← 阿普列尤斯

辩护篇

§54-55

布裹之物与希腊秘仪的圣物信物

阿普列乌斯揭露了原告毫无真凭实据却企图以反问将所有人构陷为术士的诡辩,他并未否认手帕中的物品,而是坦承那是自己在希腊所参与的各项秘仪的圣物信物,并要求在法庭上当众宣读自己往昔的相关公开演讲。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§54

​Tibi adeo permitto, finge quiduis, eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles, dicas:1 quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuisti? itane est, Aemiliane? sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum. quam ob rem piscis quaeris? cur aegram mulierem inspexisti? quid in sudario habuisti? utrum tu accusatum an interrogatum uenisti?2 si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur. uotum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. dies me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.

我甚至对你作此让步:任凭你随意捏造、虚构、设想任何可能显得像是魔术的事物,我也依然会在这一点上与你争辩到底。我尽可以说那是有人栽赃的,或是作为药物收下的,或是在神圣秘仪中传授的,或是依梦兆吩咐的;还有上千种其他缘由,使我能够依照通行做法和最普遍的祭仪习俗予以如实驳斥。然而现在你的要求却是:哪怕被当场查获扣押也绝不会在优秀的法官面前对我造成任何损害之物,如今却要凭着空洞的猜疑,仅仅因为其不确定且不为人知,就定我的罪。我甚至怀疑,你会不会像往常一样再次质问: “那么,你用布包裹着、偏偏放置在家神像旁的那个物件,究竟是什么?” 果真如此吗,埃米利阿努斯?你就以这种方式提出指控,向被告盘问一切,而你自己却拿不出任何确凿证据: “你为何搜寻鱼类?” “你为何查看患病的妇人?” “你在手帕里藏了什么?” 你来这里究竟是来指控的,还是来提问的?如果是来指控的,你自己去证明你所说的话;如果是来提问的,就别对那究竟是什么妄作预判,而你之所以必须盘问此事,恰恰是因为你一无所知。况且依此逻辑,只要告发他人姓名之人毫无举证义务、反而享有任意盘问的全部特权,那么全天下的人都会沦为被告。因为只要魔术的罪名一旦随意罗织起来,所有人无论做过什么,都会被当作罪证横加指责:“你在某尊雕像的大腿上刻下了誓愿:所以你是术士;否则你为何刻它?”“你在神庙里向诸神默默祈祷:所以你是术士;否则你祈求了什么?”反之:“你在神庙里什么都没祈求:所以你是术士;否则你为何不求诸神?”同样地,假若你放置了某种供品,假若你献了祭,假若你拿取了神圣植物。假若我想把诬告者同样会索要解释的所有事情逐一罗列,天都要黑了。尤其是凡在家中储藏的、封印的、关锁保管的一切物件,都会以同样的论据被称为魔术之物,或者从储藏室被搜出,押解至广场与法庭之上。

§55

​Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse,—quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit—tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.3 sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur. Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo. nihil insolitum, nihil incognitum dico. uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium.4—audisne, Maxime, multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis

马克西穆斯啊,这些事情有多么严重,属于何种性质,埃米利阿努斯的这条途径为诬告开辟了多么广阔的荒野,仅凭这一块小手帕又给清白之人带来了多少冷汗,我固然可以详加论述;但我将履行我既定的打算:哪怕并非必要之事我也愿招认,并作为被埃米利阿努斯质问之人予以回答。埃米利阿努斯,你问我在手帕里装了什么。然而,尽管我完全可以否认我曾有任何手帕放在蓬提阿努斯的书房中,而且即便我极力承认它确实存在,我也依然可以说里面什么都没包——倘若我这样说,绝不会被任何证词或论据所推翻,因为根本没有人碰过它,而且如你所说,看见它的只有一个获释奴隶——但我还是要说:悉听尊便,就算里面装得满满当当也无妨。如果你愿意,大可这样去想,正如当年尤利西斯的同伴们在偷盗那只装满狂风的皮囊时,以为自己发现了宝藏一样。你想要我说明,我包裹在手帕里托付给蓬提阿努斯家神的究竟是何种物件吗?那就如你所愿吧。 我在希腊曾参与过诸多神圣仪式的入门秘仪。由祭司们传授给我的某些信物与纪念品,我都在悉心妥善保管。我所说的绝非罕见或不为人知之事。哪怕仅仅是在场的巴克科斯父神的密仪信徒,你们也知道自己在家里储藏隐匿了什么,并在排除所有凡夫俗子的情况下默默崇奉。而正如我所说,出于对真理的求索和对神明的敬奉,我修习了诸多秘仪、无数仪式以及各种典礼。我也并非临时编造此说,而是大约三年前,在我初抵俄埃阿的那些日子里,我曾公开论述阿斯克勒庇俄斯的威严,公然宣告了这些同样的事情,并列数了我所通晓的秘仪。那篇论辩广为人知,流传极广,在众人手中传阅,与其说是因为我的雄辩,不如说是因提及阿斯克勒庇俄斯而深受虔诚的俄埃阿人推崇。在座若有人碰巧记得,请说出这段文章的开篇。——马克西穆斯,你听见许多人在提示了吗?不仅如此,看啊,甚至有人递上了书本。既然你已示意许可,我这就下令将这段原文朗读出来。

语法注4 条
  1. 54haud sciam an rursus, ut soles, dicas

    haud sciam an 为表示委婉肯定的惯用表达,意为“我甚至怀疑/我认为或许……”。现在时虚拟式 sciam 作潜在虚拟式,与引导间接疑问从句的 an 连用,带有审慎而讽刺的语气提示控方的可能反应。

  2. 54utrum tu accusatum an interrogatum uenisti?

    accusatum 与 interrogatum 均为第一目的动名词(宾格目的动名词/第一目的形),受表示位移的动词 uenisti 支配以表示目的。配合双重疑问词 utrum... an...,鲜明对比了对方前来的意图:“你来此是为了指控,还是为了发问?”

  3. 55per me licet fuerit refertissimum

    licet 搭配完成时虚拟式 fuerit 构成让步从句(“即便里面塞得再满也无妨/悉听尊便”)。介词短语 per me 意为“就我而言/随我的便”。

  4. 55dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium

    此处出现意义一致(constructio ad sensum):复数命令式动词 dicite 与单数不定代词 aliquis 构成同格,体现“你们之中有谁说一说”的分配性呼告。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:54-55