← 阿普列尤斯

金驴记

§3.19-3.22

潘菲莱化为猫头鹰与卢基乌斯的恳求

卢基乌斯请求福提斯允许自己窥视巫术仪式,并在其引领下目睹潘菲莱抹上香膏化作猫头鹰飞走。惊愕不已的卢基乌斯恳求福提斯也为自己涂上香膏变成飞鸟,而福提斯则因担忧失去他而心存顾忌。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.19

​Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego Igitur iam et ipse possum inquam Mihi primam istam virtutis adoream ad exemplum duodeni laboris Herculei numerare, vel trigemino corpori Geryonis vel triplici formae Cerberi, totidem peremptos utres coaequando.1 Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam: sum namque coram magiae noscendae ardentissimus cupitor, quamquam mihi nec ipsa tu videare rerum rudis vel expers. Scio istud et plane sentio, cum semper alioquin spretorem matronalium amplexuum, sic tuis istis micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et fragrantibus papillis in servilem modum addictum atque mancipatum teneas volentem:2 iam denique nec Larem requiro nec domuitionem paro et nocte ista nihil antepono.

福提斯如此妙语连珠;但我反过来打趣道: “那么现在我自己也能”我说道: “效仿赫拉克勒斯的十二项伟业,将击毙的同等数量的皮囊比作革律翁的三重身躯或刻耳柏洛斯的三头之形,把那第一等勇武的桂冠归于我自己了。但是,为了让我能由衷且甘愿地宽恕你那使我陷入如此巨大痛苦的一切过失,请恩准我以至诚祈愿所恳求之事,并在你女主人谋划此等神妙方术之时将她指给我看——当她祈求诸神时,尤其是当她变形之时,好让我亲眼目睹。因为我极其渴望亲眼见识巫术,尽管在我看来,你自己对这些事也绝非外行或一无所知。我深知这一点,并切身体会到了,因为我平日里一向轻蔑贵妇人的温存,如今却因你那双闪烁的明眸、泛红的面颊、亮丽的秀发、微启的热吻和芳香的双乳,像奴隶一般甘心情愿地被你收服并占有;现在我既不怀念故园,也不准备返乡,在这样的良夜面前,我视万物如无物。”

§3.20

​Quam vellem respondit illa, Praestare tibi, Luci, quod cupis, sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet huiusmodi secreta perficere. Sed tuum postulatum praeponam periculo meo idque observatis opportunis temporibus sedulo perficiam,modo, ut initio praefata sum, rei tantae fidem silentiumque tribue. Sic nobis garrientibus libido mutua et animos simul et membra suscitat: omnibus abiectis amiculis ac tandem denique infecti atque nudati bacchamur in Venerem, cum quidem mihi iam fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium, iamque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor etiam in altum diem nos attinuit.

“我多么希望”她回答道: “满足你所渴望的事啊,卢基乌斯;然而由于她那多疑忌刻的性情,她向来幽居于偏僻之处,屏除所有人,去施行此类隐秘之事。但我宁可冒着自身的危险也会以你的请求为先,并在窥得良机时竭力办妥,只要正如我最初所告诫的那样,对此等大事坚守信义与沉默即可。” 在我们如此闲谈之际,彼此的欲火同时唤醒了心灵与肉体:抛开所有衣衫,最终交缠着赤身裸体,我们在爱神之道中狂欢纵乐;而当我精疲力竭之时,福提斯还出于自身的慷慨,像对待少年般赐予我额外的恩宠;不久,因彻夜未眠而疲惫的双眼被注入的睡意所笼罩,使我们一直酣睡至日上三竿。

§3.21

​Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret3 nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam; proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem. Iamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum suspenso et insono vestigio me perducit ipsa, perque rimam ostiorum quampiam iubet arbitrari quae sic gesta sunt. Iam primum omnibus laciniis se devestit Pamphile et arcula quadam reclusa pyxides plusculas inde depromit, de quis unius operculo remoto atque indidem egesta unguedine diuque palmulis sui affricta ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit, multumque cum lucerna secreto collocuta membra tremulo succussu quatit: quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile. Sic edito stridore querulo, iam sui periclitabunda paulatim terra resultat, mox in altum sublimata forinsecus totis alis evolat.

如此欢愉地度过了几个夜晚之后,某天福提斯焦急且十分慌张地向我跑来,告诉我她的女主人由于截至那时借助其他法术对其恋情毫无进展,便打算在次夜为自己插上羽毛化作飞鸟,以便就这样飞往她心爱之人的身旁;因此我应当小心准备好窥视如此惊天动地的大事。到了大约初更时分,她亲自迈着悬空无声的步伐引我来到上面的那间卧室,并吩咐我透过门扉的某道缝隙观察如下发生的情景。首先,潘菲莱脱去了身上的所有衣裳,打开一个小木匣,从中取出好几个小圆盒;她揭开其中一个的盖子,舀出里面的香膏,用手掌反复揉搓良久,从脚趾甲尖一直到头顶发丝涂遍了全身;在与油灯窃窃私语良久之后,她伴随着一阵颤抖的抽搐摇晃起四肢:随着肢体轻微地起伏,柔软的绒羽探出,坚挺的翼羽生长,鼻梁变硬且弯曲,指甲缩拢为利爪,潘菲莱化作了一只猫头鹰。她如此发出一声凄厉的尖叫,试探着自己的力量,渐渐脱离地面腾跃而起,随即高高升上空中,在屋外振翅远飞而去。

§3.22

​Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar; defrictis adeo diu pupillis an vigilarem scire quaerebam. Tandem denique reversus ad sensum praesentium, arrepta manu Fotidis et admota meis luminibus, Patere, oro te, inquam Dum dictat occasio, magno et singulari me affectionis tuae fructu perfrui et impertire nobis unctulum indidem, per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium irremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera, ac iam perfice ut meae Veneri Cupido pinnatus assistam tibi. Ain? inquit Vulpinaris amasio, meque sponte asceam cruribus meis illidere4 compellis? Sic inermem vix a lupulis conservo Thessalis; hunc alitem factum ubi quaeram, videbo quando?

而她固然是凭借自己的巫术自愿变形,我却未受任何咒语施加,仅因眼前发生的事实惊呆得动弹不得,看起来绝不像是卢基乌斯本人了:心智如此丧乱,惊愕得陷入癫狂,虽醒犹梦;良久揉拭着眼珠,直想探明自己究竟是否清醒。最终重回对眼前现实的知觉,我一把抓住福提斯的手并拉到我的眼前: “求求你,答应我吧,”我说道: “趁着良机尚在,让我尽情享受你那伟大而独特的爱意成果吧,以你那双乳之名,我的小蜜糖,从那同样的盒中分一点香膏给我吧;以此不可报偿的恩情将属于你的奴隶永远抵押于你,现在就成全我,让我化作羽翼丰满的丘比特侍奉于你这位我的维纳斯身旁。” “你说什么?” 她说道: “你这狡黠的情郎,竟在耍狐狸般的诡计,逼我心甘情愿地把斧头砍在自己的小腿上吗?你这样手无寸铁我尚且难以从色萨利的母狼手中护你周全;若是变成这般飞禽,我该去何处寻你,又将在何时能见到你呢?”

语法注4 条
  1. 3.19totidem peremptos utres coaequando

    动名词 coaequando 为表示方式手段的夺格,支配宾格宾语 totidem peremptos utres,并与与格短语 vel trigemino corpori Geryonis vel triplici formae Cerberi 搭配。

  2. 3.19cum semper alioquin spretorem matronalium amplexuum, sic tuis istis micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et fragrantibus papillis in servilem modum addictum atque mancipatum teneas volentem

    连词 cum 引导带有虚拟式谓语动词 teneas 的情况/原因从句。第二人称主语支配复杂的宾格直接宾语 spretorem... addictum atque mancipatum... volentem(指代卢基乌斯本人)。自 micantibus oculis 起的五个夺格短语并列表示手段或伴随原因。

  3. 3.21quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret

    quod 连词搭配虚拟式未完成过去时 promoveret,用于在间接引语中表示当事人主观陈述的理由,反映出潘菲莱自认借助其他法术对其恋情毫无进展。

  4. 3.22asceam cruribus meis illidere

    拉丁语成语,意为“把斧头砍在自己的小腿上”,比喻自寻苦吃、自作自受或自招祸害。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:3.19-3.22