← 阿普列尤斯

辩护篇

§5-7

真正雄辩的定义与关于牙粉诗作的辩护

阿普列乌斯针对对其口才的指责,提出清白才是真正的雄辩,并辩驳了指控方出示的关于牙粉的戏作诗,阐述了保持口腔清洁的正当性及人类口部的高贵功能。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5

​De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne1 super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem. sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem, si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse, nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, de quo disserere publice non possim ita, ut iam de uorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.

然而至于雄辩,即使我真有几分,如果我自幼年起就全力以赴专心于文学研究,摒弃所有其他享乐,夜以继日不惜耗费健康,以或许超越所有人的辛劳追求它直到今日,这也不该被看作是奇怪或令人嫉妒的事。但他们完全不必对我的雄辩感到畏惧;如果说我在这方面有任何长进的话,我宁可说是满怀期待,而非予以展现。诚然,如果人们所传斯塔提乌斯·凯基利乌斯在其诗作中所写“清白即是雄辩”属实,那么根据这一原则,我敢于声明并断言,在雄辩方面我绝不逊于任何人。因为以此而论,谁能比我活得更加雄辩呢?毕竟我从未有过任何不敢公开发表的心思。我同样坚称自己最为能言善辩,因为我一向将任何罪过视为不道;我同样自称最具辩才,因为我的言行之中,没有任何一件是我不能公开论述的,正如我现在就要论述那些被他们当作耻辱证据拿出来的、由我所作的诗句一样;当时您确实注意到,我因他们念得荒腔走板、粗陋无知而边笑边怒。

§6

​Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus2 uersus testantur: "Calpurniane, salue properis uersibus. misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur tetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris." quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina dentem atque russam pumicare gingiuam.

首先,他们从我的戏作中朗读了一首关于牙粉的诗体短简,那是写给一个叫卡尔普尔尼亚努斯的人的。此人为了陷害我而拿出那封信时,由于一心想要加害于我,竟完全没有意识到,若从中可以对我构成任何罪状,那也是我和他所共有的。因为这些诗句证明,是他向我索取清洁牙齿之物的: “卡尔普尔尼亚努斯,以此匆促诗句向你致意。正如你所请求的,我寄去了清洁牙齿的用品,用阿拉伯特产制成的口部增辉之物:细腻、增白而高贵的粉末,抚平微肿牙龈之物,扫净昨日残渣之物,免得你偶尔咧嘴微笑时,露出丑陋的污斑。” 请问,这些诗句在事实或措辞上有何可耻之处?究竟有何哲学家不愿被视为己作的东西?除非我恰好在这点上应受责备:竟然把阿拉伯物产制成的粉末寄给了卡尔普尔尼亚努斯,而按照卡图卢斯所说伊比利亚人最污秽的习俗,用他自己的尿来擦磨牙齿和红色的牙龈,本是对他合适得多的做法。

§7

​uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum. quidni? crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum quiquam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. dares nunc aliquem similiter grandiloquum:3 diceret suo more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere. est enim ea pars hominis loco celsa, uisu prompta, usu facunda; nam quidem feris et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum, uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.4

刚才,当那位讼师居然严厉地指控口腔清洁,并以任何人谈及毒药时都不曾有过的愤慨之情吐出“牙粉”二字时,我看见有些人几乎忍不住发笑。何尝不是呢?对一个哲学家而言,这绝非微不足道的指控:不容自身有任何污垢,不许身体任何显露之处有污秽和恶臭,尤其是口腔——人在大庭广众与引人瞩目之处最频繁使用的部位,无论是亲吻他人、与人交谈、在学堂讲学,还是在神庙中祈祷;毕竟言语先于人类的一切行动,正如最杰出的诗人所说,言语发自“牙齿的围墙”。假若您此刻找来某个同样好发宏论之人,他定会以自己的风格说道,凡是对说话稍有顾惜之人,最当比身体其余部分更加用心爱护口腔,因为它是心灵的前厅、言语的门扉、思想的公民大会;而我根据自己的领悟,必定会说:对于一个自由而高尚的人而言,最不相称的莫过于口腔的污秽。因为人身上的这一部位在位置上崇高,在视觉上显赫,在功用上善辩;确实,在野兽和牲畜身上,嘴是低微的,垂向脚下,最接近脚印和草料,除了死去或者被激怒而噬咬时,平时几乎见不到;但对于人类,在他沉默时没有比〔嘴〕更先被注视的,在他说话时也没有比〔嘴〕更常被审视的。

语法注4 条
  1. 5haud sciam anne

    haud sciam an 带有虚拟式现在时 sciam,表示委婉或潜能的断言,意为“我恐怕不知道是否……”即“或许”。此处 haud sciam anne(anne = an + -ne)整体作副词性插入语(相当于 fortasse),修饰“super omnis homines”(eam quaesissem 则是 si 条件句的动词)。

  2. 6petisse eum a me aliquid tersui dentibus

    tersui 是第四变格法名词 tersus 的目的与格(用于清洁)。与 dentibus(关涉与格/利益与格,“对于牙齿”)相结合,构成了修饰 aliquid 的与格结构(“清洁牙齿之物”)。

  3. 7dares nunc aliquem similiter grandiloquum

    未完成过去时虚拟式 dares(泛指第二人称单数,“假若你提供/引出”)表示无明确条件句的假设条件(“假若你现在叫来某个同样夸夸其谈的人”),并与后面的主句动词 diceret(“他便会说”)相呼应。

  4. 7hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere

    contemplere(= contempleris)是第二人称单数的潜能虚拟式(“人们会端详……”)。hominis 为所有格,与分词 tacentis 及 loquentis 一致(“人在沉默时……在说话时”)。中性代词宾格 nihil 作 contemplere 的直接宾语,与比较级副词 prius 和 saepius 连用(“没有任何东西比它更先……没有任何东西比它更常”),与前文野兽的嘴形成鲜明对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:5-7