← 阿普列尤斯

金驴记

§10.11-10.13

少年苏醒昭雪与买下卢基乌斯的厨师兄弟

医生揭露自己所给的实为催眠的曼陀罗而非毒药,众人开棺后少年苏醒复活,青年的冤情得以昭雪,继母与恶奴受到严惩;与此同时,变为驴子的卢基乌斯被卖给了一对厨师与面点师奴隶兄弟,并在暗中尽情享用他们带回的丰盛美馔。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.11

​Tum medicus: Non patiar inquit Hercule, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvene supplicium vos sumere, vel hunc ludificato nostro iudicio1 poenam noxii facinoris evadere. Dabo enim rei praesentis evidens argumentum: nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum; mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem.2 Nec mirum desperatissimum istum latronem, certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare. Sed si vere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, vivit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem lucidam: quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet3 causas mortis eius alias.

这时医生说道:“凭赫拉克勒斯起誓,我绝不容许,绝不容许诸位违背天理而对那个无辜的青年施加刑罚,也绝不容许这厮愚弄我们的法庭而逃脱其滔天罪行的惩罚。因为我将给出关于眼下之事的明证:当那个极恶之徒迫切想弄到致命剧毒时,我认为向任何人提供致死的手段均不合乎我的医道,且深知医学的探索乃是为了人类的拯救而非毁灭;但我又担心,倘若我拒绝交付,由于不合时宜的拒绝反而会为罪行开辟道路,使他从别人那里买来致命的毒剂,或最终用剑、用任何凶器去完成已经开端的罪孽,因此我给了他毒药,却是致人催眠之药——即那因确凿的麻痹药效而闻名、能引发极似死亡之昏睡的曼陀罗。那个穷凶极恶的恶徒既然确知按照祖传规制等待他的必是极刑,因而将那些酷刑视作较轻的痛苦而轻易忍受,也便不足为奇了。然而,如果那孩子当真服下了由我亲手调配的药剂,那么他便依然活着,正在安息与沉睡,一旦沉滞的昏睡消散,他就会立刻重返明亮的天日;倘若他果真丧命,果真已遭死神夺去生命,诸位大可去追查他死亡的其他缘由。”

§10.12

​Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illud sepulchrum, quo corpus pueri depositum iacebat: nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. Ecce pater, suis ipse manibus cooperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis4 deprehendit filium, eumque complexus artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum atque, ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus, deportatur ad iudicium puer. Iamque liquido servi nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas; et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.

长老如此陈词,众人皆表赞同,便立刻万分匆忙地前往停放着少年尸体的墓穴:无论是议事堂成员、贵族显要,抑或是平民百姓,无一人不怀着好奇纷纷奔涌而去。看哪,父亲亲手移开棺盖,恰逢死一般的昏睡消散,发现儿子竟从死亡的幽界死而复生正欲坐起;父亲紧紧拥抱着他,其言辞已无法表达当下的喜悦,便将他引到众人面前;少年仍旧裹缠着丧服,就这样被送回了法庭。如今,最恶劣的奴隶与更为阴毒的妇人的罪行昭然若揭,赤裸的真相显露于众:继母被判处终身流放,恶奴被钉上刑架,而那笔金币作为这场适时沉睡的报酬,经众人一致同意留给了那位善良的医生。那位老者轰动一时而又富有传奇色彩的命运,迎来了完全配得上神明眷顾的结局:他在极为短暂的片刻之间,甚至说在微小的瞬间之内,在经历了断子绝孙的危机之后,竟猛然成为了两位青年的父亲。

§10.13

​At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus volutabar: miles ille, qui me nullo vendente comparaverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus servis fratribus undecim denariis vendidit. His erat dives admodum dominus: at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intrimentis succuum pulmenta condita vapore mollibat. Unico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad vasa illa compluria gestanda praedestinarant, quae domini regiones plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria. Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam benivolam fortunam expertus: nam vespera, post opiparas cenas earumque splendidissimos apparatus, multas numero partes in cellulam suam mei solebant reportare domini: ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita. Qui cum se refecturi clausa cellula balneas petissent, oblatis ego divinitus dapibus affatim saginabar: nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.

然而彼时的我,却在命运的这般波涛中颠簸流转:那个在无人出售的情况下将我买下、分文未花就据为己有的士兵,为了恪尽职责听从其军团长官的军令,即将携带着呈递给伟大皇帝的书信赶赴罗马,便以十一第纳尔将我卖给了邻近的一对同为奴隶的兄弟。他们有一位极其富有的主人;二人之中,一人是点心师傅,擅长烤制面包与蜜制面点;另一人则是厨师,善用极其鲜美的汁液调料,将菜肴调味并以蒸汽焖炖得香软。他们共居于一间陋室,维系着共同的生活,并预先派定我来驮运那许多器具,这些器具乃是主人游历多处地区时各种用途所必需的。于是我作为第三名室友被接纳进这对兄弟之间,在此之前我何曾体验过如此仁慈的幸运:每当傍晚,在盛宴及其极其奢华的排场结束之后,我的这两位新主人总习惯将大量份额带回他们的小屋:这位带回猪肉、雏鸡、鱼类及各种美味佳肴极其丰盛的残羹,那位则带回面包、酥饼、油煎点心、钩形糕、鱼形酥以及诸多蜜制美味。当他们为了解乏锁上小屋前往浴场时,我便在神明赐予的佳肴面前尽情大快朵颐;因为我还不至于蠢钝到、也不至于真成了一头十足的蠢驴,竟会舍弃那些甜美至极的食物而去嚼食最粗粝的干草。

语法注4 条
  1. 10.11ludificato nostro iudicio

    此处为绝对夺格结构,其中异相动词 ludificor 的完成分词作被动意义使用(“在我们的法庭遭愚弄之后”)。异相动词的完成分词通常具有主动意义,但此处 ludificato 与中性单数夺格名词 iudicio 保持性数格一致,构成被动意义的独立夺格。

  2. 10.11morti simillimi soporis efficacem

    形容词 efficacem(宾格,修饰 mandragoram)支配宾格性属格短语 morti simillimi soporis(“引发生死般昏睡的”)。形容词 efficax 依惯例支配表示其产生效果的属格。该短语内部的 morti 则是由最高级形容词 simillimi 支配的与格。

  3. 10.11quaeratis licet

    无人称动词 licet(“可以、允许”)省略连词 ut 而直接支配现在时虚拟式 quaeratis 的并置结构(paratactic construction),意为“诸位大可去追查”。这是古典拉丁语中表达许可或让步的惯用句法。

  4. 10.12postliminio mortis

    名词 postliminium 原为罗马法专业术语,指罗马公民从敌国俘虏归来时恢复原有的权利与身份(后还权)。此处与属格 mortis 连用,构成“从死亡的俘囚中生还”之意,为法学词汇的隐喻性用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.11-10.13