← 阿普列尤斯

金驴记

§6.13-6.16

汲取斯堤克斯泉水与前往冥界之命

普绪喀在芦苇指点下取回金羊毛,但维纳斯不依不饶,又命她去斯堤克斯黑泉取水。面对险峰巨龙,朱庇特的雄鹰挺身相助代为汲水,然而维纳斯旋即命她下往冥界,向普洛塞耳皮娜索取美貌。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.13

​Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat: nec auscultatu impaenitendo diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat. Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium1 meruit, sed contortis superciliis surridens amarum2 sic inquit: Nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. Sed iam nunc ego sedulo periclitabor, an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? Indidem mihi de summi fontis penita scaturigine rorem rigentem hauritum ista confestim defer urnula. Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit.

纯朴而富有同情心的芦苇就这样将自救之法传授给深陷痛苦的普绪喀。普绪喀仔细领受了这令人绝不后悔的教诲,不敢稍有怠慢,遵照一切嘱咐行事,通过轻易的窃取,将满怀松软耀眼的金黄色羊毛带回呈献给维纳斯。然而,哪怕历经了第二次劳役的凶险,她在女主人面前依然未能赢得公正赞许的评定;维纳斯反而双眉紧锁,带着苦涩的冷笑如此说道: “这一行径背后也有奸夫主使,休想瞒得过我。不过现在,我倒要仔细试探一下,看你是否果真具有极其坚毅的心志和非凡的智谋。你看见高耸于那座极险峻巨岩之上的崇山之巅了吗?从那上面,黑泉的幽暗泉水滚滚流下,汇聚在近旁峡谷的洼地中,灌溉着斯堤克斯的沼泽,滋养着科库托斯的轰鸣水流。去从那至高泉水极深的源头处,用这只小瓶汲取那里的凛冽寒泉,即刻给我送来。” 说罢,她递给普绪喀一只用水晶雕琢而成的小瓶,并施加了更为严酷的威吓。

§6.14

​At illa studiose gradum celerans montis extremum petit cumulum certe vel illic inventum3 vitae pessimae finem. Sed cum primum praedicti iugi conterminos locos appulit, videt rei vastae letalem difficultatem: namque saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritate lubricum mediis e faucibus lapidis fontes horridos evomebat, qui statim proni foraminis lacunis editi perque proclive delapsi et angusti canalis exarato contecti tramite proxumam convallem latenter incidebant. Dextra laevaque cautibus cavatis proserpunt et longa colla porrecti4 saevi dracones inconnivae vigiliae luminibus addictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus. Iamque et ipsae semet muniebant vocales aquae; nam et Discede, et Quid facis? Vide, et Quid agis? Cave, et Fuge, et Peribis subinde clamant. Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche quamvis praesenti corpore, sensibus tamen aberat, et inextricabilis periculi mole prorsus obruta lacrimarum etiam extremo solacio carebat.

普绪喀急匆匆地加快脚步,奔向那极高的山巅,自以为至少可以在那里为自己这极其悲惨的一生画上句号。然而,她一踏足上述山脊的毗邻之地,便看到了这项艰巨任务致命的险厄:只见一座巍峨庞大的险岩,因无法攀登的崎岖嶙峋而滑腻难行,从石穴正中喷吐出骇人的泉水;泉水随即从陡壁的孔穴凹处喷涌而出,顺着险坡滑落,经由狭窄沟壑开凿隐藏的暗道,隐秘地倾泻入邻近的峡谷中。而在那左右两侧凿空的岩石缝中,盘踞爬行着狰狞的巨龙,伸长了脖颈,双目受命于永不合拢的警惕,眼眸在永恒的白昼中彻夜守望。此时,那能言的泉水本身也在守卫着自己,因为它们接连不断地厉声呼喊: “退后!” 以及 “你在干什么?看清楚!” 以及 “你要做什么?当心!” 以及 “快逃!” 以及 “你必死无疑!” 就这样,普绪喀因这绝无可能逾越的险境而化为了顽石一般,肉身虽在,神志却已恍惚;在无法摆脱的危险重压下彻底崩溃,甚至连眼泪这最后的慰藉也荡然无存。

§6.15

​Nec Providentiae bonae graves oculos innocentis animae latuit aerumna: nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit: At tu simplex alioquin et expers rerum talium, speras te sanctissimi nec minus truculenti fontis vel unam stillam posse furari vel omnino contingere! Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere! Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes aquas et ut abiret innoxius permittentes excipit, commentus ob iussum Veneris petere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia. Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit.

然而,善良的天意那威严的双眼并未忽视无辜生灵的苦难:最高主神朱庇特的王家之鸟——那只攫掠的雄鹰,突然两翼大展地现身了。雄鹰铭记着往昔的情分——曾在丘比特的指引下为朱庇特掠来弗里吉亚的斟酒侍童,为了在这位神祇妻子的劳苦中施以援手并尊崇神威,它离开了高耸云霄的仙途,飞临少女的面前开口说道: “然而你这生性淳朴、对此等事体一无所知的姑娘,难道竟指望能从这至圣而同样凶残的泉水中窃得哪怕一滴水,或是能够触碰到它吗?难道你甚至没听说过,那斯堤克斯的河水连众神乃至朱庇特本人都要畏惧三分?你们凡人凭神明之名起誓,而众神则是凭斯堤克斯的威严起誓!把那只小瓶交给我吧。” 它立刻抓取并抱住小瓶疾驰而去,在凶残的利齿之颌与巨龙三叉疾颤的〔舌信〕之间,平衡着扇动羽翼的庞大躯体,左右划动翅膀,稳稳接取了自愿流出并任由它无伤离去的泉水;因为雄鹰佯称自己是奉维纳斯之命前来求取〔泉水〕并为她效力,因此获得了稍显便利的接近机会。普绪喀欣喜地接过装满的小瓶,匆忙赶回呈交维纳斯。

§6.16

​Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit: nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile: Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter; sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem (et dedit) Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae, Petit de te Venus, dicito, Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens: nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne. Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.

然而,即便如此,她仍未能平息那凶残女神的怒意。维纳斯带着致命的狞笑,恐吓着要施加更大更恶劣的折磨,对她喝道: “现在看来,你果真是个女巫,完全是个道行高深的妖妇,竟能如此麻利地遵从我这般号令。不过,我的小姑娘,你还得替我办完这件事。拿上这个小匣”(说着便递给了她) “立刻前往下界,去往奥尔库斯本人的凶险府邸。届时你把小匣呈献给普洛塞耳皮娜,对她说: ‘维纳斯向您祈请,’ 就这么说, ‘请分给她些许您的美貌,哪怕仅仅够维持短短一天也好;因为她在照料生病的儿子期间,把自己原有的美貌耗费磨损殆尽了。’ 但是切莫耽搁太久,务必尽早返回,因为我必须用那里的美貌涂抹一番,好去出席众神的盛会。”

语法注4 条
  1. 6.13secundi laboris periculum secundum testimonium

    形容词 secundus 两种词义叠用的修辞技巧(同源词异义重叠)。前一个 secundi 为数词含义(“第二的”),后一个 secundum 则表示“顺遂的、赞许的”,作 testimonium(评价、证言)的定语。

  2. 6.13surridens amarum

    中性单数宾格 amarum 作状语修饰分词 surridens(同源/副词性宾格),意为“苦涩地微笑着”。

  3. 6.14inventum

    接在表示趋向的动词 petit 之后的目的分词(supine/目的向格),带宾格宾语 vitae pessimae finem,表示目的:“为了寻找这悲惨一生的终结”。

  4. 6.14longa colla porrecti

    长颈(longa colla)作为宾格与被动分词 porrecti 连用,属于表示身体部位的“关系宾格/希腊式宾格”,亦可视为分词的中动态/反身用法(“伸长了它们的脖颈”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:6.13-6.16