← 阿普列尤斯

辩护篇

§63-64

出示墨丘利像与论最高神为王

阿普列乌斯在法庭上当面出示了那尊被控告者诬称为“骷髅巫术玩偶”的精致墨丘利小像,彻底击碎了对方的谎言,随后痛斥埃米利亚努斯,并阐明了称最高神明为“王”的柏拉图哲学意蕴。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§63

​Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem. quodsi compertum habebatis tam euidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima supplicare. dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret,1 quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. em uobis, quem scelestus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii uestri damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet?2 hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata. em uide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festiue circa humeros uestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla uidet aut omnia neglegit; hunc denique qui laruam putat, ipse est laruans.3

你们的第三个谎言是:雕造了一具干瘪枯槁或完全被掏空内脏的可怖尸骨形态,完全是骇人而像鬼怪一样的。然而,如果你们已经确知了如此明显的巫术证据,为什么没有通知我将其呈堂出示呢?难道是为了能够对一件不在场之物任意撒谎吗?然而,借助我日常习惯所带来的一件机缘,你们说这种谎言的机会已被彻底剥夺。因为我有一个习惯:无论走到哪里,都会随身携带藏在书卷当中的某尊神像,并在节日用香、纯酒以及有时用祭牲向其祈求。因此刚才,当我听到有人以极其无耻的谎言屡屡称其为骷髅时,我便下令让人快步跑去,从我的住处取来那尊小墨丘利神像,正是那位萨图尔尼努斯在奥埃阿为我制作的。你,把它递过来,让他们看看、拿着、仔细端详!看吧,这就是那个恶棍称之为骷髅的东西!你们难道听不见在场所有人的抗议之声吗?难道听不见对你们谎言的谴责之声吗?面对如此多的诬蔑,你们难道终于不感到无地自容吗?这就是骷髅吗,这就是鬼怪吗,这就是你们屡次唤作恶灵的东西吗?这是巫术的小像,还是一尊庄严而合于常道的神像呢?马克西穆斯阁下,请您接过去细细观赏;将这件祝圣之物交托到您这双如此纯洁、如此虔诚的手中,实在是再合适不过了。瞧啊,看它的容貌多么端庄俊美、充满竞技者的健硕活力,神的神情多么欢悦,两颊的茸毛多么得体地蔓延,头上的鬈发如何在帽檐下端隐约显现,额角上方的一对小翅膀多么灵巧地耸立,肩头周围的衣袍又束得多么典雅别致!敢把这称为骷髅的人,必定是从未见过任何神明雕像,或者对一切神像都视而不见;归根结底,把这认作鬼魅的人,自己才是个发狂着魔的鬼怪。

§64

​At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam4 semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid laruarum, oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abes. ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam uestigauit et in extimo mundi tergo stetit. scit me uera dicere Maximus, qui τὸν ὑπερουράνιον τόπον et οὐρανοῦ νῶτον legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone βασιλεύς nuncupatus:5 περὶ τὸν πάντων βασιλέα πάντ᾽ ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.

但是,埃米利亚努斯啊,为了惩罚你这桩谎言,但愿那位穿梭于天上与冥府的神明,降给你上界与下界神灵的双重仇恨,并永远将死者的幽灵推到你的眼前——无论何处的阴魂、凶魂、亡魂、恶鬼,一切黑夜里的不祥撞见,一切火葬堆的恐惧,一切墓穴的恐吓,统统塞进你的眼里;不过凭你的年岁和应得的报应,你距离它们本来也不远了。然而,我们柏拉图门下除了喜庆、欢畅、庄严、崇高与神圣之物外,一无所知。不仅如此,本学派出于对崇高的追求,甚至追溯探求了比苍天本身更为高远的事物,立足于宇宙最外沿的背面。马克西穆斯阁下深知我所言非虚,因为他曾在《斐德罗篇》中细心研读过“超天之界”与“天之背”。同样,这位马克西穆斯阁下也完全明白——这也算就该称号对你们作出回答——那位并非由我首先、而是由柏拉图命名的“王”究竟是何方神圣:“一切事物皆围绕着万物之王,一切事物皆是因他而存在。”他深知这位王究竟是谁:他是全自然界的原因、理据与最初根源,是灵魂的至高生育者,是有情生灵的永恒拯救者,是他自身宇宙的不倦创造者;但他作为创造者却无须劳作,作为拯救者却无须操虑,作为生身之父却无须交配繁衍,他不受任何空间、时间与变易的约束,因而唯少数人能思及,绝无一人能以言语尽述。

语法注5 条
  1. 63iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret

    动词 iubeo 后未带连词 ut 而直接接续虚拟式(iret, afferret)的罕见句式。此处省去了连词,替代了标准的宾格加不定式结构(iussi aliquem ire et afferre),形成并列式的间接命令语气。

  2. 63non uos tot calumniarum tandem dispudet?

    由无人称动词 dispudet 支配表示感到羞耻之人的宾格 uos 和表示羞耻缘由的属格 tot calumniarum 的句式。前缀 dis- 起强意作用,使 pudet 变为“彻彻底底感到羞耻”。

  3. 63ipse est laruans

    laruans 是由名词 larva(恶灵、鬼魅)派生出的动词 laruo(“使着魔、使发狂”)的现在主动态分词。此处用作不及物或名词化用法,指“像恶鬼般发狂者”或“如恶灵附体般狂乱之人”。

  4. 64duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam

    duit 是动词 do 的古体祈愿现在虚拟式(相当于 det)。主语为 deus iste superum et inferum commeator(墨丘利),直接宾语为 malam gratiam(厌弃、不快、怨恨),utrorumque deorum 是修饰 malam gratiam 的领属性属格(“两界众神的厌弃”)。其后的 oggerat 也是与 duit 并列的祈愿虚拟式。

  5. 64ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone βασιλεύς nuncupatus

    ut ... respondeam 并非由主句动词 intellegit 所直接支配的目的状语,而是表示说话者陈述意图的独立插入目的从句(“为了就名称问题也给你们一个回答”)。紧接着的间接疑问从句 quisnam sit ... 则充当 intellegit 的宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:63-64