- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:2.1-2.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢基乌斯满心幻想着城中万物皆由巫术变形而成,在漫步漫游时意外遇见了其母的表亲、名门贵妇比尔埃娜。
Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit, et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis huius exortam,1 suspensus alioquin et voto simul et studio, curiose singula considerabam. Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem. Iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturus praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito venturum oraculum.
夜色退去,新升的太阳普照白昼,我即刻从睡眠和床榻上起身。因我向来焦灼且极度渴望探知珍奇神异之事,又念及自己正身处色萨利腹地——举世同声赞誉此地为巫术咒语的发源地——且我那位良伴阿里斯托墨涅斯的奇谈亦由此城的风土而发,我心中交织着期盼与热望,满怀好奇地审视着周遭的一草一木。在那座城中,我所目睹之物,没有一样我相信是其本来面目;相反,我深信万物皆在阴森的咒语下化作了异状:以致我所绊倒的石块乃是由人身硬化而成,我所听闻的鸟雀亦是由人身生出羽翼,环绕城外空地的树木同样是由人化作枝叶,泉中流水亦是从人的躯体中流淌而出。我随时都以为雕像与图画即将迈步而行,墙壁即将开口言语,牛群及那类牲畜即将道出预言,而神谕亦将忽地自苍穹与太阳的光轮中降临。
Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen, dum luxum nepotalem simulantia ostiatim singula pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli; et ecce mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem accelerate vestigio comprehendo: aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. Huius adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui, ut primum me conspexit, Est inquit Hercule Lucius, et offert osculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit. Quin inquit Etiam ipse parentem tuam accedis et salutas? Vereor inquam Ignotae mihi feminae,2 et statim rubore suffusus deiecto capite restiti. At illa obtutum in me conversa En inquit Sanctissimae Salviae matris generosa probitas. Sed et cetera corporis execrabiliter ad regulam sunt congruentia:3 inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus.
我如此惊愕,甚至因煎熬的渴望而神思恍惚;虽未寻得满足我欲望的任何由头或丝毫蛛丝马迹,我却依旧四处游走。正当我挨门挨户穿行于显露豪奢之气的房舍间时,不知不觉间竟信步走入了肉食鱼菜市场。瞧,我加快脚步,赶上了一位在彼处行走的妇人,她身旁簇拥着一大群奴仆。宝石与长袍上的黄金,或被弯折镶嵌,或被织入衣物,昭示着她无疑是一位贵妇。紧贴在她身旁的是一位年事已高的老者,他一看见我,便说道: “凭赫拉克勒斯起誓, 这不是卢基乌斯吗!” 接着他上前亲吻,随即又贴在妇人耳边含混不清地咕哝了些什么。 “为何”他说道,“你自个儿不上前向你的长辈请安致意呢?” “我感到腼腆,”我说道,“对着一位于我素昧平生的贵妇。” 说罢我立刻满面羞红,低着头停住了脚步。然而她将目光转向我,说道: “看哪, 这正是他至为尊贵的母亲萨尔维娅的高贵美德!而且他身体的其他部位亦惊人地分毫不差:匀称的身材、丰润而修长的体态、适度的红润、未经雕琢的金发,灰蓝却又机警且顾盼生辉的眼睛,全然如鹰一般锐利,处处明艳的容颜,端庄且自然的步态。”
Et adiecit Ego te, O Luci, meis istis manibus educavi; quidni? Parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia; nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem nutricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus: nec aliud nos quam dignitas discernit, quod illa clarissimas, ego privatas nuptias fecerimus. Ego sum Byrrhaena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos frequentatum educatores retines. Accede itaque hospitium fiducia, immo vero iam tuum proprium Larem. Ad haec ego, iam sermonis ipsius mora rubore digesto, Absit inquam Parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram; sed plane quod officiis integris potest effici, curabo sedulo: quoties itineris huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar. Dum hunc et huiusmodi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrhaenae pervenimus.
她接着说道: “卢基乌斯啊,是我亲手将你抚育长大的;这又有何奇怪呢?我与你的母亲不仅血脉相连,更同受抚育之恩;因为我们二人都出自普鲁塔克的家族,同饮一位乳母的乳汁,在姐妹般的情谊中共同成长。除了门第之外,我们毫无二致,只因她结下了极其显赫的姻缘,而我则嫁入了平民之家。我便是那位比尔埃娜,或许你在塾师们颇常提及的话语中仍记得这个名字。因此,请放心前往我的府邸,或者说,这本就是你自家的宅邸。” 对此,在妇人这番冗长的言谈间我已退去了羞怯,便说道: “母亲, 若无任何怨尤便弃下东道主米罗而去,万万使不得;但我必定竭尽所能,在不失礼数的前提下用心周全:日后凡有此地之行的由头,我决不会不住在您的府上。” 正当我们进行着这般交谈时,不过走出了几步路,便已来到了比尔埃娜的府第。
- 2.1fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis huius exortam
分词 exortam 的构文分析:既可视为受 reputans 支配的“宾格加不定词”结构(省略了 esse,与前文 me ... tenere 并列,意为“考虑到那个故事亦是由……而生”),亦可直接作为修饰宾语 fabulam illam 的分词短语(“思忖着由……而生的那个故事”)。将其视为省略 esse 的间接引语并列成分,在句法结构上更为整齐一致。
- 2.2Vereor ... Ignotae mihi feminae
动词 vereor 支配与格的用法:在古典拉丁语中,vereor 通常接宾格表示害怕的对象,而此处却接了与格(ignotae ... feminae)。这是一种古体或口语体用法,表示面对特定人物时的退缩、敬畏或羞怯(“在一位陌生妇人面前感到难为情/拘谨”)。
- 2.2execrabiliter ad regulam sunt congruentia
副词 execrabiliter(可怕地、可咒诅地)的用法:该词字面上具有消极诅咒意味,但在此作为强化程度的副词使用,修饰后文的 ad regulam sunt congruentia,意在表达程度之惊人与非同寻常(“骇人地/惊人地分毫不差”)。
