- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:88-90
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯阐明在郊外庄园举行婚礼是出于经济与现实考量且合乎田园的吉祥之兆,随后出示官方出生档案揭露控方将普邓蒂拉年龄谎称为六十岁的谎言,并最终质问原告指出他使用巫术逼婚究竟能谋取何种利益或动机。
Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. estne causa idonea? miror tamen, quod tu a uilla tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit: uxorem in uilla ne ducito; immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit: παίδων ἐπ᾽ ἀρότῳ γνησίων ἐπὶ σπορᾷ. Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur. cohibeam me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.
埃米利阿努斯,现在你完全知道了我和普邓蒂拉的婚约契据为何不是在城镇中,而是在郊外庄园签署的全部缘由:为了不必再次挥霍五万塞斯泰尔提斯,也为了不必与你一同进餐或在你的寓所用餐。这难道不是一个充分的理由吗?然而我很奇怪,你平日里大多在乡间度日,为何却如此厌恶庄园。关于婚配阶层的《尤利乌斯法》在任何地方都未曾如此禁止: “切勿在庄园娶妻”;相反,若要说实话,为了繁衍后代,在庄园娶妻远比在城镇更为吉利,在肥沃的土地上远比在荒芜之处更为吉利,在田野的草皮上远比在广场的石板上更为吉利。未来的母亲理应在母亲般的怀抱中、在成熟的庄稼间、在丰饶的泥土之上完婚;或者她应当在大地母亲本人的怀中,在婚配的榆树下就寝,在草木的幼芽、葡萄的延枝与树木的萌芽之间。在那里,喜剧中那句最为著名的台词正好贴切吻合:“为了耕植婚生子嗣,为了播种。”甚至连罗马人的祖先昆克提乌斯家族、塞拉努斯家族以及许多其他类似的人物,不仅妻子,就连执政官职位和独裁官职位也都是在田间向他们奉上的。在这个如此宽泛的论题上我还是克制一下自己吧,免得我若赞美庄园反倒合了你的心意。
De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam non necesse est in re tam perspicua pluribus disputare. Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est, liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos— Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam,1 bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari: nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum. dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera.2 si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse.3 cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.
然而,关于普邓蒂拉的年龄——在此之后你曾相当厚颜无耻地撒谎,甚至宣称她是六十岁结的婚——对于这件事我将简短地回答你;因为在如此昭然若揭的事情上无需费口舌作长篇争辩。 她的父亲依照常人的习俗申报了女儿的出生。她的户籍档案一部分保存在公共档案馆,一部分保存在家中,如今已摆在你的眼前。把那些契据递给埃米利阿努斯:让他查看封线,辨认加盖的印章,阅读执政官的名录,计算他归咎于那妇人的六十年岁。让他证明是五十五岁吧:那样他就是撒了一个五年的谎。这还不够,我将表现得更为宽大——既然他本人慷慨地赠予了普邓蒂拉许多岁数,我也相应地还给他十年。梅曾提乌斯与尤利西斯一同迷失了:让他证明至少是个五十岁的妇人吧。何必多言呢?为了像对付告发四倍罚款的诉讼者一样对待他,我将把五年加倍再加倍,一次性减去二十年。马克西穆斯阁下,请下令计算执政官的任期吧:若我没有料错,你将发现如今普邓蒂拉的年龄才刚刚走过第四十个年头不久。啊,何等狂妄而过分的伪造!啊,应当处以二十年流放之刑的谎言!埃米利阿努斯,你撒的谎多了一半,你敢于造出一点五倍的虚假。如果你是把十岁说成了三十岁,你还可能被看作是在屈指计算的手势上犯了错,把本应弯成圆圈的手指凑在了一起。然而,当面对四十——用伸展的手掌比其他数字更容易表示——而你却把那四十增加了半数时,你绝不可能是在手指动作上犯了错,除非你碰巧以为普邓蒂拉是三十岁,却把每年的两位执政官全都数了进去。
Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri potuerint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire: certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam: si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, ego ille sim Carmendas uel Damigeron4 uel † his Moses uel Iannes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.
这些事我就此略过。我现在转向控告的核心本身,转向罪行本身的缘由。让埃米利阿努斯和鲁菲努斯回答:究竟是为了什么利益,即使我是最顶级的巫师,我也要用咒语和毒药引诱普邓蒂拉走向婚姻?而且我知道,许多被指控犯有某种罪行的被告,即使被证实存在某些动机,也仅仅凭借这一条便足以充分自卫:即他们的一生与此类罪行格格不入,且存在看似促成作恶的诱因这一事实不应归咎于他们;因为并非所有可能发生的事都应当被视为已然发生,事态的发展千变万化;各人的心灵才是确凿的指标,其向来以同一种品格在美德或邪恶中陶铸的心灵,是接受还是拒斥指控的坚定论据。尽管我有充分的理由说出这些,但我依然向你们免去这些辩词;而且只要我没有杜绝巫术的微小嫌疑在任何地方立足,我就不认为自己把你们所指控的一切彻底澄清便已足够。请你们扪心自问,我是以何等对自身清白的信心以及对你们何等的蔑视来行事的:如果能找到哪怕一个原因、哪怕是最小的原因,说明我必须为了我自身的某种利益而谋求与普邓蒂拉成婚,如果你们能证明有哪怕一丝一毫的微小收益,那么我就是那个著名的卡尔门达斯、或者达米格隆、或者摩西、或者雅尼斯、或者阿波罗贝克斯、或者达耳达诺斯本人,或者在琐罗亚斯德和奥斯塔内斯之后在巫师中闻名的任何其他人!
- 89ut cum quadruplatore agam
quadruplator 是古罗马法律术语,指依法可获得罚款四分之一的职业告发人,或提起四倍罚款诉讼的控告者。这构成了下文比喻性计算的依据:bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham(将五年翻两倍即四倍,一次性减去二十年)。
- 89falsa audes sesquealtera
形容词 sesquealter(意为“一点五倍的、一又二分之一的”)在此用作中性复数宾语。它与前面的 dimidio tanta(多了半数)形成平行结构,精确指代了普邓蒂拉实际年龄约四十岁与控方捏造的六十岁(即四十乘以一点五)之间的数学比例。
- 89quos circulare debueris digitos adgessisse
此处指古罗马的手指计数法(computus digitalis)。先行词 digitos 被纳入关系代词从句之中。在指算体系中,表示数字10通常是用拇指与食指捏合成圈,而表示30也是利用类似弯曲动作,因此阿普列乌斯指出,把10说成30尚可辩解为手势弯指(circulare)的疏忽,但把40夸大为60则无法以此掩饰。
- 90ego ille sim Carmendas uel Damigeron
主节动词 sim 作为条件从句 si una causa... fuerit inuenta, si... probaueritis 的归结,采用现在时虚拟语气,具让步与认诺含义:“若能证实动机,便任凭把我当成那著名的卡尔门达斯……”,以强烈的反诘口吻表达若对方真能证明利益动机则甘受恶名的自信。
