- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:8-9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列尤斯借尼罗河鳄鱼清理牙齿的习性,尖锐讽刺了埃米利亚努斯指责口腔清洁的虚伪与恶毒言论,随后列举古代诗人和哲学家梭伦的先例并亲自朗读诗作,力证自己为少年所作的诗篇与巫术毫无瓜葛。
uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit,1 neque saltem communi aqua perluat: quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae malum ratio est2 linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare? ceterum qui sese sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur. et quid ego de homine nato diutius? belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirudines dentibus implectuntur; eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit.
因此,我很想让我这位监察官埃米利亚努斯回答一下:他自己是否曾经洗过脚?或者,如果他不否认这一点,就让他主张对于脚的清洁应当比对牙齿倾注更多的关照吧。诚然,如果有人像你一样,埃米利亚努斯,除了咒骂和诬陷之外几乎从不开口,我认为他确实不该用任何心思去修饰口腔,也不该用异域的粉末去擦净那些用火葬堆的木炭擦碎倒更为合适的牙齿,甚至不该用普通的水来冲洗:倒不如让他那作为谎言与刻薄之奴仆的有罪舌头,永远躺在它自己的恶臭污泥之中。究竟中了什么邪,竟然让人拥有一条干净悦目的舌头,而嗓音却污秽丑恶,如同毒蛇一般从雪白的小牙齿中喷吐出黑色的毒液呢?相反,凡是知道自己将要发表既非无益也非不悦之言论的人,其口腔理所当然地要像盛装美酒的酒杯一样预先清洗。关于人类我又何必赘言?甚至连产于尼罗河的那种巨大的野兽鳄鱼,据我所知,也会无害地张开大口,提供自己的牙齿以供清理。因为它的嘴很大,却没有舌头,且大多在水中张开,许多水蛭便缠绕在它的牙齿上;当它爬上河流的陡岸张开嘴时,一种与它友好的水鸟便会将喙探入其中,毫无受害之险地将水蛭啄除。
Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui?3 an ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? fecit uorsus Apuleius. si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? at enim ludicros et amatorios fecit. num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Cius cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. at philosophi non fuere. num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est: μηρῶν ἱμείρων καὶ γλυκεροῦ στόματος? et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere: "et Critias mea delicia est et salua, Charine, pars in amore meo, uita, tibi remanet; ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult, hasce duas flammas, dum potiar, patiar.4 hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est: hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi." recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere: "florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono. carmina dono tibi, serta tuo genio, carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur, quae bis septeno uere tibi remeat, serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent, aetatis florem floribus ut decores. tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer, ut nostra exuperes munera muneribus; pro implexis sertis complexum corpore reddes, proque rosis oris sauia purpurei. quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra cedent uicta tuo dulciloquo calamo."
这些姑且不谈。我现在来谈谈其余那些被他们称作情诗的诗句,尽管他们朗读得如此生硬拙劣,以致令人反感。然而,我在诗中赞美了我的朋友斯克里博尼乌斯·莱图斯的仆童,这与魔术罪行又有什么关系呢?难道因为是诗人就是术士吗?有谁曾听说过如此貌似有理的嫌疑、如此贴切的推测、如此直接的论据? “阿普列尤斯作了诗。” 若是烂诗,固然是过错,然而那不是哲学家的过错,而是诗人的过错;若是好诗,你又为何指控? “可是他作的是戏谑和艳情之诗。” 难道这些就是我的罪名,而将我以魔术罪名起诉的你们,竟连罪名都搞错了吗?然而其他人也作过这样的诗,即便你们孤陋寡闻:在希腊人中,有某位忒奥斯人、拉刻代蒙人和刻俄斯人,以及其他无数人,甚至还有那位莱斯博斯女子,她固然放纵,却带有极大的优雅,以致借着歌声的甜美使我们接受了她方言的生疏;而在我们罗马人中,则有埃迪图乌斯、波尔基乌斯和卡图卢斯,他们同样伴随着其他无数人。 “但他们不是哲学家。” 那么,你难道也会否认梭伦曾是一位庄重之人和哲学家吗?那句极度放荡的诗句正是出自他之手:“恋慕大腿与甘美的口唇”。假若与那单独一句相比,我所有的诗句又有何如此放纵之处?更不用说犬儒派的狄奥根尼和斯多亚派鼻祖芝诺所写的大量此类作品了。让我重新朗诵一遍,好让他们知道我并不以此为耻: “克里提亚斯是我的至爱,而卡里努斯啊,我的生命,我爱中完整的份额依然为你保留;不要害怕;因为任凭烈火与烈火随心所欲地灼烤我,只要能得到你们,我愿忍受这两股火焰。但愿我对你们就像每个人对于自身一样:你们对我而言,正如一双眼睛一般。” 现在让我再朗诵另一首,那是他们当作最荒淫无度的证据最后朗读的: “我的甜蜜啊,我赠予你花环与这些诗篇。诗篇赠予你,花环赠予你的守护神;赠予诗篇,克里提亚斯啊,是为了歌唱这随着你的第十四个春天重临于你的期盼之日;而赠予花环,则是为了让你的双鬓在欢快的时节如春般盛开,让你用鲜花装点青春的花季。作为回报,你以你的青春代替春花赋予我,以你的礼物超越我的礼物;代替编织的花环,你将以身躯回报拥抱,代替玫瑰,回报深红嘴唇的亲吻。假若你向芦苇吹气赋予生命,我们的诗篇定将屈服于你那语调甜蜜的芦管。”
- 8quos iustius carbone de rogo obteruerit
完成时虚拟式 obteruerit 表潜势(“倒不如用……擦碎”),表达说话人的评判。关系代词 quos 的先行词是前文的 dentis(= dentes)。
- 8quae malum ratio est
malum 是口语中紧跟在疑问词(quae)之后的叹词性宾格(parenthetical accusative),用以表达愤慨或不解的语气(相当于“究竟中了什么邪/究竟何苦”)。
- 9sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui?
quid ad... 是省略了动词(如 attinet)的惯用表达,意为“……与……有何关系”。quod 从句是陈述事实的名词性从句,对 quid 进行具体说明。
- 9hasce duas flammas, dum potiar, patiar
与 dum 连用的现在时虚拟式 potiar 带有条件/限度(proviso)的色彩,意为“只要能够得到 / 只要得以占有”,而非单纯的时间从句。
