- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:4.1-4.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢基乌斯随强盗寄宿于乡间熟人家中,因饥饿闯入菜园觅食,误将有毒的夹竹桃认作蔷薇,遭到愤怒的园丁及村民合力围攻,最终凭借喷涌而出的恶臭腹泻逃脱死厄。
diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur,1 in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus; sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant: nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare. Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum; sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
将近正午时分,日色正烈,我们拐进了一座村庄,投宿在几个与强盗熟识且亲密的老人家中;因为哪怕是头驴子,单凭初见时的迎候、冗长的寒暄以及相互的亲吻,也能看得出这一点。强盗们确实从我背上取下一些财物赠予老人,并且还伴随着神秘的窃窃私语,仿佛在暗示这些东西皆是打劫所得。随后,他们卸下了我们所有的辎重,将我们赶到邻近的草场随意漫吃。但我终究还不习惯以干草当午饭,因此与另一头驴或我的马共同放牧的群落根本留不住我;我早已饥饿难耐,径直大胆闯入马厩后方望见的一座小菜园,尽管全是些生蔬菜,我依然将肚皮填得滚圆,并向所有的神明祈求,不住打量着周围各处,看是否能碰巧在相邻的园圃里找到一座闪耀的蔷薇花丛。因为此刻正是四下无人,给了我极大的信心:只要避开大道、潜藏在灌木林中服下解药,我便能在无人窥见的情形下,从四足牲畜那弓屈的步伐中再次挺拔站立,重新变回人形。
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat: iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meae scaevitatem anteire non potuit; iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video: hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est.
因此,正当我在这番思绪的惊涛骇浪中摇摆不定时,稍远一点的地方,我望见一片枝繁叶茂的树林所掩映的幽暗峡谷,在斑斓的花草与繁茂的绿植之间,隐隐闪烁着绚烂蔷薇的朱红色泽。而在我那并未完全野兽化的心窍中,我已然断定那便是维纳斯与美惠女神的圣林,在那幽暗的深处正辉映着欢庆之花的王者光彩。于是我向欣喜欢悦的成事之神祈祷,奋身疾驰而去,以赫拉克勒斯的名义起誓,我自己甚至觉得我不再是一头驴,而是因极致的飞速而重振雄风的战车之马。然而,那敏捷而壮丽的一跃终究未能跑赢我命运的乖舛。当我逼近那处地方时,我见到的根本不是那些被甘美的露珠与琼浆滋润、由丰饶的野蔷薇与受福的荆棘所结出的娇嫩可人的蔷薇,甚至根本没有什么峡谷,而仅仅是一道被茂密树木环绕的河岸水滨。这些枝叶披拂宛若月桂的树木,结出形似无香花朵的、微微发红的狭长花萼,凡夫俗子竟以粗鄙的乡野之名称其为‘月桂蔷薇’,实则毫无香气,且它们对所有牲畜而言皆是致命的食物。
Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissem auxilium:2 nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi. Sed illico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, eiulabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium: cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur. Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numero multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum in stabulum quo deverteramus recipio.3 At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.
陷入这般命运的捉弄,我索性抛弃了求生的念头,甘愿去服食那蔷薇般的毒药;然而正当我犹豫着上前采摘之时,一个年轻男子——依我看来正是那座被我吃得精光的菜园的园丁——察觉了如此惨重的损失,怒不可遏地手持一根粗大的木棒飞奔而下。他一把将我抓住,用棒子痛击我全身,直打得我几乎要丧命,若非我最终用另一招明智地自救的话:我高高抬起后臀,用后蹄连连向他猛踢过去,将他打得遍体鳞伤、躺在紧邻的山坡上动弹不得,随后便拔腿逃脱。但就在那一刻,某个显然是他妻子的妇人从高处俯瞰到他瘫倒在地、半死不活的惨状,立刻号啕痛哭着奔向他,显然是企图通过博取同情来致我于死地。果然,所有的村民被她的哭声惊动,立刻呼喝着唤来猎犬,并四下怂恿恶犬在狂怒中向我发起扑咬,要将我撕成碎片。此时此刻,我已毫无疑问命悬一线,看到被召集来对付我的猎犬不仅体形硕大、数量繁多,甚至足以与熊和狮子搏斗,而且个个凶相毕露,我便因地制宜,心生一计,停下了奔逃,反倒迈着急促的步伐折返回我们投宿的那间马厩。村民们好不容易拽住猎犬,一把将我抓住,用极结实的皮条将我捆绑在一个圆环上,若是继续毒打下去,必将置我于死地;幸好我的肠胃因挨打的剧痛而收缩,又塞满了那些生蔬菜,在稀溏的泻流冲击下,像水管般喷射出污物,一部分人被这飞溅的液体逼退,另一部分人则被这恶臭难闻的熏气熏走,这才终于从我已被打烂的脊背旁退散开去。
- 4.1cum iam flagrantia solis caleretur
不及物动词caleo的未完成过去时被动态第三人称单数。古典拉丁语中通常使用主动态caleret或非人称结构,此处为阿普列乌斯风格中以被动态描摹状态加剧的特殊修辞用法。
- 4.3nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissem auxilium
单数代词ipse与复数动词tulissent在数上不一致。这既可解释为受下文nam引导的分词短语(pedum posterioribus calcibus... iactatis,即后蹄的一连串踢击)影响而产生的依义一致(constructio ad sensum),也可视为传抄讹误(常有校勘案拟改为tulissem)。
- 4.3rursum in stabulum quo deverteramus recipio
反身动词短语 me recipio(退回)与表示方向的介词短语 in stabulum(进入马厩)连用的趋向表达。
