← 阿普列尤斯

金驴记

§3.23-3.26

卢基乌斯误化为驴与马厩受难

卢基乌斯向福提斯立誓表白深情并探知了复原的方法,但在涂抹香膏时因差错变成了一头驴而非飞鸟。福提斯许诺拂晓时寻找蔷薇作为解药,卢基乌斯退至马厩,却被自己的坐骑和另一头驴暴烈地逐出饲料槽。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.23

​At mihi scelus istud depellant caelites, inquam Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem!1 Adiuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Fotidi malle. Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum semel avem talem perunctus induero, domus omnes procul me vitare debere: quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone! Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus? Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium? Bono animo es quod ad huius rei curam pertinet" ait "Nam mihi domina singula monstravit, quae possunt rursus in facies hominum tales figuras reformare: nec istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere. Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis: anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum.

“但愿天神为我免除这般罪愆,”我说道: “难道我即使凭借雄鹰本身的崇高飞翔能够遨游整片天空,成为至高朱庇特的忠实信使或欢欣的持械侍从,在领略了羽翼的尊严之后,竟然会不再频频飞回我自己的小巢?我凭着你那束缚了我灵魂的甜美发结起誓,我绝不会更倾心于除我的福提斯之外的任何女人。而且,我的脑海中还浮现出这样的念头:一旦我涂上香膏化作这样一只鸟,我必定得远远地躲避所有的门户;贵妇人们会享用一只猫头鹰作为多么英俊、多么惬意的爱郎啊!更何况,当这些夜鸟潜入任何人的家宅时,我们不是亲眼见到它们被焦虑地捕获并钉在门上,以便用它们自身的痛苦来偿还它们不祥的飞翔给家门所带来的毁灭威胁吗?然而,有一件事我险些漏了探询:究竟要通过何种言辞或举动,剥去那些羽毛后我才能重新变回我的卢基乌斯?” “就这件事情的顾虑而言,你放宽心便是,”她说,“因为我的女主人把能将此类形貌重新变回人形的法子,一项一项全指给我看过了;你可别以为这是出于什么善意才告诉我的,而是为了使她在归来之时,我能用有益的解药接应她。看看吧,如此重大的事情竟然只需借助多么微小、多么寻常的草药就能办成:少许莳萝连同月桂树叶浸入泉水之中,便可用作沐浴之水和饮品。”

§3.24

​Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula; quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurito plusculo uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam: nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit: iam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae, sic et aures immodicis horripilant auctibus; nec ullum miserae reformationis video solacium nisi quod mihi iam nequeunti tenere Fotidem natura crescebat.

她反复保证着这些话,满怀战兢地潜入寝室,从小木匣中取出了一只小圆盒。我先是将它抱住亲吻,祈求它保佑我飞行顺遂,随后急忙脱去所有衣衫,贪婪地将双手伸入其中,舀出相当多的香膏涂抹了全身的肢体。于是我交替摆动双臂维持平衡,急欲化作飞禽的模样:然而既没有任何绒羽,也没有任何地方生出翼羽,显而易见的是我的体毛粗化成了鬃毛,娇嫩的皮肤硬化成了厚皮,而在四肢末端,指趾失去了原有的数目,全部紧缩成单独的蹄子,脊柱末端探出了一条巨大的尾巴;此刻面庞硕大,嘴吻伸长,鼻孔张大,嘴唇垂挂,耳朵也同样因过度的生长而耸立起来;在这悲惨的变形之中,我看不出丝毫安慰,唯有在我已无法抱住福提斯的此刻,男性的本钱却在疯长。

§3.25

​Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considero, non avem me sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis, et Occisa sum misera clamavit: Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat; nam rosis tantum demorsitatis exibis asinum2 statimque in meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius: sed primo diluculo remedium festinabitur tibi.

就在我走投无路地打量着自己身体的一切时,我看到的不是鸟,而是自己成了一头驴。我怨怪福提斯的所作所为,然而此刻同时被剥夺了人类的姿态与声音,我唯一能做的,就是耷拉着下唇,含着泪眼斜睨着她,无声地向她提出抗议。她一见到我这副模样,立刻用愤怒的手捶打着自己的脸,“我真该死,我全完了!” 她喊道: “慌乱与匆忙同时蒙蔽了我,小圆盒的相似欺骗了我。但万幸的是,这种变形有更为简便的解药可供使用;因为只要嚼食蔷薇,你就会脱去驴形,立刻复归原状变回我的卢基乌斯。真希望我今晚像往常一样为我们准备了一些花冠,免得你承受哪怕仅仅一夜的耽搁;但明日黎明初晓之时,一定会尽快为你备妥解药。”

§3.26

​Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum. Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem: sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem. Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia3 durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni; atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum: sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector meus cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem; deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.

她这般悲伤叹息;而我虽然完全成了一头驴,成了代替卢基乌斯的驮兽,却仍然保留着人类的感知。最终,我独自久久且深思熟虑:我是否应当用密集的蹄踢和撕咬将那个最下贱、最罪恶的女人击毙;但一个更好的念头将我从鲁莽的举动中唤回,以免在惩处福提斯致死之后,反倒彻底断绝了能拯救我的援手。因此,我垂下并摇晃着脑袋,默默忍受着暂时的耻辱,顺从着我那极度严酷的命运,退回马厩中走向那匹作为我极忠实的坐骑的马身边,在那里我还发现了我昔日房东米罗所养的另一头驴也在厩中。我原本以为,倘若哑畜之间存在某种无言而天然的契约,我那匹马在某种辨认与同情心的驱使下,定会向我提供容身之处和优待的席位;然而,以保护客人的朱庇特与信义的隐秘神灵的名义啊!我那匹出色的坐骑竟与那头驴交头接耳,当即合谋图谋害我;想必是担心他们自己的饲料,他们一看到我靠近饲料槽,便耷拉下耳朵,狂怒地用致命的后蹄追打我;就这样,我被远远地从那些大麦旁驱逐开来——而那些大麦正是我在傍晚亲手为那个最可人的仆从备下的。

语法注3 条
  1. 3.23Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem!

    由 ut 引导的表示排斥或愤慨的虚拟语气从句,既可用作同位语从句具体说明前句的 scelus istud(“这种罪愆——即我竟然不会飞回……”),亦可视为带有修辞感叹性质的愤慨虚拟句,强烈否定自己变成巨鸟后不会飞回巢穴的可能性。

  2. 3.25exibis asinum

    原本为不及物动词的 exire(走出、脱离)带有宾格 asinum,表示摆脱或蜕去某种状态或形体(“蜕去驴形”或“从驴中走脱出来”),为银色拉丁语中将表示离开的动词及物化使用的修辞修饰手法。

  3. 3.26demussata temporali contumelia

    独立夺格结构。动词 demusso(暗中咕哝、隐忍咽下)的过去分词 demussata 与阴性名词 contumelia(耻辱)一致,以被动态意义使用,意为“暂时的屈辱被默然咽下”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:3.23-3.26