← 阿普列尤斯

辩护篇

§10-12

为情诗辩护与柏拉图两位维纳斯学说

阿普列尤斯指出在情诗中使用假名是先辈诗人及维吉尔的既定惯例,并援引哲学家柏拉图本人的爱情题诗和神君哈德良的诗句,反驳指控者并论证诗歌游戏与诗人的人品判然有别。随后他阐发了柏拉图关于两位维纳斯(天上之爱与世俗之爱)的学说,指出贤者之爱本质上是心灵对真正神圣之美的回忆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

​Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent1 C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere: ἀστὴρ πρὶν μὲν ἔλαμπες ἐνὶ ζωοῖσιν Ἑῷος· νῦν δὲ θανὼν λάμπεις Ἕσπερος ἐν φθιμένοις. item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine: "νῦν ὅτε μηδὲν Ἄλεξις ὅσον μόνον εἶφ᾽ ὅτι καλός, ὦπται καὶ πάντῃ πᾶσι περιβλέπεται. θυμέ, μηνύεις κυσὶν ὀστέον; εἶτ᾽ ἀνιήσει ὕστερον. οὐχ οὕτω Φαῖδρον ἀπωλέσαμεν;" ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam: ὦ ἐμὸν ἐκμήνας θυμὸν ἔρωτι Δίων.

马克西穆斯啊,这就是我的罪状,仿佛是由花环和歌谣拼凑而成的放荡狂欢者的罪过。在这里您也注意到了这一点被他们指责:虽然那些仆童有其他的名字,我却屡屡称呼他们为卡里努斯和克里提亚斯。那么,按照同样的逻辑,他们大可去指控盖乌斯·卡图卢斯,因为他用莱斯比亚代替了克洛狄亚之名;同样去指控蒂基达,因为他把本是梅特拉的人写成了佩里拉;指控普罗佩提乌斯,因为他口称辛西娅而隐瞒了奥斯提亚;指控提布卢斯,因为他心中所念是普拉尼亚,诗中所写却是黛莉亚。至于我自己,尽管盖乌斯·卢基利乌斯是个讽刺诗人,但我仍不赞同他,因为他在诗中直呼其名地将仆童根提乌斯和马刻多公之于众。相比之下,那位曼图亚诗人毕竟要克制得多,他就像我一样,在牧歌的戏谑中赞美他的朋友波利奥的仆童,不提真名,自称为科律冬,而称那童子为阿莱克西斯。然而埃米利亚努斯,一个比维吉尔笔下的羊倌和牧牛人还要粗鄙的人,固然始终粗野而未开化,但他自以为远比塞拉努斯、库里乌斯和法布里基乌斯之流更为严苛,声称这类诗作不适合柏拉图派哲学家。埃米利亚努斯啊,即便我向你证明这些是效仿柏拉图本人的先例所作,你还要这样说吗?除了爱情哀歌之外,柏拉图没有任何诗篇流传于世;因为我想,其余所有的诗篇由于不够优美,都被他付之一炬了。那么,请学习哲学家柏拉图题赠给少年阿斯忒耳的诗吧,倘若你到了如此年纪还能识字的话:“阿斯忒耳啊,往昔你在生者中间如晨星闪耀;如今身死,你却在亡魂之间如暮星辉芒。”同样也是柏拉图在一首合诗中写给仆童阿莱克西斯和斐德罗的:“如今,当我不过仅仅说了一句阿莱克西斯很美,他便受人注视,处处为众人所回顾。我的心啊,你是在向狗透露骨头的位置吗?稍后你便会自讨苦吃。我们当初难道不正是这样失去了斐德罗吗?”为了不再过多列举,若我念出关于叙拉古的狄翁的最后一句诗,我便就此打住:“啊狄翁,以爱欲使我的心灵狂乱!”

§11

​Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? an uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere? Catullum ita respondentem maliuolis non legistis: "nam castum esse decet pium poetam ipsum, uersiculos nihil necesse est?" Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit: lasciuus uersu, mente pudicus eras, quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini. aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi; namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;2 quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.

然而,难道在法庭上也提及这些的我当真愚蠢吗?抑或是甚至在起诉书中也搬出这些的你们更加无理取闹,仿佛吟诗作乐竟成了品德的标尺一般?难道你们没读过卡图卢斯对恶毒之人的如此答复吗:“因为虔诚的诗人自身应当纯洁,但其诗句却绝无此必要。”神君哈德良用诗句题赠他的诗人朋友沃科尼乌斯的坟墓时,曾这样写道:“你诗篇放纵,心灵却纯洁无瑕。”假若较具文采的诗歌应当被视作不洁的证据,他是绝不会这样说的。我记得我还读过许多神君哈德良本人的此类作品。埃米利亚努斯,只要你敢,你就说身为皇帝与监察官的神君哈德良所行之事、所留传后世的作品是罪恶的吧。此外,你以为马克西穆斯在得知这纯粹是我效仿柏拉图的先例所作之后,还会加以指责吗?我方才列举的柏拉图的诗句,越是坦率便越是神圣,越是质朴地表白便越是纯洁地创作;因为隐瞒与掩盖这些以及所有同类事物乃是作恶者的本性,而表白与宣扬则是游玩者的特权;毕竟自然将发声赋予了无辜,将沉默留给了罪愆。

§12

​mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis;3 earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem: alteram uero caelitem Venerem, praeditam optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incomtum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora commendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere. quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: amabit sapiens, cupient ceteri, tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.

因为我姑且不提柏拉图那些深奥而神圣的学说,那在虔诚者中仅有极少数人不知,却为一切凡俗之人所不知:即女神维纳斯是双重的,各自以其特有的爱统领着不同的爱慕者;其中一位是世俗的维纳斯,为庸俗的爱欲所驱使,不仅在人类心灵中,而且在牲畜与野兽中以放纵的淫威号令情欲,以粗暴的拥抱束缚受击动物的奴仆般的身躯;另一位则是天上的维纳斯,被赋予高尚的爱,仅垂顾人类,且是其中的少数人,绝不用通往卑劣的刺激或诱惑去激荡她的追随者;因为她的爱绝非妖艳放荡,相反朴实庄重,以崇高之美将美德连结于她的爱慕者,即便有时称赞优美的形体,也严厉阻止任何对形体的亵渎;因为在形体的外观上,除了能提醒神圣的心灵忆起它们往昔在众神之间所见到的真实纯粹之美外,绝无其他应当被爱慕之物。因此,正如往常一样,阿弗拉尼乌斯优雅地留下了这样的诗句:“智者将爱,凡俗之辈将欲求”;然而,埃米利亚努斯,如果你想要明白真相,或者倘若你当真能够理解这些,那么智者与其说是在爱,不如说是在回忆。

语法注3 条
  1. 10eadem igitur opera accusent

    短语 eadem opera 是夺格副词性表达,意为“顺便”、“以同样的道理/逻辑”。accusent 是现在时虚拟式第三人称复数,起让步性或反讽性指令作用(“那么让他们也去指控……好了”),通过推导对方逻辑的普遍适用性来揭示其荒谬。

  2. 11peccantis... ludentis est

    属于表示特征、性质或职责的谓语属格(genitivus characteristicus),支配不定词主语 dissimulare et occultare 与 profiteri et promulgare:“隐瞒……乃是作恶者的特征,而公开表白……乃是戏谑者的属性”。这在上下文强化了秘密进行的巫术犯罪与坦白公开的文学游戏之间的鲜明对比。

  3. 12pollentis

    现在分词 pollens 的宾格复数形式(-īs 替代 -ēs)。在间接引语中修饰宾格主语 geminam... Venerem deam(“维纳斯女神是双重的,[二者]各自以其特有的爱……掌握权能”)。须注意勿将其与主格单数形式混淆。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:10-12