← 阿普列尤斯

辩护篇

§56-57

亚麻布的清净性与反驳克拉苏的证词

阿普列尤斯阐明了用洁净的亚麻布保存密仪圣物的宗教正当性,揭露了原告埃米利亚努斯蔑视神明的行径,随后开始驳斥克拉苏声称远在亚历山大里亚便能凭借烟雾和鸟羽察觉夜间仪式的荒谬证词。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§56

​humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.— Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum? quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est; sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere1 res diuinas deridere. nam, ut audio partim Oeensium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admouere. iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt, segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit; nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor? negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit,2 ob deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non uorterim,3 ceteris autem clarissima uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem. nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.

——您以极为宽厚的神情,并未因倾听我的这番申辩而感到厌烦。 对于任何尚存宗教敬畏之心的人来说,一个通晓众神如此多秘仪的人,在家中保存若干圣物并将其包裹在亚麻织物中,难道真会显得奇怪吗?因为亚麻乃是神圣之物最纯净的覆裹。要知道,羊毛这种取自牲畜的迟钝躯体的排泄物,自俄耳甫斯和毕达哥拉斯的教谕以来便是不洁的服饰;然而,生长于大地、跻身最上等果实之中的最洁净的亚麻作物,不仅被埃及最神圣的祭司用作内袍与外衣,还被用作遮覆圣物的罩布。但我知道,有些人,尤其是那个埃米利亚努斯,把嘲弄神圣事物自视为机智雅趣。因为,据我从认识他的部分厄阿城居民那里听闻,他活到这个年纪,从未向任何神明祈求过,从未造访过任何神殿;倘若路过某个神祠,他也认为为了敬拜而将手举至唇边是亵渎之举。不仅如此,他甚至不曾向养育他、给他衣食的田园诸神献上任何庄稼、葡萄或牲畜的初熟之果;他的庄园里未设任何小祠,也没有任何奉献为圣的处所或圣林。我何必多谈圣林与神祠呢?那些去过他领地的人都说,甚至连一块抹了圣油的石头或插着花环的树枝都没见过。因此,人们给他起了两个外号:正如我之前所言,由于容貌与性情的凶恶,叫作“卡戎”;而另一个他更乐意被人如此称呼的外号,则因蔑视众神而叫作“梅曾提乌斯”。因此,我很容易理解,列举如此之多的入会密仪在他看来不过是无聊琐事,或许正是由于他对神明的这种狂妄,他不愿相信我所说的话是真实的——即我极虔敬地守护着如此众多的圣物标志与纪念品。然而,梅曾提乌斯如何看待我,我连翻一下手掌都不屑于做;但对其他人,我用最响亮的声音宣称:倘若恰好有谁与我共同参与了同样的秘仪,请给出暗号,你尽可听取我保存了何物。因为我绝不会在任何危险逼迫下,将受命保守秘密之事泄露给未入教者。

§57

​Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.4 testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur. idque se ait Crassus, quamquam in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et auium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret—est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat—, in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria hic quidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit. sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit idem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad eum Alexandriam uini aura quam fumi perueniret.

马克西穆斯阁下,在我看来,我似乎已经让任何人、哪怕是最不公允之人的心都得到了满足,且就那块汗巾而言,已洗净了罪名的一切污斑,如今可以毫无顾虑地从埃米利亚努斯的猜疑,转向克拉苏的那份证词——在上述事项之后,他们把那份证词当作最重大的证据当庭宣读。您已经听到了从文书中宣读的那个贪食无厌、不可救药的饕餮之徒尤尼乌斯·克拉苏的证词:声称我在他家中与我的朋友阿庇乌斯·昆克蒂亚努斯频繁举行夜间仪式,而后者当时正出资客居该处。克拉苏声称,尽管他当时人在亚历山大里亚,却通过火把的烟雾和飞鸟的羽毛得知了此事。想必他在亚历山大里亚流连宴饮之时——那个克拉苏正是那种大白天就乐于钻进下等酒馆的人——在那家客栈的油烟味中,捕捉到了从自家宅邸飘来的羽毛,并辨认出了从遥远故乡的屋顶升起的自家青烟。若他是亲眼所见,此人的目力委实超越了奥德修斯的期盼与渴望;奥德修斯多年来从海岸远眺故土升起的青烟而徒劳搜寻,克拉苏在离家的短短数月里,坐在小酒馆中便毫不费力地瞥见了同样的烟雾。但若他是用鼻子预先闻到了家宅的气味,他在嗅觉灵敏度上便胜过了猎犬和秃鹰;因为亚历山大里亚天空〔下〕的哪只猎犬、哪只秃鹰,能一路嗅到来自厄阿边界的任何气息?那个克拉苏固然是个极度饕餮之徒,对各种烟熏火燎并非外行,但按照他唯一的评价标准——嗜酒的狂热来看,酒的香气飘到亚历山大里亚的他那里,肯定比烟雾要容易得多。

语法注4 条
  1. 56facetiae sibi habere

    双与格结构(谓语与格 facetiae 加上利益与格 sibi),字面意为“将……视作属于自己的机智/风趣”,即“以此作为自得的俏皮话或聪明才智”。habere 在此与 esse 类似,支配双与格。

  2. 56quod libentius audit

    动词 audire 作被动意义使用的惯用结构,意为“被称为……”或“听闻别人如此称呼自己”(相当于希腊语的 ἀκούειν)。先行词为隐含的 adgnomentum(绰号)。

  3. 56manum non uorterim

    惯用表达“连手掌都不翻一下”,此处使用完成时虚拟语气(潜在用法或谦抑表达),表示极度的不屑与不在乎,即“连指头都不屑动一下”或“毫不放在心上”。

  4. 57ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi ... transcensurus

    与主句动词 uideor 呼应的主格未来分词作表语结构(uideor transcensurus [esse])。夺格短语 bono periculo 为成语用法,意为“在风险极小的情况下”或“安心地、十拿九稳地”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:56-57