- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:67-69
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯将针对普邓蒂拉的控告梳理为五点并预告驳斥,叙述了妻子此前的寡居背景及出于健康原因不得不结婚的始末,并出示告发者埃米利亚努斯此前亲自劝婚的信件以揭穿其自相矛盾与谎言。
Quid igitur est? cuiuis clarius dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit. quinque igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere; altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; nouissima et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intellegetur: oppido quam mihi laborandum est,1 ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
那么,事情的真相究竟如何?对任何人而言都再明白不过的是:除了嫉妒之外,绝无任何其他原因促使此人、促使作为幕后指使者的赫伦尼乌斯·鲁菲努斯(关于他我稍后会谈及),以及我的其他仇敌编造出这些巫术诬告。因此,有五件事需要我加以申辩。如果我没记错的话,关于普邓蒂拉,他们提出了以下指责:其一,他们说普邓蒂拉在前夫死后绝不愿再婚,而是被我的咒语所强迫;其二,关乎她的信件,他们将之视为对巫术的招认;随后,作为第三和第四条指控,他们指责她在六十岁之龄出于情欲而结婚,以及婚约是在庄园里而非城里签署的;最后也是最恶毒的一条控告,是关于嫁妆的。在这一点上,他们竭尽全力倾倒出所有毒液,在这一点上他们表现得最为焦虑愤恨;他们竟声称,在这桩结合之初,我在庄园里避开所有见证人,从一位深陷热恋的妇人手中勒索了一笔巨额嫁妆。我将表明所有这些指控都是何等虚假、何等无稽、何等空洞,并且我将如此轻易、毫无争议地将它们一一驳倒,以至于凭着诚信之神起誓,马克西穆斯阁下以及法庭陪席的诸位,我甚至担心你们会以为这原告是我派去、受我指使的,好让我借机公开平息加于我身的嫉妒。请相信我,事实本身自会明证:我反倒必须竭尽全力,免得你们以为如此荒唐的指控是我狡黠捏造的,而不是他们愚蠢接下的。
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis. Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui—nam superstite patre Amicus decesserat—per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuitam eam conciliare studebat in ceterum filio suo Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. quam condicionem cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
现在,且容我简短地陈述事情的始末,并使埃米利亚努斯本人在了解真相后,不得不承认自己是因受误导而出于对我的嫉妒行事,且早已大错特错;在此期间,我请求你们如同先前所做的那样,或者若能做到甚至更进一步,极其详尽地审理本案审判的真正源头与根基。 如今作为我妻子的埃米莉亚·普邓蒂拉,先前嫁给了一位名叫西基尼乌斯·阿米库斯的人,并为他生下了庞提阿努斯与普登斯两个儿子。由于阿米库斯在其父尚在世时便已离世,两个儿子作为孤儿留在了祖父的家长权之下;普邓蒂拉以令人钦佩的慈爱悉心抚养了他们近十四年,然而在她风华正茂之时,如此长久地独守寡居并非出于她心甘情愿。然而孩子们的那位祖父却竭力强迫她今后违心改嫁给他的儿子西基尼乌斯·克拉鲁斯,并因此赶走了其他所有求婚者;不仅如此,他还威胁说,如果她嫁给外人,他将立下遗嘱,不给她的儿子们留下他们父亲遗产中的分文。这位聪慧且极其慈爱的妇人看到这一条件被固执地提出来,为了不让儿子们因此受到任何损害,她确实与被指定的人——西基尼乌斯·克拉鲁斯签下了婚约;但实际上,她通过种种借口拖延婚期,一直拖到孩子们的祖父去世,并在遗嘱中指定她的儿子们为继承人,且规定年长的庞提阿努斯作为其弟的监护人。
eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum; quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudinem corporis ferre non poterat. mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum.2 consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat. cedo tu epistolam3 uel potius da ipsi: legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat. Estne haec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem non potes. estne tua ista subscribtio?— recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi sit mecum quam secum dissensio.—
从这层顾虑中解脱之后,当她受到显赫人士的求婚时,她认定自己不该再继续寡居下去了;因为尽管她能够忍受孤独的倦怠,却无法承受肉体的疾患。作为一位圣洁端庄的妇人,在长年的寡居中无可指责、无虞闲言,但因缺乏夫妇生活而身心麻木,内脏因长久停滞而受损,子宫深处生出疾患,剧痛频发,常常濒临生命危险而昏厥。医师们与产婆们一致认为,这是由于缺乏婚姻而招致的疾患,病情日甚一日,痛苦不断加重;只要尚有韶华留存,就应当通过婚姻来医治健康。对于这一建议,不仅其他人深表赞同,尤其是那个埃米利亚努斯也极表赞同——而就在刚才,他还以极度厚颜无耻的谎言声称,普邓蒂拉在被我施展巫术邪法强迫之前从未考虑过再婚,唯独我被找来,用咒语和毒药玷污了她宛如某种童贞一般的寡妇之身。我常听人说,而且绝非无缘无故地,“说谎者必须记性好”;可是,埃米利亚努斯,你难道就没想起来,在我来到奥埃阿之前,你甚至还写信给她当时在罗马已成年的儿子庞提阿努斯,催促她再婚吗?拿出信来,或者干脆交给他本人:让他读,让他用自己的声音、自己的文字驳倒他自己。 这是你的信吗?你为何脸色发白?因为你确实是不会脸红的。那是你的亲笔签名吗?——请念得更响亮一些,好让所有人都明白,他的舌头与他的笔迹有多么相悖,他与我的分歧比起他同自身的矛盾来,是多么微不足道。——
- 67oppido quam mihi laborandum est
短语 oppido quam 是一种带有口语及古风色彩的强调表达方式(类似于 sane quam 或 mirum quam),在句中充当副词,意为“极其”、“格外”。在此它修饰被动迂言式 laborandum est,极力以反讽语气强调阿普列乌斯必须大费周章地向法庭证明,如此荒谬的控告并非自己狡黠导演的苦肉计。
- 69nubtiis ualitudinem medicandum
nubtiis ualitudinem medicandum 展现了动形词/动名词的非人称特殊构拟。动词 medicor(治疗)在此保留了及物用法,直接支配宾格补足语 ualitudinem(健康),而以中性主动态动名词/动形词 medicandum [esse] 构成非人称应当句(“必须通过婚姻来医治健康”)。直接支配宾格的非人称动形词属于早期拉丁语的古旧构词法,体现了阿普列乌斯的复古修辞特征。
- 69cedo tu epistolam
小词 cedo 属于源自早期拉丁语的不完全命令语气词(由指示语前缀 *ce- 与“给予”词根结合),意为“拿来”、“交出来”。它在此直接支配宾格 epistolam(信件),并带有主格代词 tu 以加强语气,生动再现了法庭上当场索取关键证据的紧迫口吻。
