- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.14-10.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
鲁基乌斯偷食两兄弟房内的佳肴引发了二人互相猜忌争吵,最终两人设局窥探捉获了正在饕餮的驴子;主人得知后大为欢悦,遂将这头通晓人性的奇驴引入正宴,赐予珍馐美酒任其痛饮。
Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis parce surripienti de tam multis pauciora, nec illis fraudes ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio non exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum. Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium. Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat: At istud iam neque aequum ac ne humanum quidem, cotidie ac partes electiores surripere atque iis divenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam vindicare divisionem. Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere: nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam. Subicit alius: Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat.1
确实在很长一段时间里,我那行窃的技巧运作得绝妙无比,因为面对如此丰盛的菜肴,我偷食起来尚且战战兢兢且极其克制,盗取的数量较少,而他们也绝未怀疑一头驴子会有何种欺诈行为。然而,当我自以为隐匿无虞而愈发大胆,开始把每一份肥美的肉食尽数吞食,并挑拣出更为可口的甜食一扫而空时,一股非同寻常的疑虑刺痛了兄弟俩的心灵;尽管彼时他们仍旧没有想到我头上,却开始竭力追查造成每日损失的元凶。到最后,他们甚至互相指责对方犯下了极其下作的盗窃行径,并且开始施加更加细致的留心、更加严密的监视以及对份额的清点。终于,他们抛弃了情面,一方向另一方如此质问道: “每日暗中窃取更精选的份额,将其变卖后偷偷充实自己的私蓄,却对剩下的残羹要求平均分配,这既不公平,甚至全无人情。若是你终究厌弃了这份伙计关系,我们在其他一切方面固然仍旧是兄弟,但尽可以解除这层合伙契约;因为我看到因损失而不断扩大的怨忿,正在我们之间滋生巨大的不和。” 另一人反驳道: “凭赫拉克勒斯起誓,连我也佩服你那副厚颜无耻的劲头!你每天暗地里偷窃份额,竟还抢先发难来抱怨;而我此前一直默默忍受并暗自叹息,正是为了避免显得是在指责自己的兄弟犯有卑劣的偷盗行径。然而,既然双方都把话挑明来寻求止损的补救之法,倒也是桩好事,免得在沉默中滋长的嫌隙使我们在彼此间引发埃特奥克勒斯式的内讧。”
His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique surreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri: nam neque asinum, qui solus interesset,2 talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes. Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram. Sed iste corporis mei decor pudori peperit grande dedecus: insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos; et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem. Nec ulla cura iam damni sui habita, mirati monstruosas asini delicias risu maximo dirumpuntur, vocatoque uno et altero ac dein pluribus conservis, demonstrant infandam memoratu hebetis iumenti gulam. Tantus denique ac tam liberalis cachinnus cunctos invaserat, ut ad aures quoque praetereuntis perveniret domini:
在以这般激烈的言辞互相争吵之后,两人起誓断言自己绝未行欺诈,更未屡屡行窃,而是显然必须运用一切手段将掠夺共有钱财的盗贼搜查出来;因为作为唯一在场的驴子绝不可能享用这般美食,然而每天精选的佳肴却踪影全无,他们的屋子也绝不可能飞进如同昔日抢夺菲纽斯宴席的哈耳庇厄那般巨大的苍蝇。在此期间,受到丰盛餐点的诱食并被人类的食物饱饱填满的我,已然浑身长满了肥厚的膘肉,油润的脂肪使我的皮层变得柔软,体面的光泽滋养了我的毛发。但我肉体的这般光鲜却给我的廉耻招致了极大的羞辱:由于被我背脊异乎寻常的壮硕所触动,又看见干草每天全然完好无损地留在原处,他们如今将全部心思都转向了我;在平日的时辰,他们假装要去沐浴,照常锁上房门,却透过一个微小的孔隙窥视着我紧紧趴在四处摆开的佳肴上大嚼。他们再也顾不上自己的损失,惊异于一头驴子怪物般的奢华享受,爆发出了极大的笑声;他们叫来了一个、两个以及随后更多的同僚奴隶,向众人展示这头愚笨牲畜难以言表的饕餮吃相。最终,全员陷入了如此巨大且无拘无束的哄笑,以至于这笑声竟传入了正巧路过的主人的耳中:
sciscitatus denique, quid bonum rideret familia,3 cognito quod res erat, ipse quoque per idem prospiciens foramen delectatur eximie. Ac dehinc risu ipse quoque latissimo ad usque intestinorum dolorem redactus, iam patefacto cubiculo proxime consistens coram arbitratur. Nam et ego tandem ex aliqua parte mollius mihi renidentis fortunae contemplatus faciem, gaudio praesentium fiduciam mihi subministrante, nec tantillum commotus, securus esitabam, quoad novitate spectaculi laetus dominus aedium duci me iussit, immo vero suis etiam ipse manibus ad triclinium perduxit mensaque. posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi. At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam: nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos. Interim convivium summo risu personabat: quidam denique praesens scurrula Date inquit Sodali huic quippiam meri. Quod dictum dominus secutus "Non adeo" respondit Absurde locutus es, furcifer: valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat. Et heus, ait Puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo; simul quod ei praebiberim commoneto.4 Ingens exin oborta est epulonum expectatio: nec ulla tamen ego ratione conterritus otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustu perduxi: clamor exsurgit consona voce cunctorum salute me prosequentium.
主人询问仆从们究竟因何好事而发笑,在得知事情的原委后,他也透过同一个小孔往里张望,感到无比快活。随后他自己也笑得合不拢嘴,以致腹痛难忍,便打开房门站在近旁亲眼端详。因为我终于看出命运之神的面容在某种程度上对我露出了更加温和的微笑,在场众人的欢乐也赋予了我底气,我毫无惊惶,安然自若地大嚼特嚼;直到府邸的主人因这新奇的景观而喜笑颜开,下令将我带走,甚至亲自动手将我引至宴饮厅,安放好餐桌,命人端上各种各样实在的美食与未尝动过的整道佳肴。我虽然肚里已经装得颇为饱足,但为了讨好他并博得更多的青睐,仍旧如饥似渴地吃着呈上的菜肴;因为他们煞费苦心地琢磨驴子最可能厌恶何物,为了试探我的温驯而将那些端给我:浸透阿魏的肉、撒了胡椒的禽鸟、浇上异国浓汁的鱼类。席间笑声雷动;最后,在场的一个小丑说道: “给这位伙伴来点纯酒吧。” 主人顺着这话回应道:“你这恶棍说得倒并非全无道理;因为我们的这位室友极有可能也乐意享用一杯蜂蜜酒呢。” 接着他说道:“喂,仆人!把那只金制大酒杯仔细洗净,调入蜂蜜酒端给我的食客;同时提醒他,我已经为他祝了酒。” 赴宴者之间随即升起了巨大的期待;然而我毫无惊惧,从容不迫且极其惬意地将唇角卷曲成舌头的形状,一口气将那只硕大的酒杯喝得精光。全场爆发出齐声祝愿我健康的欢呼。
- 10.14Eteocleas nobis contentiones pariat
此处将忒拜神话中因争夺王位而自相残杀的埃特奥克勒斯之名用作修饰词,充当pariat的宾语,用来比喻兄弟之间你死我活的同胞相残式内讧。
- 10.15qui solus interesset
关系从句中的谓语使用虚拟式interesset,反映了间接引语中兄弟二人的主观推理(即“鉴于他是唯一在场的存在”),或表限定与特征属性。
- 10.16quid bonum rideret familia
bonum用作rideret的内宾格(同源宾格或中性形容词作副词格),修饰笑的内容与性质,意为“奴仆们因何等乐事而如此开怀大笑”。
- 10.16quod ei praebiberim commoneto
未来命令式commoneto引导带有完成时虚拟式praebiberim的quod名词性从句,表示主人的转达意图(在间接引语色彩中采用虚拟式:“提醒他我已经为他祝了酒”)。
