- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:78-80
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯嘲讽了鲁菲努斯的狂怒、辱骂及其娘娘腔的死亡威胁,随即转入原告据以指控其施展巫术的普邓蒂拉书信;通过在法庭上宣读官方核验的抄本,他证明信中从未提及巫术,并从逻辑上指出了原告声称她处于疯癫状态的自相矛盾。
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo1 diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo): se mihi sua manu mortem allaturum. uix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune, effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitaris? at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clytemestrae? quas tamen cum saltas—tanta mollitia animi, tanta formido ferri est—, sine cludine saltas. sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.
听了这些话,他妻子的那个皮条男仆被激怒了,气焰膨胀,怒火中烧,以至于当着她儿子之面,对那位最圣洁、最贞淑的妇人吐出了与他自己的卧室相称的污言秽语;当着许多听众(如果你愿意,我可以说出他们的名字),他大肆嚷嚷说她是荡妇,说我是巫师和投毒犯,并声称要亲手杀了我。凭赫拉克勒斯起誓,我简直难以克制自己的愤怒,心中升起巨大的义愤。你这个最娘娘腔的家伙,竟敢用自己的手威胁要杀死任何男子汉吗?但究竟是用哪只手呢?是菲洛墨拉的手,美狄亚的手,还是克吕泰涅斯特拉的手?然而当你扮演她们跳舞时——出于心灵的极端脆弱和对刀剑的极端恐惧——你甚至是不带短剑跳舞的。但为了不使我离开论述的顺序太远:普邓蒂拉看到儿子出乎意料地违背她的心愿而变质堕落,便前往乡下,为了斥责他而写下了那封臭名昭著的信;正如他们所声称的,她在信中承认自己由于我的巫术被诱入爱河而陷入疯癫;然而就在前天,遵照你的命令,马克西穆斯阁下,在庞提阿努斯的文书在场且埃米利阿努斯对照核对的情况下,我们公开作证抄录了那封信;在信中,与他们所宣扬的完全相反,发现的一切都有利于我。
quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri? quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? uos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno uerbo probaret? et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis? ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es. quid, si consulem me scripsisset: consul essem? quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei fidem in peioribus habere, cui in melioribus non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem.2 sed inquit animi furens3 fuit, efflictim te amabat. concedo interim. num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? credo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.
尽管如此,即便她更直接地称我为巫师,也完全可以看作是她在向儿子辩解时,宁愿把原因归咎于我的强迫,而非她自身的意愿。难道只有淮德拉一人编造过关于爱情的虚假书信,难道对所有女人来说,当她们开始渴望此类事物时,宁愿显得是被迫的,这不正是她们惯用的伎俩吗?退一步讲,即便她心里真的这么认为,认为我是巫师,难道仅仅因为普邓蒂拉写了这话,我就该被视为巫师吗?你们用了这么多论据、这么多证人、这么冗长的演说都不能证明我是巫师,难道她用一个词就能证明吗?在法庭上正式立案签署的内容,比在私信中写下的内容,究竟应当被看得严重多少呢!你为什么不用我自己的所作所为,而不是别人的言语来驳倒我呢?否则,如果任何人在信中出于对某人的爱或恨所写下的东西都具有效力,那么照此办理,许多人都会因任何恶行而被指控为罪犯。 “普邓蒂拉写了你是巫师,因此你就是巫师。” 如果她写我是执政官呢,难道我就是执政官了吗?要是写我是画家呢,是医生呢,最后,如果写我是无辜者呢?难道仅仅因为她这么说了,你就会认为我是其中的某一种人吗?显然绝不会。然而,对一个你在更好的事情上不予置信的人,却在更坏的事情上予以置信,认为她的信能够致人毁灭,却不能救人平安,这真是极不公正的。 “但是,”他说,“她当时神志狂乱,疯狂地爱着你。” 我姑且承认这一点。然而,难道所有被爱的人都是巫师吗,仅仅因为爱的人恰好写下了这话?我现在倒认为普邓蒂拉当时并不爱我,如果她竟然向外写下了明显会对我造成伤害的事。
postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet? sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa. insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet4 et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat: ego insanio, quod uerum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere. igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se non putabat. possum, si uelim, pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege, usque dum ego interloquar.— Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum rei uentum est. adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
最后,你到底认为她在写信时是神志清醒的还是疯癫的?你要说是清醒的?那么她就没有遭受任何巫术的影响。你要回答是疯癫的?那么她就不知道自己写了什么,因此绝不能相信她;甚至不仅如此,如果她疯了,她根本不会知道自己疯了。因为正如一个声称自己保持沉默的人是荒谬的一样——因为他恰恰通过说出这话而没有保持沉默,用这一宣告本身推翻了他所宣告的事情——同样地,甚至更为矛盾的是: “我疯了,”因为除非一个人在知情的情况下说出,否则这话就不是真的;而知道什么是疯狂的人则是清醒的,因为疯狂不可能自知,就像盲目不可能看见自己一样。因此,如果普邓蒂拉认为自己神志不清,那么她当时神志是清醒的。如果我愿意,我还可以说得更多,但我暂且抛开这些辩证法。我将朗读那封信本身,它所呐喊出的内容截然相反,就仿佛特意为了这场审判而准备和调适的一样。请你拿着读下去,直到我打断为止。——把接下来的内容稍停片刻;因为已经到了事情的关键转折点。因为迄今为止,马克西穆斯阁下,据我所注意到的,这位妇人绝没有在任何地方提及巫术,而是重复了我刚才所说的同样次序:关于漫长的寡居,关于调理健康的良药,关于再婚的意愿,关于她从庞提阿努斯那里得知的对我的赞誉,以及关于儿子自己对她嫁给我的竭力劝说。
- 78digna cubiculo suo
digna 为中性复数宾格,作 diceret 的宾语;cubiculo suo 为形容词 dignus 所支配的夺格。照应第75节中鲁菲努斯的卧室被描写为通奸者随意出入的场所,意为“与他自己的卧室相称的污言秽语”。
- 79periniurium est ei fidem in peioribus habere, cui in melioribus non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem
非人称短语 periniurium est 的真正主语由不定式短语 ei fidem... habere 与带有主语宾格 litteras eius 的宾格不定式结构 posse... non posse... 并列构成。posse 在此意为“具有效力”,全句逻辑为:认为她的信对致人毁灭有效、对救人无能为力,乃是极不公正的。
- 79animi furens
animi 为表示心理状态或范围的“关系属格”(genitivus respectus),修饰分词 furens(“发狂的”),意为“心灵陷入狂乱”。
- 80quod ibidem dicendo tacere sese non tacet
此处指出了类似说谎者悖论的自我指涉矛盾。quod 为引导原因的连词。声称自己“保持沉默”这一说话动作本身(ibidem dicendo)就打破了沉默,从而以宣告本身推翻了所宣告的内容(ipsa professione quod profitetur infirmat)。
