← 阿普列尤斯

辩护篇

§60-62

揭露伪证交易与墨丘利小像的制作原委

阿普列乌斯揭露了克拉苏的伪证系受贿伪造及指控者的同谋行径,随后针对被控用于巫术的小像,通过证人证言证实这只是一尊公开委托工匠制作、由其继子与贵妇协助完成的合法的墨丘利雕像。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§60

​Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem1 mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, —nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret Crasso, crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.

在事情发生之前,我们所有人就已经知晓了此事;我本可以用正式告发来加以阻止,若非我知道这样一个愚蠢的谎言毋宁会加害于徒劳购买它的埃米利亚努斯,而不是加害于理应鄙视它的我。我希望埃米利亚努斯蒙受财物损失,也希望克拉苏因其证词的耻辱而身败名裂。况且就在前天,这桩绝非隐秘的交易是在某位鲁菲努斯的家中达成的——我稍后就会谈到此人——鲁菲努斯本人与卡尔普尔尼亚努斯充当了调解人与说情者。鲁菲努斯之所以更加乐于促成此事,是因为他确信,克拉苏会把这笔报酬中不小的一份带给他的妻子——他明知其通奸却故意纵容。马克西穆斯阁下,我也看到,凭着您的睿智,那份文书刚一呈递,您就察觉到了他们针对我的勾结与阴谋,并在神色间对整件事情嗤之以鼻。总之,尽管他们具有非同寻常的胆大妄为和肆无忌惮的厚颜无耻,但他们看出了克拉苏证词的残渣散发着臭气,便既不敢亲自通读,也不敢在任何程度上以此为凭。然而我提起这些事,倒不是因为我特别在您这位法官面前畏惧羽毛的恐吓与烟灰的污迹,而是为了不让克拉苏把浓烟卖给埃米利亚努斯这个乡下俗物却逍遥法外。

§61

​Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare. nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo. Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest,2 cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis? en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet. igitur primo buxeam temptasse. interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum: id munus cum primis mihi gratum fore. secundum ea se fecisse, proinde ut loculi suppetebant. ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.

此外,当他们宣读普登蒂拉的书信时,还提出了一项关于制作某个小像的指控;他们声称我是为了施展邪恶巫术,用极其考究的木料在秘密作坊中制作了它,而且虽然它呈骷髅形状、丑陋可怕,我却依然极尽虔诚地崇拜它,并用希腊语称之为“王”。如果我没有料错的话,我正按顺序追踪他们的足迹,逐一揪住他们诬告的织网并将其拆解。 你们所说的秘密制作小像又怎可能成立呢?你们对它的制作者非但不是一无所知,甚至还通知他到庭!看哪,工匠科尔内利乌斯·萨图尔尼努斯就在这里,此人在同行中以技艺受称赞、以品行获认可,方才在马克西穆斯阁下细致的审问下,他以极高的诚实与真实叙述了整件事情的始末:当我在他的作坊里看到许多用黄杨木精巧制作的几何模型时,被他的手艺所吸引,便请求他为我制作一些机械器具,同时雕刻一座神像——无论他选择哪位神明都行,好让我依自己的习俗向其祈祷,至于用什么材料,只要是木头的即可。因此起初他尝试了黄杨木。在此期间我正住在乡下,我的继子西奇尼乌斯·庞蒂阿努斯一心想为我做好此事,便从极其尊贵的名妇卡皮托丽娜那里讨得了一个乌木小盒并带到他那里,劝他改用这种更稀有、更耐久的材料制作,因为这份礼物对我来说会格外合意。他便依言行事,视小盒材料的充裕程度而定。就这样,通过将小木板拼合增厚,一点一点地雕成了一尊小墨丘利神像。

§62

​Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum3 non piguit uos commentiri, quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.

正如我所言,这些情况您全都听到了。此外,在场的那位卡皮托丽娜之子、品行极正派的青年,在受到您的询问时也陈述了同样的事实:庞蒂阿努斯索要了小盒,庞蒂阿努斯将其送交工匠萨图尔尼努斯。另外这一点也无可否认:庞蒂阿努斯从萨图尔尼努斯手中取回了完成的小像,随后将其作为礼物赠予了我。在这一切都公开且明确地得到证实之后,究竟还剩下什么可以让巫术的嫌疑藏匿其中呢?抑或到底有什么不能揭穿你们明目张胆的谎言呢?那位极显赫的骑士庞蒂阿努斯悉心督办的、德高望重且在乡邻中广为人知的萨图尔尼努斯坐在自己店铺里公然雕刻的、一位极其高贵的贵妇以其馈赠相助的、以及经常造访我的众多奴隶和友人都知道将要做且已经做好的小像,你们竟然宣称它是秘密制作的!你们明知我当时不在城中,而且已证实我曾吩咐用任何材料皆可制作,却竟然不觉羞耻地捏造说是我在全城到处、而且是极其拼命地寻觅木料!

语法注3 条
  1. 60potui denuntiatione impedire, nisi scirem

    虚拟条件句(未完成过去时虚拟式 nisi scirem)的归结从句中使用了表示能力的动词 possum 的完成时直陈式 potui。在拉丁语中,表示能力或义务的动词在与过去相反的事实条件句中常使用直陈式,以表明该能力或可能性在事实上确实存在。

  2. 61Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest

    该句存在倒装与格位牵引(或破格句)现象。句子的基本骨架为:quod dicitis fabricatio[nem] sigilli occulta[m] fuisse, qui potest [fieri]?(你们所说的小像制作是隐秘的,这怎可能发生?)。fabricatio 本应作不定式的主语(宾格 fabricationem),此处受后文 qui potest 影响或由于语序错落而保留了主格形式。

  3. 62lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum

    利用修辞中的同音同形双关(paronomasia)。前一个 oppido 是名词 oppidum 的处所离格(toto oppido,在全城),后一个 oppido 是副词(意为“甚、极、格外”)。阿普列乌斯运用这一文字游戏讽刺控方声称他在全城“极其疯狂地”搜寻木材的荒谬谎言。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:60-62