← 阿普列尤斯

金驴记

§6.17-6.19

塔楼的谏言与冥府之行的指引

普绪喀企图投塔自尽以赴黄泉,塔楼忽作人语劝阻其轻生,并详细指引她由泰纳鲁姆入冥府的捷径,授以巧用面团与铜钱应对卡戎及恶犬之法,严诫其在冥府的举止并绝不可擅开宝匣。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.17

​Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit: quidni, quae suis pedibus ultro ad Tartarum Manesque commeare cogeretur?1 Nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam indidem sese datura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recta atque pulcherrime se posse descendere. Sed turris prorumpit in vocem subitam, et Quid te inquit Praecipitem, o misella, quaeris extinguere? Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis? Nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris.

此时,普绪喀痛切地体会到自己的命运已到绝境,她清楚地明白,一切掩饰皆已被撕去,自己正被驱赶向明摆着的毁灭:既然她被迫要凭自己的双足亲自前往塔耳塔洛斯与死者的幽魂那里,又怎会不是如此呢?她不再迟疑,径直走向一座极高的塔楼,打算从那里纵身跃下;因为她以为唯有这样,才能最直接、最利落地堕入下界。然而,塔楼突然开口说话道: “可怜的姑娘,你为何要纵身自尽,毁灭自己?为何在这最后的危难与劳苦面前如此鲁莽地屈服?因为你的灵魂一旦脱离肉躯,诚然会径直下到塔耳塔洛斯的渊底,但从那里你就绝无可能再返回了。

§6.18

​Mihi ausculta: Lacedaemo Achaiae nobilis civitas non longe sita est; huius conterminam deviis abditam locis quaere Taenarum. Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium cui te limine transmeato simul commiseris, iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam. Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes. Iamque confecta bona parte mortiferae viae continuaberis claudum asinum lignorum gerulum cum agasone simili,2 qui te rogabit decidentis sarcinae fusticulos aliquos porrigas ei; sed tu nulla voce deprompta tacita praeterito. Nec mora, cum ad flumen mortuum venies, cui praefectus Charon protenus expetens portorium, sic ad ripam ulteriorem sutili cymba deducit commeantes. Ergo et inter mortuos avaritia vivit, nec Charon ille vel Ditis pater tantus deus, quicquam gratuito facit, sed moriens pauper viaticum debet quaerere, et aes si forte prae manu non fuerit, nemo eum expirare patietur. Huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quas feres alteram, sic tamen ut ipse sua manu de tuo sumat ore. Nec setius tibi pigrum fluentum transmeanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas: nec tu tamen illicita afflectare pietate.

听我说:阿开亚著名的城邦拉刻代蒙距此并不遥远;去寻访与它毗邻、隐匿于荒僻之地的泰纳鲁姆。那里有狄斯的喷气孔,穿过敞开的大门,便展现出一条凡人难行的道路;只要你跨过门槛将自己托付于那条路,便能沿着笔直的通路直抵奥尔库斯的王宫。但你绝不可空着双手走入那片黑暗,而要双手各持一块用蜜酒调和的大麦面团,并在口中衔着两枚铜钱。当你走完大半死者之路时,会碰上一头驮着柴火的瘸驴和同样跛足的赶驴人,他会央求你把从行李上掉落的几根柴枝递给他;但你切莫吐露半句言语,径自沉默地走过去。紧接着,你将来到死人之河,掌管该河的卡戎会立即索要船费,以此用缝制的轻舟将往来者渡至对岸。可见,即便在死者当中,贪婪依然存在;无论是那卡戎,还是至尊之神父狄斯,都绝不白白行事;将死之穷人也必须筹集川资,假若手头恰巧没有铜钱,便无人容许他咽下最后一口气。你须从所带的钱币中取出一枚作为船资交给这个邋遢的老叟,但要让他自己伸手从你的口中取走。不仅如此,当你渡过那滞缓的水流时,一个漂浮在水面的死老头会举起腐烂的双手,哀求你将他拉上舟船;但你决不可被违逆律法的怜悯所动摇。

§6.19

​Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes. Nec id tamen tibi contingere fas est: nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam: nec putes futile istud polentacium damnum leve; altera enim perdita, lux haec tibi prorsus denegabitur. Canis namque praegrandis, teriugo et satis amplo capite praeditus, immanis et formidabilis, tonantibus oblatrans faucibus mortuos, quibus iam nil mali potest facere, frustra territando ante ipsum limen et atra atria Proserpinae semper excubans servat vacuam Ditis domum: hunc offrenatum unius offulae praeda facile praeteribis, ad ipsamque protinus Proserpinam introibis, quae te comiter excipiet ac benigne, ut et molliter assidere et prandium opipare suadeat sumere. Sed tu et humi reside et panem sordidum petitum esto,3 deinde nuntiato quid adveneris, susceptoque quod offeretur, rursus remeans canis saevitiam offula reliqua redime, ac deinde, avaro navitae data quam reservaveras stipe transitoque eius fluvio, recolens priora vestigia ad istum caelestium siderum redies chorum. Sed inter omnia hoc observandum praecipue tibi censeo, ne velis aperire vel inspicere illam quam feres pyxidem vel omnino divinae formositati addictum curiosius thesaurum.

渡过河流并稍作前行后,织布的织妇老妪们会央求你稍稍搭手相助。然而你绝不可沾手;因为这一切以及其他诸多事端,皆是出自维纳斯的阴谋诡计,意在让你从手中脱落哪怕一小块面团;你切莫以为大麦面团的微小损失算不得什么,只要遗失了一块,重见这阳世之光便将与你彻底绝缘。因为有一只身躯极其硕大、生有三颗宽阔巨首的恶犬,凶残而令人生畏,正以雷霆般的咽喉对着那些死者狂吠——尽管它如今已无法对死者造成丝毫伤害,只是徒然地恐吓着——它始终在普洛塞耳皮娜的门槛和阴暗的前庭前彻夜守卫,看守着狄斯空荡的府邸:你只需用一块小面团作为饵食封住它的嘴,便可轻易从旁走过,随即直接进到普洛塞耳皮娜本人面前。她必会殷勤和善地接待你,甚至劝你安坐软席、享用丰盛的美餐。但你务必席地而坐,索要粗鄙的面包充饥;随后禀告你此来的原委,接纳所赠之物后再次折返,用剩下的一块小面团平息恶犬的凶威,接着将保留的那枚铜钱付给贪婪的船夫渡过冥河,循着先前的足迹,你便能重返这天界群星的环舞之中。然而在所有叮嘱之中,我认为你尤其应当遵守此条:切莫企图开启或窥视你所携带的那只小匣,绝不要怀着好奇去探究那归属于神圣美貌的秘宝。”

语法注3 条
  1. 6.17quidni, quae suis pedibus ultro ad Tartarum Manesque commeare cogeretur?

    紧随 quidni(怎能不然)之后的关系从句 quae... cogeretur 使用未完成过去时虚拟式,属于表原因或特征的关系从句,说明她陷入绝望的缘由:“既然她被迫凭自己的双足前往塔耳塔洛斯”。

  2. 6.18continuaberis claudum asinum lignorum gerulum cum agasone simili

    动词 continuare 通常为及物动词,意为“使连接”或“使连续”,此处采用被动/中动态形式(continuaberis)并直接接宾格(claudum asinum),构成一种独特的惯用法,意为“你将遇上/与……相接”。

  3. 6.19panem sordidum petitum esto

    此处的 esto 并非动词 sum(是/存在)的将来时祈使式,而是动词 edo(吃)的古式将来祈使式(等同于 edito,源于 edo/esse 缩略变位),全句意为“求得粗面包并吃下”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:6.17-6.19