← 阿普列尤斯

辩护篇

§98-99

痛斥幼弟堕落与阻止普邓蒂拉剥夺其继承权

阿普列乌斯痛斥庞提阿努斯的弟弟在叔父埃米利阿努斯等人的唆使下堕入放荡与无知,并揭示了正是自己力阻普邓蒂拉剥夺其继承权,彻底驳斥了控告者对他贪图遗产的妄测。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§98

​At ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.—ehem, recte uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum.1 nollem hercule hoc a me profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere; male uos, qui suggessistis. plane quidem, si uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias. inuestem a nobis accepisti: uesticipem ilico reddidisti; cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui2 conuiuium agitat. ipse domi tuae rector, ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio; in ludo quoque gladiatorio frequens uisitator nomina gladiatorum et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.

但那个少年被那娼妓般的少女的甜言蜜语和皮条客般的父亲的诱惑所俘获并控制,兄长刚一咽气,就抛弃母亲搬到了叔父家,以便排除我们之后,他们的企图能更容易达成;因为埃米利阿努斯偏袒鲁菲努斯,并切望其成功。——哎呀,你们提醒得对:这位好叔父在其中也调和并滋长着他自己的希望,因为他深知,如果那少年未立遗嘱而死,他将成为法定的、而非正当的继承人。凭赫拉克勒斯起誓,我真希望这话不是出自我的口中;公然打破众人心照不宣的猜疑,本不合于我的克制;你们这些提示我的人真是不该!确实,说句心里话,埃米利阿努斯,许多人都对你在他兄长庞提阿努斯死后对那个少年突如其来的慈爱感到惊诧;而此前你对他而言是如此陌生,以至于在路上相遇时,你常常连你兄弟的儿子的容貌都认不出来。可如今你对他显得如此顺从,用纵容这般腐蚀他,在任何事情上都绝不违逆他,以至于通过这些举动,你让那些多疑的人深信不疑。你从我们这里接走的是个未成年少年:你转眼就把他变成了一个成年人;当由我们管教时,他常常去老师那里:如今他却远远逃离他们,潜入下等酒肆,鄙弃正派的朋友,以这个年纪的少年之身,与最下贱的轻薄少年们在倡优与酒杯之间大开筵宴。他自己就是你府上的主事,自己就是家奴们的主人,自己就是宴席的主持者;在角斗士学校里他也是常客,像个正经名门少年那样,由角斗士教头亲自向他传授角斗士的名字、战技与伤势;他除布匿语外从不讲别的话,最多还带着点从母亲那里学来的希腊语;因为要他说拉丁语,他既不愿也不会。马克西穆斯阁下,刚才,噢,真是可耻,当您询问他母亲是否赠予了他们那些我说是由于我的努力才赠予的财物时,您听到了我的继子,即那位雄辩的青年庞提阿努斯的弟弟,结结巴巴地勉强吐出一个个音节。

§99

​Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum,3 quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum. nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scriberet, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui; postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum: mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret: quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit: hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.

因此,克劳狄乌斯·马克西穆斯阁下,还有在座的审判团诸位,以及与我一同站在审判席旁的诸位,我请你们作证:他的道德品质的这些败坏与耻辱,当归咎于这位叔父和那位岳父候选人;今后对于这样一个继子从颈项上甩脱了我的照管之轭,我将欣然接受,并且今后绝不再为了他向他的母亲求情。因为——我差一点就彻底忘记了——就在最近,当普邓蒂拉在儿子庞提阿努斯死后病魔缠身写下遗嘱时,我曾长久地竭力劝阻她,让她不要因如此多显见的侮辱与不逊而剥夺这个少年的继承权;凭神起誓,我竭力哀求她废除那条已然写就的极其严厉的剥夺继承权条款;最后,我甚至威胁说如果我的请求得不到应允,我便与她分居离婚:请她给予我这个宽容,用恩惠感化恶劣的儿子,并使我免受一切猜忌与非难。直到她照办,我才作罢。我真遗憾为埃米利阿努斯消除了这一疑虑,向他揭示了如此出人意料的事实。马克西穆斯阁下,请您看哪,一听到这些,他如何突然目瞪口呆,如何把双眼垂向地面!因为他原本料想的完全是另一回事,且并非毫无道理:他深知那位妇人饱受儿子的侮辱而心寒,又被我的忠诚服侍所牢牢维系。关于我,他也有害怕的理由:任何哪怕像我一样鄙视遗产的人,也不会拒绝向如此不孝的继子进行报复。尤其是这一忧虑驱使他们来控告我:他们出于自己的贪婪,错误地推测全部遗产都留给了我。我现在就替你们解除过去的这份恐惧。因为无论是继承遗产的机会还是复仇的机会,都未能使我的心意动摇。作为继父,我为了不肖的继子而与愤怒的母亲争辩,宛如一位亲生父亲为了最优秀的儿子而对抗继母;而且这还不够,除非我将善良的妻子对我过分丰厚的慷慨过度地加以抑制。

语法注3 条
  1. 98qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum

    关系代词 qui 后接虚拟式 sciat,构成表原因的关系从句(“因为他深知……”)。在罗马法中,legitimus heres(法定继承人)指在无遗言时根据十二表法等法律规定的近亲继承人,此处与 iustus heres(正当合法的遗嘱继承人,或道义上相称的继承人)形成对照。

  2. 98puer hoc aeui

    hoc aeui 是指示代名词中性单数 hoc 后接名词 aeuum(年龄、年岁)的部分属格 aeui 构成的古雅结构,意为“这个年纪的(少年)”,相当于古典拉丁语习语 id aetatis。

  3. 99boni consulturum

    boni consulere 是一个惯用短语,意为“善意接纳”、“感到欣慰”,其中 boni 为价值属格。在此处的间接引语中作为谓语不定词 consulturum [esse],其后由 quod 引导的从句充当其实质上的宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:98-99