← 阿普列尤斯

辩护篇

§70-72

普邓蒂拉的再婚意愿与庞提阿努斯的撮合

阿普列乌斯出示埃米利亚努斯亲笔信,证明其早就赞同普邓蒂拉再婚,并援引普邓蒂拉的信件阐明其再婚完全出于自愿。随后他讲述其子庞提阿努斯因担忧家产外流而赶回,并将因病滞留的阿普列乌斯视为理想继父人选而迎入家中的始末。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§70

​Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio. recte tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudini suae et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.—

埃米利亚努斯,刚才朗读的这些话是你写的吗? “我知道她想要结婚并且应当结婚,但我不知道她会挑选谁。” 你确实说得很对:你当时并不知道;因为普邓蒂拉深知你怀有敌意的恶意,只向你承认再婚这件事本身,至于求婚者却只字未提。然而你当时以为她仍旧会嫁给你的兄弟克拉鲁斯,在虚妄希望的驱使下,你甚至成为了劝说她儿子庞提阿努斯同意的人。因此,如果她当时嫁给了克拉鲁斯——一个乡下粗人和风烛残年的老头——你就会说她是出于自愿、毫无巫术干预、早就想结婚了;但因为她挑选了一位如你们所说的那样的年轻人,你便声称她是受了逼迫,其实一向鄙弃婚姻。恶徒啊,你不知道你关于此事的信已被留存,你不知道你将被你自己的证词所定罪!然而,普邓蒂拉深知你轻浮多变,同样也是个毫无羞耻的说谎者,宁愿将这封作为你心意之见证与表征的信扣留下来,而不是寄出。但她自己就此事给身在罗马的儿子庞提阿努斯写了信,并详尽列举了她决心的理由。她将关乎健康的种种情况悉数相告:除此以外再无理由让她继续苦苦硬撑;她以长期的寡居、不惜牺牲自己的健康取得了祖传的家产,并以极大的勤勉使之增值;如今承蒙诸神的意愿,他本人已适合娶妻,他的弟弟也到了穿成人托加袍的年纪;他们也该容许她去抚慰自己的孤独与疾患了;不过对于她的母爱与最终的遗嘱,他们绝不必担心;她做寡妇时待他们如何,嫁人后依然待他们如何。我将下令朗读这封寄给她儿子的信件的抄本。

§71

​Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Roma aduolauit metuens, ne si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies1 possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mussitabat; aduersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.

——我认为从这些事实中足以向任何人证明,普邓蒂拉并非因我的咒语而被迫脱离固执的寡居,而是早就自愿不排斥结婚,并且或许在其他人之上相中了我也说不定。这样一位庄重妇人的这种选择,为何应当归咎为我的罪过而非荣耀,我实在找不出理由——除非我确实对埃米利亚努斯和鲁菲努斯对此妇人的决定心怀不满感到惊异,因为那些曾向普邓蒂拉求婚的人,都心平气和地接受了我被置于他们之上这一事实。事实上,她这样做,顺从的是她儿子的意愿,而非她一时的私情。事实确实如此,甚至埃米利亚努斯也无法否认。因为庞提阿努斯在收到母亲的信后,立刻从罗马飞奔赶回,害怕如常有的那样,如果母亲觅得一个贪婪的丈夫,所有的财产都会被转入丈夫家中。这份忧虑极大地折磨着他的心灵;他和弟弟对财富的全部指望都寄托在母亲的资产上。祖父留下的微不足道,而母亲坐拥四百万塞斯特斯,从中她确实欠儿子们相当一笔钱——这笔钱没有凭据,而是如理所应当的那样,纯凭信用收受的。他在心中嘀咕着这份恐惧;但不敢公开反对,免得显得自己不信任母亲。

§72

​Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule quod utinam numquam euenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet.2 hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia circa honorem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset.3 multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.

当事情处于母亲求婚的愿望与儿子的恐惧之间这种状态时,不知是出于偶然还是命运,我正前往亚历山大港,途经此地。若非出于对我妻子的敬重制止了我,凭赫拉克勒斯起誓,我本会说: “但愿这事从未发生!” 那时正值隆冬。我因旅途劳顿被送到阿庇乌斯一家那里——他们是我的朋友,我怀着敬意与爱意提起他们的名字——卧病在床相当多天。庞提阿努斯来到我那里;因为不久前,在多年前的雅典,他通过几位共同的朋友结识了我,后来在紧密的同居生活中与我结下了深厚的情谊。凡关乎我的荣誉之事,他都恭敬料理;凡关乎我的健康之事,他都关切照顾;在情义方面,他更显得机敏巧妙;因为他确实自认为为母亲物色到了一位极其合适的丈夫,可以稳妥地将全家的财产托付给他。起初,他用含蓄的言辞试探我的意图,因为他见我急于赶路且无心婚事,便央求我至少再多留片刻:他说他想与我同行;由于锡尔特海湾的酷热与野兽,必须等待另一个冬季,因为我的虚弱已经让我失去了眼前这个冬季。在再三恳求之下,他甚至从我的阿庇乌斯家朋友那里争取到让我搬到他那里、搬进他母亲的家中;他说,那里的居所对我的康复更有益;此外,我还能从那里更自由地欣赏我最喜爱的海景。

语法注3 条
  1. 71sestertium quadragies

    罗马金额的习惯表达法,数词副词 quadragies(四十次)修饰中性名词 sestertium(每单位为十万塞斯特斯),表示 quadragies centena milia sestertium,即四百万塞斯特斯。

  2. 72dixissem hercule quod utinam numquam euenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet

    这是一个混合虚拟条件句,主句使用过去完成时虚拟式 dixissem,从句使用未完成时虚拟式 prohiberet(“若非出于对我妻子的敬重制止了我[现状],我本会说出……[过去的判断]”)。其中插入的 quod utinam numquam euenisset 是引用诗句,表达对过去未能实现的愿望。

  3. 72orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset

    在 orat 之后省略了连词 ut 引出虚拟式从句(saltem paulisper manerem),冒号之后转入间接引语(宾格不定式结构 uelle se... 与 [esse] opperiendam)。quod 从句中的虚拟式 exemisset 表示间接引语中庞提阿努斯所陈述的主观理由。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:70-72