- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:73-74
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯叙述了自己在病愈后的公开演讲引起轰动,并在民众与庞提阿努斯的极力劝说下最终同意与普邓蒂拉成婚的经过。接着他指出,庞提阿努斯在婚后突然变心并竭力阻挠这桩婚事,其幕后黑手正是其劣迹斑斑、极端邪恶的岳父赫伦尼乌斯·鲁菲努斯。
Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce insigniter adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.1 nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.
他以极大的热忱全力促成了这一切并说服了我,将他的母亲和他的弟弟——就是那个男孩——托付给我。他们在共同的学问上得到了我不少的帮助,我们的亲密关系大为加深。与此同时,我的体力恢复了;在朋友们的请求下,我作了一次公开演讲。所有在场的人以极大的盛况挤满了作为讲堂的大巴西利卡,在诸多其他赞辞中以极其一致的声音格外响亮地 欢呼,请求我留下来,成为奥埃亚的公民。不久,聚会解散,庞提阿努斯以此为开端接近我,将公众齐声的赞同解释为神圣的吉兆,并向我透露了他的意图:如果我不拒绝,就将许多人垂涎的他的母亲与我结合(因为他说,在一切事情上他唯独信任并托付于我);如果我不愿承受这一负担——因为向我提亲的并非美丽的未成年少女,而是一位面容平常的几个孩子的母亲——如果我顾及这些,为了容貌和财富将自己留给另一门亲事,我的所作所为既不配作为朋友,也不配作为哲学家。如果我想要详述我如何反驳、我们之间争论了多久、交锋了多少次,以及他用多少、怎样的恳求向我逼迫,直到最终说服我才肯罢休,那话就太长了——这并非因为我没有在一整年的朝夕相处中好好审视普邓蒂拉、探明她美德的禀赋,而是因为渴望远游的我暂时拒绝了婚姻的羁绊。然而不久,我渴望拥有这样一位妇人的热切程度,丝毫不亚于我自己主动求娶。正是这位庞提阿努斯也说服了他的母亲,让她在所有其他人之上相中我,并以难以置信的热忱渴望尽快办成此事。我们好不容易才从他那里争取到短短的推迟:直到他自己先娶妻、他的弟弟举行穿成人托加袍的仪式;然后,我们方才成婚。
Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse,2 denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit. Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.
凭赫拉克勒斯起誓,但愿我能略过随后必须陈述的事而不至对我案件的辩护造成极大的损害,免得我现在看起来像是在指责庞提阿努斯的反复无常——对于为自己的过错请求宽恕的他,我当时早已由衷地宽恕了。因为我承认向我提出的那项指控:他在娶妻之后,背弃了约定中的信义,突然变心,以同样顽固的执拗去阻挠他此前以过分热忱催促的事,简言之,为了不让我们的婚姻结合,他甘愿承受任何事、做出任何事。然而,所有那般丑恶的变心以及对母亲怀有的敌意,不应归咎于他本人的过错,而应归咎于他的那位岳父——看那边的赫伦尼乌斯·鲁菲努斯,他在人世间没有留下一个比他更卑鄙、更邪恶或更肮脏的人。我必须尽可能克制地用寥寥数语揭露此人,免得我若是对他完全缄口不言,倒教他竭尽全力为我煽起这桩麻烦的心血付诸东流。 因为他正是这个小男孩的煽动者,是这场控告的主谋,是辩护律师的雇佣者,是证人的收买者,是这整场诬告的小熔炉,是这个埃米利亚努斯的火把与鞭子;而且他在众人面前极无节制地吹嘘,说我正是由于他的谋划才沦为被告。确实,在这些事上他大有自我喝彩的资本。因为他是所有诉讼的敲诈者,所有伪造的捏造者,所有伪装的建筑师,所有罪恶的温床,同样他自身也是情欲和酒馆的渊薮、藏垢之所、娼寮;从早年起就因各种丑行而广为人知:早先在童年时,在他被那副秃顶毁容之前,为了行一切不可言说的丑事而顺从于阉割与腐蚀他的人;后来在青年时,在表演哑剧时表现得毫无骨气、毫无筋力,但据我所闻,那不过是拙劣而粗俗的柔弱;因为据说除了无耻之外,他没有半点演员的本事。
- 73aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.
间接引语(oratio obliqua)的嵌套长句。由主动词 aperit 引出的 consilium sibi esse ... coniungere 之后接有数个条件从句(si ego non nolim, ni id onus recipiam... si haec reputans... reseruarem),句末的 facturum [esse] 为间接引语主句的不定式。facturum [esse] 省略了逻辑主语 me,意为“(庞提阿努斯认为如果我拒绝,)我自身的所作所为将既不配作为朋友,也不配作为哲学家”。
- 74quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse
prohibitum isse 是由动词 ire 的完成时不定式 isse 与表示目的的目的动名词(supinum)prohibitum 构成的迂回结构,表示着手、企图执行某种行动(“着手去阻挠”)。关系从句 quod antea nimio studio festinarat 充当整组动词短语的宾语。
