← 阿普列尤斯

辩护篇

§86-87

谴责公开母亲信件与证明普邓蒂拉神智健全

阿普列乌斯将雅典人尊重敌人私信的高尚德行与控告者少年在法庭上公开生母信件的不孝行径进行对比,驳斥了伪造情书的拙劣虚假,并指出普邓蒂拉一直神智健全地管理财产和缔结婚姻,从而彻底击碎了巫术指控。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§86

​Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta; hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni. tales hostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum matrem. uides, quam similia contendam. tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo impedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses.1 at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.2 miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.

雅典人出于普遍的人道准则,在其宿敌马其顿王腓力的被截获书信被逐一公开宣读时,禁止宣读写给他妻子奥林匹娅斯的那封信;他们宁可宽宥敌人,也不愿泄露夫妻间的隐秘,认为公理应优先于自身的报复。敌人对待敌人尚且如此,你作为儿子对待母亲又是怎样呢?你看到了我所比较的事情是何等相似!然而你作为儿子,却在这样的聚会中宣读你母亲那些据你说是关于爱情而写的信件;在这样的集会中,如果你被吩咐去朗读某位略显放荡的诗人的作品,你必定不敢;你总归会被某种羞耻心所阻止。不,如果你曾接触过任何别的学问(字词),你就决不会去触碰你母亲的书信(字词)。但是,你怎么敢把你自己的信拿出来供人宣读呢?那封信是在你仍受她怀抱抚育之时,以极不敬、极侮辱且极其卑劣的口吻描写你的母亲,并偷偷寄给庞提阿努斯的,想必是为了不让你只犯罪一次,并让他能亲眼目睹你这般善行!可怜的人啊,你难道不明白你叔父之所以容许这样做,是因为倘若从你的信中让人得知,甚至在你搬去他那里之前,甚至在你向母亲献媚之时,你当时却已经是只狡猾的狐狸且不孝不敬之徒,他便能向世人撇清自己了吗?

§87

​ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris mei offuturas. Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam. cur ego blandirem, si magia confidebam? qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet? cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire? sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendauit. Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero:3 Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi: ἐλθὲ τοίνυν, ἕως ἔτι σωφρονῶ, post hasce litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme duobus mensibus conuersatam. dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit; neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse;4 neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse. quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum in populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.

此外,我绝不能相信埃米利阿努斯会愚蠢到认为一个男童、且同为我控告者的信件会对我造成损害。 还有那封伪造的信件,既不是出自我的手笔,也不是逼真的捏造,他们企图借此表现那妇人是受到我的甜言蜜语勾引。如果我信赖巫术,为何还要献媚?再者,按照此类事情通常的谨慎做法,明明是通过可靠之人送交给普邓蒂拉的信件,又是通过什么途径落入那些人之手的?此外,既然正是这些人声称我对希腊语绝非不熟练,我又为何会用如此拙劣的措辞、如此野蛮的语言来书写?他们声称我在情诗中颇为文雅地嬉戏,我又为何会用如此荒谬、如此下等小酒馆式的甜言蜜语去挑逗呢?事情确实如此,对任何人都是显而易见的:正是这个读不出普邓蒂拉那封较雅致的希腊文信件的人,却像读自己的作品一样更容易地读出了这封信,并更贴切地加以推销。 但关于信件,如果我加上这一件事,我想就已经谈得足够了:普邓蒂拉为了掩饰和嘲讽曾写道“那么来吧,趁我还清醒”,而在这封信之后,她把儿子们和儿媳召至身边,与他们共同生活了近两个月。让这位孝顺的儿子说说看,在那段时间里,他看到母亲因疯狂而有何不当的举止或言谈;让他否认她曾极为精明地在庄园总管、牧羊人和马夫的账册上签字确认;让他否认其兄长庞提阿努斯曾受到母亲的严厉告诫要提防鲁菲努斯的陷阱;让他否认兄长曾因将母亲寄给他的信件在众人中传阅且未以诚信去阅读而遭到正当责备;让他否认在我所述的这些事之后,他的母亲在早已约定好的郊外庄园与我成了婚。确实,此前早已决定,我们宁可在郊外庄园结为连理,以免市民们再次蜂拥而至争夺赏钱,因为不久前在庞提阿努斯娶妻和这个小男童穿上成人托加袍的那一天,普邓蒂拉刚自掏腰包向民众分发了五万塞斯泰尔提斯;此外,也是为了让我们免去新婚夫妇按惯例必须承受的繁多筵席与纷扰喧嚣。

语法注4 条
  1. 86si ullas alias litteras attigisses

    修辞上利用了 litterae 的双重含义(既指“书信”,又指“文献、学问、教养”)。与前文的 matris tuae litteras(你母亲的书信)相对照,通过虚拟式过去完成时(attigisses)构成的与过去事实相反的条件句,尖锐地斥责了该少年的粗鄙无知:如果你哪怕接触过任何别的学问/文字,你也决不敢染指你母亲的信件。

  2. 86ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret

    带有强烈讽刺意味(ironia)的目的从句。其中 tam bonum tuum factum(“你如此高尚的善行”)反讽其侮辱、背叛生母的恶行;它依附于主句的 clanculo miseras(“秘密寄送”),辛辣地揭露了其可耻的动机:免得他只犯一次罪,并让他的兄长能亲眼目睹这一所谓的“善举”。

  3. 87Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero

    由将来时 habebo 与过去被动分词 dictum 构成的迂回完成结构(satis dictum habere),与条件从句中的将来完成时 addidero 相呼应,表示将来完成的状态:“如果我加上这一件事,我就将认为关于信件已经阐述得足够充分了”,简洁利落地宣告了论题的过渡与总结。

  4. 87neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse

    由一系列现在时虚拟式(挑战/让步虚拟式 dicat... neget... neget... neget)构成的排比句式,迫使控告者提出反驳。neget 带宾格加不定式结构(逻辑主语为 eam,谓语不定式为 subscripsisse,支配与格 rationibus),意为“让他否认她曾极为精明地在庄园总管、牧羊人与马夫的账本上签字确认”,以确凿的生活细节证明普邓蒂拉神智健全且精明干练。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:86-87