← 阿普列尤斯

辩护篇

§65-66

木像的辩护与对埃米利亚努斯嫉妒的指斥

阿普列乌斯引证柏拉图的《法篇》论证使用木制神像的正当性,随后转向反驳谋求普邓蒂拉财产的指控,揭露原告埃米利亚努斯的控告动机既非复仇亦非求取法庭声名,纯属毫无根据的嫉妒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§65

​en ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam βασιλέα; quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo. De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa1 desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus: θεοῖσιν δὲ ἀναθήματα χρεὼν ἔμμετρα τὸν μέτριον ἄνδρα ἀνατιθέντα δωρεῖσθαι. γῆ μὲν οὖν ἑστία τε οἰκήσεως ἱερὰ πᾶσι πάντων θεῶν· μηδεὶς οὖν δευτέρως ἱερὰ καθιερούτω θεοῖς—hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat priuatim constituere; censet enim satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publica —deinde subnectit: χρυσὸς δὲ καὶ ἄργυρος ἐν ἄλλαις πόλεσιν ἰδίᾳ καὶ ἐν ἱεροῖς ἐστιν ἐπίφθονον κτῆμα, ἐλέφας δὲ ἀπὸ λελοιπότος ψυχὴν σώματος οὐκ εὔχαρι ἀνάθημα, σίδηρος δὲ καὶ χαλκὸς πολέμων ὄργανα· ξύλου δὲ μονόξυλον ὅ τι ἂν θέλῃ τις ἀνατιθέτω, καὶ λίθου ὡσαύτως. ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.

瞧,我主动加深巫术的嫌疑:埃米利亚努斯,我偏不回答你我所供奉的是哪位“王”;不仅如此,即便资深执政官亲自询问我的神明究竟为何物,我也闭口不言。 关于名称,眼下我已经说得够多了。至于剩下的问题,我并非不知在场的某些旁观者很想听听,为何我不愿用金或银、偏偏要用木头来制作这尊塑像;我认为他们渴望了解这一点,与其说是为了予以谅解,不如说是为了求知,以便在看到对我的一切罪名嫌疑都已被充分驳倒之后,能从这最后一丝疑虑中解脱出来。因此,凡有心求知者,请洗耳恭听;但你们须竭尽所能地全神贯注,宛如即将亲耳聆听已入暮年的柏拉图在《法篇》最后一卷中的原话一样:“有节制之人当向神明献上有节制的奉献之物。大地与居所的炉灶对所有人而言皆是一切神明的神圣之物;因此任何人不得为神明再次奉献圣所”——他禁止此事,是为了使任何人都不敢私自建立神祠;因为他认为公共神庙对于公民献祭牲畜而言已然足够——随后他又接着写道:“另一方面,在其他城邦里,无论在私人处所还是在神庙中,金与银皆是招人嫉妒的财物;象牙取自失去灵魂的躯体,是不讨喜的奉献;铁与青铜则是战争的器具。但就木材而言,凡出自独木者,任何人皆可随其所愿奉献之,石材亦然。”正如在座所有人的赞同所表明的那样,马克西穆斯阁下以及法庭陪席的诸位,我援引柏拉图作为人生的导师和辩护人,看来是再合适不过了,你们也正见证着我顺服于他的法则。

§66

​Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium,—nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.2 Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea pericula uitae conflauerit. ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire? neque autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius M' Aquilium, C. Curio Q. Metellum. quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exoleuit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni congruisset; nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. at hoc ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix credidissem: ne huic frutici credam non modo odium peccatorum, sed saltem intellectum inesse.3

现在,是时候转向普邓蒂拉的信件了,或者更确切地说,应当把整个事件的来龙去脉追溯得更深远一些,好让所有人极其明白地看到:他们屡次声称我出于对钱财的贪欲而侵占了普邓蒂拉的家,然而如果我考虑过哪怕一丝利益,我本该时刻逃离那个家;不仅如此,就其余诸多缘由而言,这桩婚姻根本谈不上合算——若非那位妇人亲自以其美德弥补了如此多的不利,这桩婚事简直是灾难性的。 因为除了毫无根据的嫉妒之外,再也找不出任何其他原因,能够为我引来这场审判以及此前多次的生命危险。况且,埃米利亚努斯即便真的发现我是个巫师,他又何必如此激动呢?他从未受到我的任何行动的伤害,甚至连微不足道的言语伤害都不曾有过,以至于能让他看起来像是在名正言顺地复仇。而且,他也绝非为了名声而控告我,不像当年的马尔库斯·安东尼乌斯控告格奈乌斯·卡尔博,盖乌斯·穆基乌斯控告奥鲁斯·阿尔布基乌斯,普布利乌斯·苏尔皮基乌斯控告格奈乌斯·诺尔巴努斯,盖乌斯·富里乌斯控告玛尼乌斯·阿奎利乌斯,盖乌斯·库里奥控告昆图斯·梅特路斯那样。须知,那些极有教养的青年男子当年为了博取赞誉而承担起这最初的法庭辩护训练,是为了通过某场显赫的审判而在同胞公民中扬名。古人允许初出茅庐的青年人展现才华锋芒的这种风气,早已荒废消亡。即便如今这种风气依然盛行,也与此人相距甚远;因为对于粗鄙无知之辈,炫耀雄辩绝不相宜;对于乡村蛮夫,贪求名声绝不相宜;对于行将就木的垂死老翁,开启法庭辩护生涯更是绝不相宜;除非埃米利亚努斯当真是出于自己的严正而树立了典范,当真是痛恨邪恶本身,才凭着品行的纯正而接下这桩控告。然而,对于这种说辞,即便不是针对这个阿非利加人,而是针对那位伟大的“阿非利加征服者”、“努曼提亚征服者”、并且官居监察官的埃米利亚努斯,我也绝难相信;更何况要我相信在这个木桩蠢货身上,莫说存在着对罪恶的憎恨,哪怕具备对罪恶的起码理解呢?

语法注3 条
  1. 65non tam ignoscendi quam cognoscendi causa

    动名词属格 ignoscendi 与 cognoscendi 与 causa 连用表示目的/原因,同时构成利用音韵相似性的修辞双关(旁调词,paronomasia)。它对比了旁观者意图探究原因并非为了“宽恕/原谅”(ignoscere)罪责,而仅仅是为了“了解/获知”(cognoscere)实情。

  2. 66quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium,—nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum

    宾格 matrimonium 及其形容词修饰语 minime prosperum 与 inimicum 承接前文 pateat 所统辖的间接引语结构(省略不定词 esse,与 me... debuisse 并列),意为“使众人明白这桩婚姻在其他方面是极其不利乃至充满敌意/灾难性的”。nisi 引导的插入句表达条件性修正,指出客观上不利的婚姻幸得普邓蒂拉自身的美德予以弥补。

  3. 66ne huic frutici credam non modo odium peccatorum, sed saltem intellectum inesse

    带有虚拟式现在时 credam 的 ne 从句承接前句的虚拟式过去未完成/过去完成时语气(uix credidissem,“即使那位著名的小西庇阿或监察官埃米利亚努斯,我也绝难相信”),在此起到相当于 nedum(“更不用说……”、“何况……”)的省略性强调作用。inesse 的主语为 odium 与 intellectum,huic frutici 为与格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:65-66