← 阿普列尤斯

金驴记

§1.24-1.26

皮提阿斯踏烂鲜鱼与米罗深夜盘问

卢基乌斯在市场上买了鱼,但已任市政官的昔日同窗皮提阿斯因斥责鱼贩索要高价而命人将鱼踩烂,致使卢基乌斯痛失晚餐。回到住处后,他又被吝啬的房东米罗强行留下盘问家常琐事,直至深夜困顿不堪才得以就寝。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.24

​His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare, Nihil inquam Rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus.1 Sed et balneas facile percontabimur. Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito. His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi. Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusque ac comiter deosculatus Mi Luci, ait Sat Pol diu est quod intervisimus te, at Hercule exinde cum a Vestio magistro digressi sumus. Quae autem tibi causa peregrinationis huius? Crastino die scies: inquam Sed quid istud? Voti gaudeo: nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video. Annonam curamus, ait Et aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus. Abnuebam, quippe qui iam cenae affatim piscatum prospexeramus: sed enim Pythias visa sportula, succussisque in aspectum planiorem piscibus, At has quisquilias quanti parasti? Vix inquam Piscatori extorsimus accipere viginti denarios.

听了这些话,考虑到米罗的习性和吝啬,并希望更紧密地博得他的欢心,我说道: “旅途中随身相伴的那些东西,我们一件也不需要。而且浴场我们也容易打听得到。不过对我而言至关重要的事情是:福蒂斯,你收下这些铜钱,为那匹卖力载我前来的马匹买些干草和大麦。” 办妥这些事情并把我的行囊存放在那间卧房后,我便亲自前往浴场;为了先为我们的晚膳筹备些吃食,我迈步前往肉食鱼菜市场。在市场里,我看见陈列着丰美的鲜鱼,打听了价格后,因卖主开价一百文钱,我嫌贵回绝了,最终以二十个第纳尔买下。我正准备离开那里时,在阿提卡雅典时的一位同窗皮提阿斯迎面遇上了我。时隔良久之后,他亲切地认出了我,朝我奔来,拥抱我并热情地亲吻,说道: “我的卢基乌斯, 凭波卢克斯起誓,我们真是好久不见了;凭赫拉克勒斯起誓,自打我们离开韦斯提乌斯老师以来就未曾见过。不知你此番远游是为何事?” “明天你就会知晓;”我说道,“不过你这是怎么回事?我为你得偿所愿而高兴:因为我在你身旁看到了侍从、木杖以及完全符合政务官身份的装束。” “我们主管粮食供应,”他说道,“担任着市政官的职务;如果你想采购什么食品,我们必定效劳。” 我谢绝了,因为我们已经为晚膳准备了足够的鱼。然而皮提阿斯一看到鱼篓,把鱼晃动得看得更分明些,便说道: “但这些碎杂烂鱼,你花了多少钱买的?” “好不容易,”我说道,“我们才迫使鱼贩接受了二十个第纳尔。”

§1.25

​Quo audito statim arrepta dextera postliminio me in forum cupidinis reducens Et a quo inquit Istorum nugamenta haec comparasti? Demonstro seniculum: in angulo sedebat. Quem confestim pro aedilitatis imperio voce asperrima increpans Iam iam inquit Nec amicis quidem nostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis et florem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis? Sed non impune: iam enim faxo scias2 quemadmodum sub meo magisterio mali debent coerceri, et profusa in medium sportula iubet officialem suum insuper pisces inscendere ac pedibus suis totos obterere. Qua contentus morum severitudine meus Pythias, ac mihi ut abirem suadens, Sufficit mihi, o Luci, inquit Seniculi tanta haec contumelia. His actis consternatus ac prorsus obstupidus ad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena, lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.

一听这话,他立刻抓住我的右手,按原路把我拉回市场,说道: “你是从他们当中的哪一个手里 买下这些破烂玩意的?” 我指了指一个干瘪的小老头;他正坐在角落里。皮提阿斯随即凭着市政官的职权,用极其严厉的声音呵斥他道: “好啊,好啊,”他说道,“你们连我们的朋友、乃至任何外乡客都不放过,竟把这些微不足道的烂鱼索要如此高价,凭着高昂的物价把色萨利这片膏腴之地贬损得如同荒野和礁石一般!但这事绝不会轻饶:我现在就要让你明白,在我的掌管之下,恶徒应当受到怎样的惩处!” 说着,他把鱼篓倒在路中央,命令他的差役跳到鱼上面,用双脚将它们彻底踩得稀烂。我的皮提阿斯因这种整肃风纪的严厉手段而心满意足,劝我离开,说道: “对我来说足够了,卢基乌斯,”他说道,“让这小老头受这番羞辱就足够了。” 经过这番折腾,我惊愕得目瞪口呆,悻悻前往浴场;由于我那位明智同窗的强力建议,我同时失去了金钱和晚膳。沐浴完毕后,我回到米罗的寓所,随后返回自己的卧房。

§1.26

​Et ecce Fotis ancilla Rogat te inquit Hospes. At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam. Isto accepto pergit ipse et iniecta dextera clementer me trahere adoritur: ac dum cunctor, dum modeste renitor, Non prius inquit Discedam quam me sequaris, et dictum iureiurando secutus iam obstinationi suae me ingratis oboedientem perducit ad illum suum grabatulum, et residenti Quam salve agit inquit Demeas noster? Quid uxor? Quid liberi? Quid vernaculi? Narro singula. Percontatur accuratius causas etiam peregrinationis meae; quas ubi probe protuli, iam et de patria nostra et eius primoribus ac denique de ipso praeside scrupulosissime exploratis, ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbutire, tandem patitur cubitum concederem. Evasi aliquando rancidi senis loquax et famelicum convivium somno, non cibo, gravatus, cenatus solis fabulis3 et in cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.

瞧,小女仆福蒂斯走来说道: “叫您呢,”她说,“主人。” 但我从那时起就深知米罗的刻薄克制,便礼貌地推托,说我认为旅途的劳顿应当用睡眠而非饮食来消除。听到这话,他亲自走来,把右手搭在〔我〕身上,温和地拉扯我;正当我犹豫、礼貌地推阻时,他说道: “绝不先行”他说,“离开,除非你跟我来。” 接着他在话后又加上誓言,硬拉着此刻不得不违心顺从其固执的我,来到他那张小小的卧榻前,对我这个坐定的人说道: “身体如何,”他说道,“我们那位德墨阿斯近来可好?夫人如何?孩子们如何?家奴们如何?” 我一一作答。他又更细致地探问我远游的缘由;当我如实陈述之后,他又极其详尽地打听起我们的家乡、那里的显要人物,乃至行省长官本人的情况。当他发觉在经历了如此艰险的旅途劳顿之后,我又被一连串的话头弄得疲惫不堪,困倦得话说到一半就停了下来,精疲力竭之中徒劳地结结巴巴、语无伦次,他终于允许我退去歇息。我终于逃脱了那个惹人生厌的老头饶舌而饥肠辘辘的宴席;我不是被食物、而是被睡意压垮,仅仅以闲谈充当了晚餐,回到卧房,将自己交给了期盼已久的安宁。

语法注3 条
  1. 1.24Nihil rerum istarum ... indigemus

    动词 indigeo 在古典拉丁语中通常支配属格或夺格补足语;此处采用了中性宾格代词 nihil,而 rerum istarum 作为附属于它的部分属格(或者 rerum istarum 是 indigemus 的属格宾语,nihil 作副词性宾格修饰)。两种句法结构均表示“我们不需要那些物品中的任何一件”。

  2. 1.25iam enim faxo scias

    faxo 是古风兼口语色彩的将来完成时形式(相当于 fecero),引导现在时虚拟式 scias(省略了连词 ut 的名词性从句),构成表示威胁或断言的习惯表达,意为“我定要让你知道/明白”。

  3. 1.26cenatus solis fabulis

    动词 ceno(进餐)的完成分词 cenatus 具有主动含义(“吃过晚餐的”),与方式/工具夺格 solis fabulis(“仅仅依靠故事”)相结合。该短语幽默讽刺地表达了卢基乌斯被迫仅以闲聊代替真正的食物当作晚膳。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:1.24-1.26