- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:75-77
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯揭露了鲁菲努斯卑劣的家风及其挥霍破产的始末,以及他如何将声名受损的女儿嫁给庞提阿努斯。接着,他叙述了觊觎普邓蒂拉巨额财产的鲁菲努斯如何唆使女婿破坏这门婚事,却最终遭到普邓蒂拉严词拒绝的经过。
in hac etiam aetate qua nunc est—qui istum di perduint! multus honos auribus praefandus est—domus eius tota lenonia, tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa inter uirum et uxorem nota conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, pax inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium ⟨XXX⟩ deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum1 dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
甚至在他如今的这个年纪——愿众神毁灭那家伙!但在各位听者的耳前必须先致以崇高的敬意——他的整个家就是一座妓院,全体奴仆都污秽不堪:他本人无耻透顶,妻子是娼妓,儿女亦是一丘之貉。当真日日夜夜沦为青年人的笑柄,大门被脚后跟踹踢,窗前充斥着喧嚣的情歌,餐厅被狂欢的酒客扰乱,卧室对通奸者敞开无阻;因为除了没给丈夫带来酬金的人之外,没有任何人会对登门有所畏惧。就这样,他自己床榻的奇耻大辱成了他的进项。他早年巧妙地出卖自己的身体,如今则公然靠妻子的肉体接客;大多数人正是和他本人——我绝无虚言——我再说一遍,正是和他本人谈妥他妻子夜晚的交易。如今更有那对夫妻之间众人皆知的勾结:凡是给妇人送上丰厚资财的人,无人监视他们,他们随心所欲地离开;而那些囊中羞涩而来的,一旦暗号发出,便作为通奸者被当场抓获,并且就好像是来学写字似的,不写下一纸字据便休想离开。因为这个从相当可观的家产中跌落下来的可怜人又能怎么办呢?——然而那份家产本就是他通过父亲的欺诈意外得来的。他的父亲因欠下无数债权人的重债而破产,宁要金钱也不要颜面;因为当他从四面八方被借据逼债、被每一个迎面碰上的人当作疯子般抓住时,他说: “休战吧!”便声称自己无力偿还,扔掉金戒指和所有身份标志,与债权人达成妥协。然而,他通过极巧妙的骗局将家产的大部分转移到了妻子名下:他自己变得贫困、赤贫,并因自己的耻辱而免受追索,却留给这个鲁菲努斯——我绝无虚言——三百万塞斯泰尔提斯去挥霍;因为除了他的妻子用每天的嫁妆为他挣来的收入之外,仅仅从他母亲那里便有如此巨款作为毫无负担的财产落入了他的手中。然而,这个大食客在短短数年间如此卖力地把这一切吞入肚中,并以各种形式的饕餮浪掷殆尽,以致你若见了,准会以为他是害怕被人说他还留着靠父亲欺诈得来的任何东西;这位公正而有道德的人竭尽全力,让不义之财以不义之法挥霍一空,而从那份更丰厚的财产中,除了一份可悲的虚荣和无底的贪吃欲望之外,没给他留下分文。
Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis alere abnuit; filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset.2 Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam. uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. uectabatur octaphoro, uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix. quis non disciplinam matris agnouit, cum in puella uideret immedicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos. dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quam domus exhausta et plena liberis postulabat.
此外,他的妻子如今已近乎衰老枯竭,拒绝再靠耻辱来供养整个家庭;而女儿在母亲的招揽下徒劳地被兜售给较富有的青年人,甚至被允许让某些求婚者先行“试用”,若非碰上了庞提阿努斯的温厚轻信,她恐怕至今还在家中坐着,未曾出阁便已成了寡妇。尽管我们竭力劝阻,庞提阿努斯还是赐予了她婚姻的虚幻名分;他并非不知道,在他娶她前不久,曾与她订婚的一位极体面的青年在心满意足之后将她抛弃。于是,这位新娘泰然自若、毫无惧色地来到了他身边,羞耻心荡然无存,花容凋敝,婚礼面纱破旧不堪,在刚刚被休弃后又装模作样地充当处女,带来的与其说是少女的纯洁,不如说是少女的虚名。她坐着八人抬的轿子穿行——在场的各位想必亲眼所见——那是多么放肆地四处张望年轻男子,多么不知节制地卖弄风姿!当人们在这少女身上看到人工涂抹的嘴唇、擦着紫红胭脂的双颊和狐媚惑人的眼眸时,谁认不出那是母亲的教唆调教?整份嫁妆是前一天从债权人那里一分不差借来的,而且其数额确实比一个财力耗尽且满是孩子的家庭所应当支出的还要庞大。
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat; ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum; respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari;3 eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
但事实上,那家伙自身财产拮据,野心却漫无边际,在同样的贪婪与赤贫驱使下,凭借虚妄的预想早已把普邓蒂拉的整整四百万塞斯泰尔提斯吞入腹中;他认为必须把我除掉,以便更容易地利用庞提阿努斯的温和可欺和普邓蒂拉的孤立无援,于是开始斥责他的女婿,责怪他竟把母亲许配给我;他力劝女婿在尚可挽回之际,尽快从如此巨大的危险中抽身退步,自己保有母亲的财产,而不是明知故犯地拱手让给一个外人;倘若他不从,这个老滑头便向陷于情网的青年心中播下疑虑,威胁说要带走自己的女儿。长话短说:他将这个单纯且被新娘的魅力勒紧了缰绳的青年,随心所欲地引离了正道。青年充当鲁菲努斯言语的传递者去见母亲,但在试图动摇母亲的坚定立场未果之后,反而自身因轻浮和反复无常而受到责备,给岳父带回了绝不客气的答复:母亲性情虽极温和,意志却坚如磐石,儿子的抗议反而给她平添了怒火,成为其固执的莫大助力;她最终回答说,她心知肚明儿子的质问是在鲁菲努斯的挑唆下提出的,正因如此,她更必须寻求一位丈夫的庇护,以对抗那个无药可救的贪婪之徒。
- 75homo iustus et morum
morum 是不带形容词的性质属格。通常该结构需要一个修饰形容词(如 bonorum morum“品行端正的”),此处省略了形容词,与前面的 iustus(公正的)并列,对鲁菲努斯的品德构成了极具讽刺意味的反语。
- 76fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset
fortasse an 是类似于 forsitan 的副词性用法,引出虚拟式,在此构成与过去事实相反的非真实条件句主句(以过去完成时虚拟式 sedisset 表达)。它承接前文的条件从句 nisi in facilitatem Pontiani incidisset(若非碰上了庞提阿努斯的温和轻信),表示未能实现的假想结果:“她恐怕至今仍坐在家中”。
- 77non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari
间接引语中的复合结构。介词性副词 clam 与宾格代词 se 连用构成习惯表达(clam aliquem esse 意为“对某人隐瞒”,否定式即“她并非不知”),充当主要结构,其宾语内容由无人称被动不定式 secum expostulari(向她提出质问/抗议)所充当。Rufini exoratione 则是表示挑唆原因与手段的夺格。
