- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:84-85
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯引用普邓蒂拉信件的结语彻底驳倒了施用巫术的指控,并激烈谴责了歪曲公开信件的鲁菲努斯以及在法庭上公然羞辱生母的堕落之子普登斯。
Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier obcantata, uecors, amens, amans: Ἐγὼ οὔτε μεμάγευμαι οὔ τ᾽ ἐρῶ. τὴν εἱμαρμένην ἐκφ. etiamne amplius? reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit;1 bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subneruiasti. finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? sed sumne ego inscitus, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
你们诉诸普邓蒂拉的信件,我正是凭这封信获胜。如果你们也想听听它的最后结语,我绝不吝惜。你说吧,那个据称被施了魔法、神智不清、发疯发狂、堕入情网的妇人,是用什么样的话来结束这封信的?“我既没有被施魔法,也没有堕入情网;[无法逃避]命运……”难道还要更多吗?普邓蒂拉向你们抗议,通过一种庄严的宣告将自己的理智从你们的诬告中解救出来;而且,她把结婚的理由或必然性归于命运,而巫术与命运相去甚远,或者不如说被完全排除了。因为,如果每一件事的命运都像一股最凶猛的洪流,既不能被阻挡,也不能被推动,那么咒语和毒药还剩下什么力量呢?因此,普邓蒂拉以她自己的这一判断,不仅否认了我是巫师,而且完全否认了巫术的存在。幸运的是,庞提阿努斯按照习惯完整地保存了母亲的书信;幸运的是,审判的迅速进行抢在你们前面,免得你们从容不迫地在那些书信中搞出什么花样来。马克西穆斯阁下,这正是你的功德和你远见的恩赐,你从一开始就识破了这些诬告,为了不让它们因拖延而巩固,你加快了审讯,毫不迟疑地斩断了它们的筋脉。现在假设一位母亲在写给儿子的私信中,如常有的那样,坦白了某些关于爱情的事:鲁菲努斯啊,把这些信件公之于众,尤其是通过儿子的叫喊宣扬开来,这合乎正理吗——我且不说孝道,哪怕至少合乎人道吗?但向一个已经丧失了自己廉耻的人要求他去维护别人的廉耻,难道不是我自己愚蠢吗?
Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia? hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut2 matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat? tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis? tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aestimetur.3 nihilne tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni uiduitatis! uipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur. silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem? est ille poetae uersus non ignotus: odi puerulos praecoqui sapientia, sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia? uel potius hoc magis noxium, quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit4—iniuriae dico? immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.
然而,既然眼下的事情并不亚于过去那般苦涩,我何必哀叹过去呢?那个可怜的孩子竟然被你们败坏到了这种地步,以至于在最高尚的克劳狄乌斯·马克西穆斯面前、在资深执政官的审判席前,大声宣读他自以为是情书的他亲生母亲的书信;在庇护皇帝的这些塑像前,儿子竟当面向亲生母亲指责可耻的丑行并攻击她的私情?有谁会温和到不为之大发雷霆呢?你这最下劣之徒,难道你就是在那些事情中窥探你母亲的心思、监视她的眼神、数算她的叹息、探查她的感情、截留她的书板、揭发她的爱情吗?难道你非要追查她在卧室里做些什么,以至于使你的母亲——我且不说被看作荡妇——连女人都不被看作吗?难道你在她身上除了对父母的宗教敬畏之外什么都不考虑吗?普邓蒂拉啊,你那不幸的子宫!比拥有子嗣更可取的绝嗣啊!那不吉利的十个月啊!那未得报偿的十四年寡居生活啊!据我所闻,毒蛇咬破母亲的子宫爬出得见天日,从而因弑亲而降生;然而对于你来说,已经成年的儿子却在你有生之年、在你眼前施加了更加痛苦的咬噬。你的沉默被撕裂,你的羞耻被剥夺,你的胸膛被刺穿,你最深处的内脏被拖出。好儿子啊,难道这就是你用来回报母亲给予你生命、为你获取遗产、以及十四年漫长养育之恩的酬谢吗?你的叔父就是用这些教条来教育你的吗,以至于你如果确知未来的儿子会像你一样,你都不敢娶妻?诗人的那句诗是无人不知的: “我厌恶早熟智慧的稚童,”但是,当人们看到这样一个怪物,在年岁之前便在罪恶中健壮,在拥有力量之前便已能为害,有着青葱的童稚与白发的恶意,谁又会不厌弃并不憎恨一个早熟恶意的少年呢?或者不如说,更具毒害性的是这一点:他享有宽恕却贻害无穷,虽未到受刑罚的年龄,却已足以作恶——我说作恶吗?不,实在足以对亲生母亲犯下天理不容、骇人听闻、难以忍受的罪行。
- 84bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit
bene 之后接表示事实的名词性 quod 从句的无人称结构(省略了 bene est quod... 中的 est)。意为“庞提阿努斯保存了母亲的信件是件幸事”。紧随其后的 bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit 也是完全相同的结构。
- 85hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut
感叹性对格加不定式结构(或承接前文悲叹之意),deprauatum 后省略了 esse。后接的 ut 从句为结果从句,修饰 hocusque(“那个可怜的孩子竟然被你们败坏到了这种地步,以至于……”)。
- 85ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aestimetur
否定目的从句(ne... aestimetur)中插入了插入语 non dico,并在后半部分重复了否定连词 ne(“以至于使你的母亲——我且不说被看作荡妇——连女人都不被看作”)。ne 的重复强化了后半句递进的否定后果。
- 85nondum poenae, iam iniuriae sufficit
动词 sufficit 支配两个表示目的或适格的与格(poenae 与 iniuriae)构成的对仗结构。意为“虽未到受刑罚的年龄(即法定的受罚年龄),却已足以作恶”。
