- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:1.21-1.23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢基乌斯与同伴告别后进入许帕塔城,探访臭名昭著的放贷者米罗的住所,并在呈交好友德墨阿斯的引荐信后被接纳留宿。
Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit: nam comites utrique ad villulam proximam laevorsum abierunt. Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi,1 et de quadam anu caupona illico percontor Estne inquam Hypata haec civitas? Adnuit. Nostine Milonem quendam e primoribus? Arrisit et Vere inquit Primus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit. Remoto inquam Ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus? Videsne inquit Extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt et altrinsecus fores proximum respicientes angiportum? Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat. Neque praeter unicam pascit ancillam et habitu mendicantis semper incedit.
这便成了我们共同的交谈与旅程的终点:因为两位同伴都向左拐,走向附近的一座小庄园。而我走向刚进城时看到的第一家客栈,随即向一位身为客栈掌柜的老妇人打听道: “请问,”我说,“这座城市是许帕塔吗?” 她点了点头。 “您认识头面人物中一位名叫米罗的人吗?” 她微微一笑说道: “确实, 那里的米罗被称为‘第一人’(最前之人),因为他住在城界和整个城市之外呢。” “不开玩笑了, 好妈妈,”我说,“请告诉我,他是哪里人,住在哪所宅第里?” “你看见了吗,”她说,“那些朝外俯瞰城市的最边上的窗户,以及另一侧对着最近小巷的房门?那个米罗就住在那里,极其富有,资财巨万,却是个以极度贪婪和极度吝啬而臭名昭著的人;总之,他在金银抵押下频繁经营着巨额的高利贷,把自己封闭在狭窄的住宅中,时刻盯着发绿生锈的钱财,身边还带着妻子作为他悲惨境遇的伴侣。除了唯一的一名女仆,他谁也不养活,而且总是穿着乞丐般的衣服走来走去。”
Ad haec ego risum subicio: Benigne inquam Et prospicue Demeas meus in me consuluit, qui peregrinaturum tali viro conciliavit, in cuius hospitio nec fumi nec nidoris nebulam vererer, et cum dicto modico secus progressus ostium accedo et ianuam firmiter oppessulatam pulsare vocaliter incipio. Tandem adulescentula quaedam procedens heus tu inquit Qui tam fortiter fores verberasti, sub qua specie mutuari cupis? An tu solus ignoras praeter aurum argentumque nullum nos pignus admittere? Meliora inquam Ominare, et potius responde an intra aedes erum tuum offenderunt. Plane; inquit Sed quae causa quaestionis huius? Litteras ei a Corinthio Demea scriptas ad eum reddo. Dum annuntio, inquit Hic ibidem me opperimino, et cum dicto rursum foribus oppessulatis intro capessit. Modico deinde regressa patefactis foribus Rogat te inquit. Intuli me eumque accubantem exiguo admodum grabatulo et commodum cenare incipientem invenio: assidebat pedes uxor et mensa vacua posita, cuius monstratu2 En inquit Hospitium. Bene ego, et illico ei litteras Demeae trado.
对此我附以一笑: “我的德墨阿斯 为我考虑得真是周到而有远见,”我说,“竟然把即将远行的我引荐给这样一个人,在他的招待下,我既不用害怕烟雾,也不用担心油烟的笼罩!” 说着,我前行不远便来到门前,开始高声敲击紧插着门闩的大门。终于,一个年轻姑娘走出来说道: “喂,你, 那个如此用力敲门的人,你打算以什么名目借贷?难道只有你一个人不知道除了金子和银子,我们不接受任何抵押品吗?” “说点 吉利的话吧,”我说,“还是回答我,你家主人在不在屋里。” “确实在;”她说,“但这番询问的原因是什么呢?” “我来交给他一封由科林斯的德墨阿斯写给他的信。” “在我通报的时候,”她说,“你就待在此地等我。” 说着,她再次插上门闩退入屋内。随后不多时她返回打开门说道: “他请您进去。” 我走了进去,发现他正斜倚在一张极小的简陋矮榻上,刚巧开始用晚膳;妻子坐在他的脚边,面前摆着一张空空的餐桌,他指着餐桌说道: “瞧, 这就是待客之所。” “很好,”我说,并立刻将德墨阿斯的信递给他。
Quibus properiter lectis Amo inquit Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem, et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens Asside inquit Istic: nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet. Feci, et Sic ego te inquit Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergo brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto. Erit tibi adiacens et ecce illud cubiculum honestum receptaculum: fac libenter deverseris in nostro. Nam et maiorem domum dignatione tua feceris et tibi specimen gloriosum arrogans,3 si contentus Lare parvulo Thesei illius cognominis patris tui virtutes aemulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenue: et vocata ancillula, Fotis, inquit Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas: satis arduo itinere atque prolixo fatigatus est.
他迅速读完信后说道: “我喜爱 我的德墨阿斯,他竟然引荐了这样一位贵客给我!” 说着,他便吩咐妻子退下,叫我坐在她的位置上;当我还出于谦逊而犹豫时,他抓住我的衣角把我往下一拉说道: “坐下吧, 就坐那里;因为害怕强盗,我们甚至不能置办任何坐具,连足够的家具都置办不得。” 我坐了下来,他接着说道: “正因如此, 我也单凭你那俊美的体魄风姿以及这宛如处女般的谦逊,便能正确地推测出你出身高贵血统;但我那位德墨阿斯在信中也讲明了同样的事。因此,我请求你不要嫌弃我们这间简陋小屋的局促。紧挨着你的——看啊——那间屋子将是一个体面的下榻之所:请安心在舍下留宿。因为你不仅以你的尊贵使这屋舍蓬荜生辉,而且若能安于简陋的家园,效仿与你父亲同名的那位忒修斯的美德——他当年便未曾嫌弃老妇赫卡勒微薄的款待——你也将为自己赢得光荣的声誉。” 随即他唤来小女仆说道: “福蒂斯, 收下客人的行囊,妥善存放在那间卧房里;同时赶快从储藏室取出涂抹用的油、擦拭用的麻布以及供此用途的其他物品,领我的客人去最近的浴场:经过这相当险阻漫长的旅途,他已经疲惫不堪了。”
- 1.21quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi
先行词名词 stabulum 被纳入关系代词从句之中。语序理顺后相当于 stabulum, quod primum ingressu conspicatus sum, [ad id] accessi,主句动词 accessi 省略了其方向补足语。ingressu 是第四变格名词的夺格,表示时间或情况(“入城时”)。
- 1.22cuius monstratu
monstratu 是第四变格动作名词 monstratus 的夺格(常仅以单数夺格形式出现的残缺名词),意为“通过指出”或“指着”。关系代词所有格 cuius 指代前文的 mensa vacua(空桌),描写米罗一边指着空无一物的餐桌,一边说出这句带有讽刺意味的话。
- 1.23tibi specimen gloriosum arrogans
现在分词 arrogans(归于自己、为自己争取)修饰分句的主语,与前面的 feceris 形成语义上的平行结构,表示伴随状况或结果:“使房屋更加广大……同时为你自己赢得光荣的范式/声誉”。它在结构上受到 si contentus... aemulaveris 条件从句的支配。
