← 阿普列尤斯

辩护篇

§91-92

出示婚约记录与驳斥谋财指控

阿普列尤斯驳斥了控方因其提及术士之名而引发的骚动,并出示婚约契据,以微薄的嫁妆数额及归还其子的条款证明自己绝非贪图钱财。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§91

​Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo;1 quod institui pergam disputare: nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias prolectandi. Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam, praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.

马克西穆斯阁下,请您看看,仅仅因为我按名列举了几位术士,他们就掀起了何等大的骚乱!面对如此粗鄙、如此野蛮之人,我该如何是好?我是应当再次教导他们,我在公共图书馆中名家名著里读到过这些以及更多其他的名字;还是应当辩明,知晓人名是一回事,参与该技艺则是另一回事,学识的资粮与博学的记忆绝不应被当作认罪的自白;抑或——这是远为可取的做法——仰仗您的学识,克劳狄·马克西穆斯阁下,以及您完备的教养,对向愚顽不化之人回应这些不屑一顾?我宁愿采取后者:无论他们作何想法,我连一文钱的价值也不会给予;我将继续论述我所确立的主题:即我没有任何理由用药剂诱惑普邓蒂拉成婚。 他们自己主动贬低那女人的容貌与年龄,并以此归咎于我,称我出于贪欲渴求这样的妻子,甚至在初次结合时便攫取了一笔庞大而丰厚的嫁妆。关于这些,马克西穆斯阁下,我无意用长篇大论使您劳累;言辞毫无必要,因为契据本身要雄辩得多,在其中您可以发现,与他们出于自身的贪婪而对我所作的揣测截然相反,眼前所做的一切以及为将来所作的预备皆有据可查:首先,对于一位极其富有的妇人而言,这是一笔适度的嫁妆,且并非直接交付,而仅是作为债权计入;此外,结合是在如下条件下达成的:如果她在未与我生育任何子女的情况下离世,全部嫁妆仍归其子庞提阿努斯与普邓斯所有;但若她离世时留有一男或一女在世,则嫁妆的一半归后出之子,其余归先前的儿子们。

§92

​Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne sic quidem credat2 Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum? uirgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen abunde dotata est; affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est; nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere: sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur,3 sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet. uidua autem qualis nuptiis uenit, talis diuortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non repperisset.

如我所言,我将通过契据本身证明这些。或许即使如此,埃米利阿努斯仍不相信上面仅写了三十万塞斯泰尔提斯,且根据约定其索还权赋予了普邓蒂拉的儿子们。请你亲手拿上那些契据,交给你背后的唆使者鲁菲努斯:让他读一读,让他为自己浮夸的心性与野心勃勃的乞丐做派感到羞愧;因为他自己贫困匮乏、一无所有,用从债权人那里借来的四十万塞斯泰尔提斯为女儿置办嫁妆;而普邓蒂拉身为富足的妇人,却满足于三十万嫁妆,并拥有这样一位丈夫——他屡次拒绝了许多巨额嫁妆,甘心于这微薄嫁妆的空名,除自己的妻子之外别无算计,把全部家当与所有的财富都寄托在婚姻的和谐与互爱之中。然而,凡是对世事稍有阅历的人,有谁敢于责备一个寡居且姿色平平、年纪却不轻的妇人,当她想要再婚时,以优厚的嫁妆与宽松的条件,招徕一位在身体、心智与家境上皆无可挑剔的年轻男子?美丽的处女即使极其贫穷,也已经拥有了丰厚的嫁妆;因为她为新夫带来了心灵的秉性、美丽的魅力与青春蓓蕾的初绽。贞洁本身的推荐在情在理都受到所有丈夫至高无上的欢迎;因为无论你作为嫁妆收下了什么其他物品,只要你愿意,为了不受恩惠的羁绊,你都可以如数奉还,归还金钱,退还奴隶,迁出房舍,让出地产:唯有贞洁一旦被接纳,便无法退还,在嫁妆财产中唯有它留存在丈夫身边。然而寡妇在离婚离去时正如她步入婚姻时一样;她没有带来任何不可索回之物,而是带着已被他人采摘过的花朵而来,对你的意愿绝难顺从,她疑心新家庭的程度,绝不亚于她自身因经历过一次离异而已然招致的猜疑——无论她是因死亡失去了丈夫,作为凶兆之女和不幸婚姻的化身而绝不受人渴求;还是因休弃而离异,无论是因不堪忍受而被休弃,还是傲慢无礼至休弃丈夫,皆难辞其咎。由于这些及其他原因,寡妇们通常通过增加嫁妆来招徕求婚者。普邓蒂拉若非遇到了轻视嫁妆的哲学家,对别的丈夫也本会如此行事。

语法注3 条
  1. 91quid illi existiment, nauci non putabo

    nauci 是与否定词连用的“价值属格”(genitivus pretii),构成成语表达 non nauci facere/habere/putare(视作毫无价值、毫不在意)。整句意为“他们作何想法我丝毫不放在心上”。

  2. 92fors fuat an ne sic quidem credat

    fors fuat an 是利用古体虚拟式 fuat(= sit)构成的一个相当于 forsitan(或许)的习语,后接虚拟式 credat,表示“或许……也未可知”。

  3. 92reddi nequitur

    nequitur 是 nequeo 的罕见被动形态。当与被动不定式(reddi)连用时,诸如 queo, nequeo, coepi 等情态性动词在古朴文体中往往也相应地变为被动形式以保持语态一致。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:91-92