- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:96-97
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列尤斯引述已故继子庞提阿努斯表达深切敬爱与感激的书信以洗清侵吞财产的罪名,同时揭露鲁菲努斯阻挠立定遗嘱、并企图将成为寡妇的女儿强加给年幼儿子的贪婪阴谋。
nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est. Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? quemme ille bonum uirum ait,1 cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere? an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit? puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse. quid posses uel quas quis in isto negotio accusare? Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat,2 Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthagine reuertisset. uel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor uitae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro currat.—
因为此刻,令我深感痛苦的是,我的演说不得不从对这样一位伟人的追忆,转回到那些灾祸般的小人身上。 那么,埃米利阿努斯,你竟敢将自己与阿维图斯相提并论吗?那位大人称之为正直之士、在信中极其充分地赞扬其心灵思索的人,你竟要以行施巫术的罪名控告他吗?抑或,关于我侵入普邓蒂拉的家宅并侵吞她的资产,难道你应当比庞提阿努斯更为痛心吗?——庞提阿努斯正是为了因你们的唆使而起的短短数日的嫌隙,甚至在我缺席的情况下也在阿维图斯面前向我赔罪,并在这样一位伟人面前对我表达了感谢。假定我读的是阿维图斯席前的公议记录,而非他个人的书信:在这桩事务中,你又能指控什么,或者有谁能指控谁呢?庞提阿努斯自己把他从母亲那里受赠之物归功于我的恩德;庞提阿努斯由衷地为我成为他的继父而感到欣喜。要是他能从迦太基平安归来该有多好!或者,既然他的命运已然注定,鲁菲努斯啊,要是你没有阻挠他临终前的意志决断该有多好!他若非当面,也定会在遗嘱中向我致以何等的谢意!然而,他从迦太基或已在抵达之际从旅途中预先寄给我的信件——在他尚且健康时写的信,在他已经病重时写的信,充满了崇敬,充满了慈爱——马克西穆斯阁下,我恳请您允许将它们宣读片刻,好让他的弟弟,即我的控告者明白,在与那位留下至善回忆的兄长共同奔赴的人生赛道上,自己在各方面是何等的相形见绌。
Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo tempore uitae uocans, postquam * * *; tuas quoque paris epistolas promerem, si uel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat. praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt. uerum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.3 scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
——你听到你哥哥庞提阿努斯赋予我的称谓了吗?他在生前屡次,尤其是在生命的最后时刻,称呼我为他的父亲、他的主人、他的导师,在……之后……;若我认为哪怕微小的拖延是值得的,我也定会拿出你那些内容相似的信件。我更希望你兄长最近的那份遗嘱能被呈上,尽管它尚未完成,但在其中他极其诚挚而体面地提到了我。然而,鲁菲努斯出于失去遗产的羞恼,既不容许那份遗嘱拟定,也不容许它完成;他本已按夜晚的确高昂的代价,将那笔遗产算作自己身为庞提阿努斯岳父那短短数月的酬劳。此外,他还曾求教过某些迦勒底占星家,询问将女儿嫁出去能获利几何;听闻那些人曾回答说她的第一任丈夫将在数月内死去——要是他们这一点没有答准该有多好!因为其余关于遗产的事,他们如惯常那样,迎合求占者的心愿捏造了一番。然而,正如神明所愿,他犹如瞎了眼的野兽般白白张大了嘴。因为庞提阿努斯看透了鲁菲努斯之女的恶劣品行,不仅没有立她为继承人,甚至没有给予她一份体面的遗赠;事实上,为了羞辱她,他下令仅指定给她价值大约二百第纳尔的亚麻布,以便让人明白他是出于愤怒而如此估价她,而非因遗忘而将她忽略。此外,无论是在这份遗嘱中,还是在当庭宣读的前一份遗嘱中,他都指定了母亲和弟弟为继承人——而正如您所见,对于这个尚为年幼少年的弟弟,鲁菲努斯又故技重施,动用了他女儿这同一具攻城机,将一个年纪大得多、不久前还是其长兄之妻的女人,强加并横陈在这个可怜的少年面前。
- 96quemme ille bonum uirum ait
抄本读作 quemme,通常被视作 quem me(ait 所支配的双重宾格,me 为主词宾格,bonum virum 为补足语宾格)的同化形式,或 quemne 的讹误。句法上构成前置的关系从句,修饰主句中的宾语先行词 eum(eum tu ... insectabere)。
- 96meo muneri acceptum ferebat
短语 acceptum ferre 为罗马商业簿记惯用语,原意为“记入贷方/收入栏”,引申为“归功于……、归因于……的恩惠”。此处与与格 meo muneri(“归于我的恩泽”)连用,表明庞提阿努斯将母亲的赠予视为阿普列尤斯促成的恩惠。
- 97ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse
该从句反映了罗马法的遗嘱惯例。若在遗嘱中单纯忽略某人(praeterire),可能会被辩解为遗嘱人纯属疏忽遗忘;而故意指定一份微不足道且具侮辱性的遗赠(价值约二百第纳尔的亚麻布),正是为了证明遗嘱人是出于愤怒而故意做出极低评价(iratus aestimasse),绝非无意遗忘。
