- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:3.27-3.29
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢基乌斯在马厩中试图啃食厄波娜女神龛上的蔷薇以解除变形,却遭马夫殴打,随后与其他牲畜一同被洗劫房屋的强盗掠走充当驮兽。逃亡途中他虽再次见到新鲜蔷薇,但警觉到若恢复人形必遭强盗杀人灭口,只得克制冲动,暂时继续忍受驴子的形态。
Sic affectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli concesseram, dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens aediculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Denique agnito salutari praesidio, pronus spei,1 quantum extensis prioribus pedibus anniti poteram, insurgo valida et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram corollas appetebam. Quod me pessima scilicet sorte conantem servulus meus, cum semper equi cura mandata fuerat, repente conspiciens, indignatus exsurgit, et Quousque tandem inquit, Cantherium patiemur istum paulo ante cibariis iumentorum, nunc etiam simulacris deorum infestum? Quin iam ego istum sacrilegum debilem claudumque reddam, et statim telum aliquod quaeritans temere fascem lignorum positum offendit, rimatusque frondosum fustem cunctis vastiorem non prius miserum me tundere desiit, quam sonitu vehementi et largo strepitu percussis ianuis, trepido etiam rumore viciniae conclamatis latronibus profugit territus.
我遭受了这番打击,被驱逐到孤寂之中,退缩在马厩的一角;正当我暗自思量同伴们的无礼,并盘算着翌日借助蔷薇重变回卢基乌斯后向背信弃义的马复仇时,我忽然瞥见,在那根支撑马厩大梁的中央立柱的几乎正中部位,一座小龛中端坐着厄波娜女神的雕像,上面竟用新鲜的蔷薇花冠精心装饰着。我终于辨认出了这救命的屏障,满怀希望,竭力向前伸出双前蹄,用力直立起身子,伸长脖颈,把双唇伸得极长,以最大的力气去够那些花冠。然而真是倒了弥天大霉,正当我做此尝试时,我那个向来负责照料马匹的小奴隶突然看到了我,他勃然大怒,跳将起来说道: “究竟还要多久,”他说,“我们才不用再忍受这头不久前危害驮畜饲料、如今又来亵渎神像的骟马?我现在就要让这个亵圣之徒残废瘸腿!” 他随即四处搜寻武器,胡乱撞上了一捆放置在那里的柴火,在其中搜出了一根比所有的都粗大且带叶的木棒,便不停地痛打可怜的我,直到房门在剧烈的震响与嘈杂的喧嚣中被砸开,邻里惊恐的喊叫声高呼强盗来袭,他才吓得落荒而逃。
Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis: cuncti gladiis et facibus instructi noctem illuminant; coruscat in modum ortivi solis ignis et mucro. Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur. Sed gestaminum modus numerum gerulorum excedit: tunc opulentiae nimiae nimio ad extremas incitas deducti,2 nos duos asinos et equum meum productos e stabulo quantum potest gravioribus sarcinis onerant et domo iam vacua minantes baculis exigunt, unoque de sociis ad speculandum, qui de facinoris inquisitione nuntiaret, relicto, nos crebra tundentes per avia montium ducunt concitos. Iamque rerum tantarum pondere et montis ardui vertice et prolixo satis itinere nihil a mortuo differebam.
顷刻之间,门户被强行洞开,一群强盗蜂拥而入,武装的歹徒包围了房屋的各个角落,敌人四处奔袭阻截了从各方赶来的救援之人。所有人都备有刀剑与火把,照亮了黑夜;烈火与锋刃宛若初升的旭日般闪耀。随后,他们用沉重的斧头砸向位于房屋中央、塞满了米罗珍宝且被极其坚固的门闩紧锁的一座库房,将之劈开;待库门被彻底敞开后,他们搬出了全部财宝,各自分装进匆忙捆扎的行囊中均分。然而辎重的数量超过了搬运者的数目;在过多财富的压迫下走投无路的强盗们,便把我们两头驴和我的马从马厩中牵出,驮上尽可能沉重的行囊,趁着房屋已被搬空,挥舞棍棒威胁着将我们赶出。他们留下一名同伙放哨以通报追查案情的消息,其余的人则不停地抽打着我们,驱赶我们穿过荒僻的山径疾行。此刻,因如此沉重的负荷、陡峭的山巅以及漫长的旅程,我与死人已毫无二致。
Sed mihi sero quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere et interposito venerabilis principis nomine tot aerumnis me liberare: cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et "O "quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui: aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris iam idoneum relinquunt. Sed tandem mihi inopinatam salutem Iupiter ille tribuit: nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant. His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque iam labiis undantibus affecto, consilium me subit longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem3 vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione. Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.
但我虽嫌太迟,却极其严肃地想到应当求助于公民的救济,借由尊贵元首的名号将自己从如此深重的苦难中解救出来。终于,当我们在大天白日下经过一座人口稠密且因集市而闻名的村庄时,就在喧闹的人群当中,我试图用纯正的希腊语呼唤凯撒尊贵的名号。我固然极其洪亮且清晰地喊出了一个“噢!”,然而凯撒其余的名字我却无论如何也发不出来。强盗们鄙弃我这刺耳的叫声,从四面八方毒打我那可怜的皮肉,直打得它连做筛子都不堪用了。但最终,那位朱庇特赐予了我意想不到的生机:当我们走过许多小庄园和宽敞的茅舍时,我望见了一座颇为怡人的小花园,其中除却其它讨喜的花草外,鲜嫩的蔷薇正浴着晨露盛开。我眼巴巴地望着它们,因重生的希望而雀跃欣喜,快步走上前去;正当我张动着嘴唇想要采食之时,我心头升起一个远为明智的计策:唯恐一旦脱去驴身重回卢基乌斯的模样,我反倒会在强盗手中遭遇明摆着的灭顶之灾——要么是因涉嫌施展巫术,要么是因防范日后告密的罪名。因此,在那一刻,而且确实势在必行地,我克制住了不去碰那些蔷薇,忍受着当前的际遇,顶着驴子的面貌咀嚼着干草。
- 3.27pronus spei
形容词 pronus 后接属格名词 spei。在古典散文中,pronus 通常与与格或 in / ad + 宾格连用,此处则采用了诗歌及白银时代拉丁语常见的“规定属格”(关系属格)或“宾格性属格”,意为“倾心于希望”或“满怀希望”。
- 3.28ad extremas incitas deducti
源自古代棋类游戏(如强盗棋 ludus latrunculorum)中棋子被逼入绝境无法移动(ad incitas lineas redigi/deduci,意为“被逼入绝境/无计可施”)的习语。此处与前面的 opulentiae nimiae nimio(过多财富的过度膨胀)构成反差,诙谐地形容盗贼因劫掠财物过多无法运走而陷入的窘境。
- 3.29consilium me subit longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem
动词 subit 接人称宾格 me,主语为 consilium。后接的 ne 从句作为警戒性从属从句,用以阐明 consilium 的内容,表示防范某种不良后果的思虑(“心生一计,即警惕唯恐若是变回卢基乌斯……我便会遭遇毁灭”)。
