘利的在场,何曾做过任何一件事;你也决不会不知道,我有多长时间未能寻获那个潜藏的女仆了。因此,除了借由你的宣告向公众宣布搜寻的悬赏之外,已别无他法。所以,请速速执行我的使命,并将能辨认出她的特征明确指示出来,以免有人陷于非法窝藏的罪名时,借口一无所知来进行自我辩解。” 一边说着,她一边递给他一份文书,上面写着普绪喀的名字及其余细节。办完此事,她立刻退回了自己的府邸。
Nec Mercurius omisit obsequium: nam per omnium ora populorum passim discurrens sic mandatae praedicationis munus exsequebatur: Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa Venere septem savia suavia et unum blandientis appulsu linguae longe mellitum. Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat: quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem. Iamque fores et ius dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris, nomine Consuetudo, statimque, quantum maxime potuit, exclamat: Tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti? An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus? Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti5 et inter Orci cancros iam ipsos haesisti, datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas;
墨丘利也未曾怠慢这道使命:他奔走于万民各族之口,如此履行着受托宣谕的职分: “若有人能从逃亡中带回、或指认出藏匿的逃犯——国王之女、维纳斯的仆婢普绪喀,请前往穆耳提亚界桩之后与宣谕官墨丘利会合。此人将以悬赏报酬的名义,从维纳斯本人那里获得七个甜蜜的香吻,以及一个由迎合之舌轻触、更为甜如蜜糖的深吻。” 随着墨丘利这番宣告,对如此重赏的贪恋激发了所有凡人争先恐后的狂热:正是这一事态,如今彻底消除了普绪喀所有的迟疑。当她正接近女主人的门庭与权柄时,维纳斯的一名侍女跑来迎面撞见她,其名叫“习惯”;她立刻竭尽全力地高声喊道: “最无耻的丫头,你终于开始知道自己还有个女主人了吗?还是说,你要依仗你那素来卤莽的秉性,假装不知道我们为了搜捕你承受了多少劳苦?不过正好,你偏偏落入了我老人家的手心,如今已牢牢卡在奥耳库斯本人的利爪之中,很快就要为如此重大的桀骜不逊付出代价了!”
- 6.5cui nec dearum quidem quamquam volentium potuerunt prodesse suffragia
关系代名词 cui 为与格,作利益/关涉与格,指代前句 meis aerumnis(我的苦难)中隐含的第一人称主体“我”(即普绪喀本人)。quamquam volentium 是让步连词 quamquam 与分词 volentium 的搭配,意为“尽管她们心怀善意”。
- 6.5Qui scias an
qui 是古夺格副词,意为“如何”(quo modo),支配虚拟式现在时 scias(表潜在或推测),构成反问修辞(“你怎么知道不……呢?”)。随后的 an 引导间接疑问从句,带有“是否/可能”之意。
- 6.6limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum
由手段/原因夺格构成的平行对仗结构:detrimento 修饰 conspicuum,damno 修饰 pretiosum。形成了阿普列尤斯式的吊诡修辞:车乘因精磨细挫的耗损而引人瞩目,因黄金本身的镂刻损耗而弥足珍贵。
- 6.7indicia, qui possit agnosci
qui 是古夺格副词形式,意为“凭此/以此方式”(相当于 quibus/quo modo),修饰 agnosci。其先行词为 indicia(特征、表征)。虚拟式 possit 在关系从句中表示潜能或性质。
- 6.8Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti
非人称惯用表达 bene [est](“幸亏/甚好”)的省略形式,后接表示事实陈述的名词性/原因性 quod 从句。动词 incidisti 通常支配与格或 in+宾格,此处直接以 manus(宾格)为宾语,体现了后古典期修辞色彩。
