- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:58-59
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯揭露了克拉苏关于飞鸟羽毛和烟灰的书面证词中的荒谬矛盾,并猛烈抨击其未亲自出庭乃因酗酒纵欲以及受到埃米利亚努斯的重金收买。
intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse. quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum1 me, si quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis,2 Aemiliane, non est ueri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? an ex fumi colore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.
他自己也明白这会令人难以置信;因为据说他在清晨第二刻之前、尚且腹中空空且未沾滴酒之时,就出卖了这份证词。因此,他写道自己是按以下方式得知此事的:从亚历山大里亚返回后,他径直奔向自己的寓所,而昆克蒂亚努斯当时已经搬离了那里;他在前厅发现许多飞鸟的羽毛,此外墙壁也被烟灰熏得不成样子;他向自己留在厄阿的奴隶查问原因,该奴隶便向他告发了我与昆克蒂亚努斯的夜间仪式。然而,这是多么巧妙的编造、多么看似合理的捏造啊!仿佛我若是真想举行此类仪式,竟不会选择在我自己的家中进行;仿佛站在我身边的这位昆克蒂亚努斯——由于我与他极为深厚的友谊,以及他出众的学识和极其完美的口才,我怀着敬意与赞誉提及他的名字——仿佛这位昆克蒂亚努斯倘若在晚餐时吃了鸟肉,或者如他们所言为了巫术杀死了鸟,竟会没有一个僮仆去把羽毛扫拢并扔到门外;仿佛烟雾竟浓烈到把墙壁熏得漆黑,而昆克蒂亚努斯在居住期间竟能在自己的卧室中忍受这种污损!埃米利亚努斯,你所说的一文不值,这根本不合情理,除非克拉苏回来后并没有走向卧室,而是按照他的习性径直奔向了炉灶。然而,克拉苏的奴隶又是从何处推测出墙壁偏偏是在夜间被熏黑的呢?难道是根据烟雾的颜色?想必夜间的烟雾更黑,因此与白天的烟雾有所不同吧!此外,一个如此多疑、如此勤勉的奴隶,为何在昆克蒂亚努斯打扫干净房屋之前就放任他搬离?那些羽毛又为何像铅铸的一般,停留了那么久等待克拉苏的归来?克拉苏切莫怪罪他的奴隶:毋宁说是他自己捏造了关于烟灰和羽毛的谎言,因为他即便在作证时,也无法离开厨房半步。
Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae eum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare. is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse3 nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum latum, saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructus spiramen. patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.
然而,你们为何是从书面上宣读证词呢?克拉苏本人究竟在何处?他是因为厌烦家宅而重返亚历山大里亚了?还是正在擦拭自己的墙壁?抑或——这更符合真相——这位饕餮之徒正饱受宿醉之苦?因为昨天就在这萨布拉塔,我自己亲眼看见他在广场中央相当招摇地冲着你埃米利亚努斯的脸上打饱嗝。马克西穆斯阁下,请向您的报名奴仆询问吧——尽管比起报名奴仆,酒馆老板们更熟悉他——但无论如何,我请您去问问他们是否在此处见过厄阿的尤尼乌斯·克拉苏;他们绝不会否认。让埃米利亚努斯把这位他赖以作证的极其尊贵的青年传唤到我们面前吧!您看现在是什么时辰了:我敢说克拉苏早就酩酊大醉鼾声如雷了,或者正在浴室洗第二次澡,借出汗排掉一身酒气,好赶赴续饮的宴席。马克西穆斯阁下,他之所以通过文书出庭向您陈述,倒不是因为他还没有丧尽一切廉耻到哪怕在您的眼皮底下也能面不改色地撒谎的地步,而或许是因为他连少许节制酒瘾以保持清醒等待这一时刻都做不到;或者毋宁说是埃米利亚努斯故意为之,免得将他置于您如此严厉的目光之下,免得您一注意到那青年胡须头发被剥夺一空的头颅、湿漉漉的双眼、浮肿的眼睑、咧开的大嘴、挂着涎水的嘴唇、怪异刺耳的声音、颤抖的双手以及呼出的嗝气,便单凭那张脸、凭那拔光颊毛的丑陋面貌而当场鄙弃那头野兽。他早就挥霍光了所有家产,祖产中除了那一栋用来兜售诬告的房屋外已一无所有,然而他出租这栋房子从未比在这次作证中卖得更贵;因为他把那个醉醺醺的谎言以三千赛斯特斯卖给了这位埃米利亚努斯,而这在厄阿城是人尽皆知的。
- 58quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum
这是一个感叹句,省略了系动词 est(意为“这真是编造得多么巧妙、捏造得多么看似合理啊!”)。随后的多个宾格加不定式结构(me... non facturum fuisse、Quintianum... puerum nullum habuisse、fumi tantam uim fuisse 等)充当间接引语,展开叙述这一谎言的具体荒谬内容。
- 58nihil dicis
字面意为“你什么也没说”,但在法庭辩论中是惯用表达,意为“你的主张毫无实质内容”或“你说的话根本不值一驳”。
- 59non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse
此处使用了 non quin(“并不是因为他不……”)带虚拟式(sit)的句式来排除一个不真实的理由,随后由 sed fortasse... aut potius(“而或许是因为……或者毋宁说……”)引出真正的缘由。虚拟式 sit 表明被否定的理由是假定性的。
