← 阿普列尤斯

金驴记

§10.7-10.10

青年的审判与老医生对奴隶伪证的揭发

议事堂正式开庭审理,被收买的家奴作伪证险些致青年于死地,但卖药的老医生当庭出示带有家奴印记的封口金币袋作为决定性物证,揭穿了其谎言。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.7

​Placuit salubre consilium et illico iussus praeco pronuntiat patres in curiam convenirent. Quibus protenus dignitatis iure consueta loca residentibus rursum praeconis vocatu primus accusator incedit. Tunc demum clamatus inducitur etiam reus et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere.1 Haec ad istum modum gesta compluribus mutuo sermocinantibus cognovi: quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam. Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certis instrui nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque illum potissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum cruciarius ille vel fortuna tam magni iudicii vel confertae conspectu curiae vel certe noxia conscientia sua deterritus, quae ipse finxerat quasi vera asseverare atque asserere incipit: quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero. Haec eximie mentita ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum trepidatione perferente finitum est iudicium.

这一明智的建议获得了采纳,传令官随即奉命宣布,各位元老当在议事堂集合。待他们依循各自的尊卑位阶迅速入座惯常的坐席后,在传令官的再次传唤下,控告人先行入场。直到此时,被传唤的被告才被带入法庭;依照阿提卡法律及战神山法庭的惯例,传令官严正告诫双方辩护人,既不可陈述导言开场白,亦不得煽动怜悯之情。这些事情是如此这般进行的,我是从当时多人的相互交谈中得知的;然而控告人究竟用了何等辞令相逼,被告又以何种论据澄清嫌疑,乃至整场演说与辩难,我本人远在马槽旁既不得而知,亦无法向诸位转述我所不晓之事;但我将把确切查明的情况载入此篇文字。因为当辩论者的争锋甫一结束,法庭便裁定:各项罪状的真实性与可信度应当建立在确凿证据之上,绝不可将如此重大的推论寄托于捕风捉影的猜疑;尤其是那个据说唯一知晓这一切实情的家奴,必须千方百计缉拿归案。 而那个该死的恶棍竟丝毫不为如此重大的审判命运、拥挤的议事堂威仪,抑或自己负疚的良心所慑服,反而开始将自己捏造的谎言当作真事般指认与断言:声称青年因继母的傲慢冷遇而心怀怨恨,便将他召去;为了报复她对自己的侮辱而指使杀害她的儿子;许诺重金作为封口费;见他不从便以死亡相威胁;将亲手调配的毒药交给他以喂给弟弟;又因怀疑那只留作罪证的酒杯遭到了忽视,最终亲手将其递给了幼童。当那个该挨鞭子的恶奴带着装模作样的战栗,将这些极其逼真地伪装成事实的谎言陈述完毕后,审理便告终结。

§10.8

​Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret. Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent conici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior, prae ceteris compertae fidei atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens ne quis mitteret calculum temere, haec ad ordinem pertulit: Quod aetatis sum,2 vobis approbatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari, nec vos, qui iureiurando astricti iudicatis, inductos servuli mendacio peierare. Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare: ergo ut res est, de me cognoscite.

在市参事中,竟无一人对那青年心存公允,而不宣布他罪证确凿,当被缝入皮袋处死。当众人的铁笔意见一致、判词毫无二致、即将按照亘古惯例将相同的票决投掷入青铜瓮中时——一旦投票的石子被投入瓮中,被告的命运便已尘埃落定,此后绝无反悔更改之可能,其生杀大权就此移交给刽子手之手——议事堂中一位德高望重的老者,一位信誉卓著、威望远在众人之上的行医名宿,用手遮盖住铜瓮的入口,以免有人草率投石,并向全体参事陈词道: “在我已达到的这把年纪里,欣见自己的一生赢得了诸位的首肯。我绝不能容忍因莫须有的罪名而被指控的被告遭受公然的谋杀,亦不能容忍受誓言约束以行裁判的诸位受这卑鄙家奴谎言的蒙蔽而犯下伪誓之罪。我本人绝不能践踏对神明的敬畏、欺瞒自己的良心而妄下误判:因此,请诸位从我这里了解事情的真相吧。

§10.9

​Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret. At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente comprobentur. Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum recognoscat: nam quemadmodum eius veneni frater insimulari potest quod iste comparaverit?

这个恶徒前些日子曾焦急地前来寻我,企图购买立竿见影的剧毒,并开出了一百枚纯金索利多斯币的高价。他说这毒药是给某个病人用的,那病人深陷不治之症的长期折磨,迫切希望能将自己从生命的煎熬中解脱出来。但我一眼看穿了这个恶棍的胡言乱语和笨拙托辞,断定他正在密谋某种罪行,我确实给了他药剂,确实给了;但为了防备将来的审讯查究,我并未立即收下他呈递的价款,而是说: ‘免得你所呈递的这些金币中,万一有哪一枚被发现是劣币或伪币,且将它们封存在这个小袋子里,用你自己的印戒预先加封,直到次日在钱庄行家面前查验属实为止。’ 他受此诱导,便封存了这笔钱。自从他被押赴法廷后,我便立刻命自己的一名仆役飞速从药铺取来;看哪,如今已送抵法庭,我当众将其出示。让他看个明白并辨认他自己的印记吧:因为这厮自己买下的毒药,怎能诬告是那位兄长所下的呢?”

§10.10

​Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat: tunc pedes incertis alternationibus commovere, modo hanc modo illam capitis partem scalpere, et ore semiclauso balbutiens nescioquas afannas effutire, ut eum nemo prorsus a culpa vacuum merito crederet. Sed revalescente rursus astutia constantissime negare et accersere mendacii non desinit medicum. Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicato studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi3 conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem. Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.

话音刚落,一阵巨大的战栗席卷了那个恶奴,人间的血色顿时被阴曹般的惨白所取代,冷汗从他全身各处渗出。只见他脚步踉跄、重心飘忽不定,一会儿抓挠头颅的这边,一会儿抓挠那边,半闭着嘴巴结结巴巴地胡乱嘟囔着不知所云的胡话,以至于众人理所当然地断定他绝非无辜。然而,随着奸诈的伎俩再度回潮,他依然顽固至极地全盘否认,并反咬医生撒谎。医生见法庭的神圣尊严之外,自己的名誉更在众人面前遭到公然践踏,便倍加竭力驳斥那恶奴。直到依照行政长官的命令,公差们搜查了那极恶奴仆的双手,搜出一枚铁指戒,并与小钱袋上的印记比对,这一比对彻底坐实了先前的怀疑。按照希腊习俗为拷问他而准备的车轮与刑架立刻齐备;但他凭借令人惊异的死硬顽固,顶住了所有的鞭笞,甚至在烈火的焚烧之下也绝不屈服。

语法注3 条
  1. 10.7exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere

    此处指涉雅典(特别是战神山法庭)的传统诉讼规程。动词 denuntiat 通常后接 ut 从句或虚拟式,此处则直接统辖由 neque... neque 连接的不定式短语(principia dicere 与 miserationem commovere),用以表达禁止陈述前言绪论及煽动怜悯之情的法令内容。

  2. 10.8Quod aetatis sum

    由关系代名词 quod 与部分属格(或限定属格)aetatis 结合而成的惯用表达。该结构类似于副词性宾格句式 id aetatis(在那把年纪),意为“就我所达到的这一高龄而言”或“在我这般岁数”。

  3. 10.10signo saeculi

    原文中的 saeculi 系手抄本传抄讹误,实对应前文的 sacculo(小袋子),应订正为 sacculi。在句法上,cum signo sacculi 意为“与钱袋上的印记(相比对)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.7-10.10