← 阿普列尤斯

辩护篇

§93-95

向继子分予财产与自证清白高洁

阿普列乌斯陈述了自己如何说服普邓蒂拉将巨额家产分予二子,并援引继子的悔悟及前执政官阿维图斯的盛赞书信,以证明自身的无私与清白。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§93

​Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod uos fingitis. ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui. suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet1 in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe inuitaret. haec ergo ab inuita Pudentilla—patietur enim me, uti res fuit, ita dicere—aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.

且说,若我真是出于贪婪而渴求那个妇人,为了霸占她的家产,还有什么比在母子之间播撒嫌隙、从她心中剥离对子女的慈爱,以便我独自一人更自由、更牢固地占有这孤立无援的妇人更为有利的呢?难道这不是掠夺者的行径吗,如你们所捏造的那样?相反,作为宁静、和睦与孝悌的缔造者、调解者与维护者,我不仅没有播下新的仇恨,反而将旧有的怨恨连根拔除。对于我的妻子——照他们所言,我本已吞噬了她的全部资财——我劝说,我再说一遍,我劝说并最终说服了她:当儿子们索要我前文所提及的属于他们的钱财时,她应当毫不拖延地用估价低廉且按他们所愿的田产偿还该笔款项;此外,还从她自身的私产中赠予他们最肥沃的耕地、一所陈设华丽的大宅、大量的麦子、大麦、葡萄酒、橄榄油及其他出产,以及不少于四百名奴隶,还有数量可观且价值不菲的牲畜,以便因她所分配的这部分资产而使他们安心,并以美好的希望招引他们继承其余的遗产。因此,这些是我从勉强的普邓蒂拉那里——她会容许我据实而言——艰难促成的,是从不情愿且发怒的她那里以再三恳求逼取而来的;我使母亲与儿子们和解,借由继父这第一份恩惠使我的继子们获得了巨资。

§94

​Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur. is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut uir bonus dicendi peritus. scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quidem si praelegam, mea uoce pronuntiabo. cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere;2 namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare.—

此事在全城传开。众人无不痛骂鲁菲努斯,而对我赞不绝口。在她完成那笔赠予之前,庞提阿努斯带着他那品行迥异的弟弟来到我们这里,伏倒在我们脚下,恳求宽恕并遗忘过去的一切,流着泪吻着我们的手,并说他后悔听信了鲁菲努斯及其同类的话。此后他哀求我,让我也在显赫之士洛利阿努斯·阿维图斯阁下面前为他辩白澄清,不久前正是我向阿维图斯推荐他进行演说生涯的初次亮相;因为他几天前得知,我已将所发生的一切如实致信给阿维图斯。他也从我这里如愿以偿。于是他拿到信后便前往迦太基,在那里,执政官级资深执政官任期将尽的洛利阿努斯·阿维图斯正在等候您,马克西穆斯阁下。阿维图斯读完我的信后,出于他卓越的仁厚之德,向迅速纠正错误的庞提阿努斯表示祝贺,并通过他给我回了信——善良的神啊,那是何等博雅、何等风趣、文辞何等优美而宜人的书信,完全如同‘善于辞令的正直之士’〔所写〕! 我知道,马克西穆斯阁下,您乐于听到他的信;若我在此宣读,我将亲自朗读。请你把阿维图斯的信递过来,让那向来作为我荣耀之物,如今也成为我脱险的救星。至于你,任由水钟里的水流去便是;因为这位至善之人的信,无论耗费多少时间,我都渴望反复宣读三四遍。

§95

​Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique aduocatum facundiorem? multos in uita mea Romani nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum aeque neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit,3 si cum eo se remota inuidia uelit conferre; quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo uiro congruunt. quamcumque orationem struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum. Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces. tua me comitas, ut uel pauca dicerem de eo, inuitauit. at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.

——我并非不知,在阿维图斯的这封信之后,我本该结束我的辩词。因为我还能举出哪位更具威望的赞颂者、我生平哪位更神圣的见证人、归根结底哪位更具口才的辩护人呢?在我的生平中,我曾悉心结识过许多拥有罗马之名的雄辩家,但我未曾同样钦佩过任何人。据我看来,今日在雄辩术上享有声誉和前途之人,只要摒弃嫉妒将自己与他相较,无一不远为更愿成为阿维图斯;因为一切几乎截然不同的演说美德,皆在这位伟人身上融为一体。无论阿维图斯构思出怎样的演说,它在各个方面都如此完美无瑕,以至于在这篇演说中,加图不会觉得缺少庄重,莱利乌斯不会觉得缺少温和,格拉古不会觉得缺少激昂,恺撒不会觉得缺少热情,霍尔滕西乌斯不会觉得缺少布局,卡尔乌斯不会觉得缺少精妙,萨卢斯特不会觉得缺少简练,西塞罗也不会觉得缺少丰瞻:简言之,为了不一一枚举,如果你听阿维图斯的演说,你既不会希望增添分毫,也不会希望删减分毫,更不会希望改变任何一处。 马克西穆斯阁下,我看到您听到在您的友人阿维图斯身上所辨认出的品质时,是多么专注而欣慰。正是您的友善促使我就他说了这寥寥数语。但我绝不会过度受您的善意驱使,以至于容许自己在诉讼完全接近尾声、精力已近枯竭之时,此刻才开始谈论他卓越的美德;倒不如将这些美德留待精力充沛与闲暇之时再行赞颂。

语法注3 条
  1. 93suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet

    从属于动词 suasi... persuasi 的连词 ut,由于中间插入了 filiis... reposcentibus... 这一长分词短语及关系从句,而在后文以 ut eam pecuniam 的形式再次复出(复述性/赘用 ut)。这是为了在长插入成分后恢复句法主干而使用的修辞手段。

  2. 94licebit aquam sinas fluere

    未带连词 ut 的虚拟式 sinas 直接从属于将来时无人称动词 licebit(“你大可以容许……”)。在语境中,这是法庭辩论中的专门习惯表达,指对掌管水钟(clepsydra)的侍从说话,表示任由计时水流淌而不在乎耗费诉讼时间。

  3. 95quin Auitus esse longe malit

    在否定主句 nemo est... 之后引导的 quin 从句,表特征或结果(“没有人……不远为更希望成为阿维图斯”)。虚拟式 malit 受连词 quin 管辖。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:93-95