- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:52-53
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯反唇相讥,指责原告埃米利阿努斯自己才是一个疯狂的癫痫患者(倒地堕落者),并通过揭露对方在承认对布包内的物品一无所知的前提下却断言其为魔术用具的自相矛盾,驳斥了该指控的荒谬性。
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus; postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
其实不然,埃米利阿努斯啊,假若你要探求真相,倒不如说你才是个癫痫病人(堕落倒地者),因为你已经由于如此多的诬告而倒下了。因为在肉体上崩溃并不比在心灵上崩溃更沉重,因双足倒地并不比因精神堕落更严重,在卧室里被人吐唾沫也不比在眼前这无比显赫的集会中遭人痛恨更可怕。然而你或许自以为神智健全,因为你没有被关在家里,而是无论你的疯病将你引向何方,你都随之而去。可是,假若你愿意,不妨将你的癫狂与萨鲁斯的癫狂作一番比较:你会发现二者并没有太大的区别,除了萨鲁斯只为他自己发狂,而你甚至为他人发狂。况且,萨鲁斯扭曲双眼,你却扭曲真理;萨鲁斯抽搐双手,你却四处网罗辩护人;萨鲁斯撞向地面铺石,你却扑向审判席;最后,他所做的一切都是在病痛中做出的,是无知之下的犯错;然而可怜的你,却在明知且清醒的情况下犯罪,疾病的狂暴力量如此煽动着你:你以虚作实加以指控,把未曾发生之事当作既成事实予以构陷,明知某人无辜,却依然把他当作罪人控告。
Quin etiam—quod praeterii—sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminaris. ais enim me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris.1 quid igitur? furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti: habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio. o pulchra argumenta et aperte crimen reuincentia. hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro. solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire,2 quem numquam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis:3 atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.
更有甚者——这是我方才略过的——有些事情你承认自己一无所知,然而你却又反过来,仿佛知晓一般以此进行构陷。你声称我在蓬提阿努斯的家中藏有用手帕包裹的某些物件。那些包裹之物究竟是什么、是何种属性,你承认自己并不知道,而且此外也没有任何其他人看见过;然而你却断言那些乃是魔术用具。埃米利阿努斯啊,谁也别奉承你:你的控告中毫无机巧,甚至连厚颜无耻都谈不上,免得你自以为是。那么这究竟是什么?这是一个怨毒心灵的不幸狂乱,是一个顽钝迟暮之年可悲的疯狂。因为在如此庄重且明察秋毫的审判官面前,你几乎就是用以下这番话来进行辩论的: “阿普列乌斯在蓬提阿努斯的家中存有用布片包裹的某些物件。正因为我不知道这些是什么,所以我才坚称它们是魔术之物。因此,请相信我所说的话,因为我说的正是我所不知道的事情。” 哦,多么美妙的论据,多么公然地击碎了控罪! “正因为我不知道那是什么,所以它就是这个。” 埃米利阿努斯啊,唯独你被发现竟然能够知晓那些你所不知道的事情;你在愚蠢上竟超越了所有人,被抬得如此之高,毕竟最熟稔、最敏锐的哲学家们都说,就连我们所亲眼看到的事物也是不可轻信的,而你却对自己从未见过、从未听闻过的事物妄加断言。假若蓬提阿努斯还活着,你若是问他那个包裹里究竟有什么,他定会回答自己不知道。至于那位直至今日仍掌管该处钥匙、且站在你们一边的获释奴隶,他也说自己从未查看过,尽管他作为存放在那里的书籍的看管人,几乎每天都在开门关门,常常与我们一起进入,更多时候则是独自进入,并且看见那块布放在桌上,没有任何封印,没有任何捆扎绳索。可不是吗!既然魔术之物隐藏在其中,我保管起来自然就更加疏忽大意,甚至如果有人愿意,我还会冒失地将其暴露在外以便让人自由搜寻与查看,甚至任人拿走,将其委托给他人保管,听凭他人任意处置!那么如今你究竟希望人们相信你什么呢?难道是与我朝夕相处、形影不离的蓬提阿努斯所不知道的事情,你这个我除了在法庭前从未谋面的人却知晓?还是说那位经常在场、拥有一切查看便利的获释奴隶所未曾见到的东西,你这个从未踏入该处半步的人却看到了?最后,就算你未曾见过的东西真如你所说的那样吧:可是,愚蠢的家伙,假若你在今天截获了那块手帕,无论你从中取出什么,我都会否认那是魔术之物。
- 53ne tu arbitreris
作插入语使用的否定目的从句(“免得你自以为是/免得你这样认为”)。它补充修饰前句 non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem(“你的控告中毫无机巧,甚至连厚颜无耻都谈不上”),旨在防止对方误以为自己具有大胆无畏的厚颜姿态。它并非独立的否定祈愿或禁止语气,而是限定发话意图的状语从句。
- 53quodne Pontianus nescierit, ... id te scire
双重选择性诘问句式(quodne ... an quod ...)的第一部分。疑问助词 -ne 附着在引导从句的 quod 之上,与带宾格的不定式短语(id te scire)相呼应,构成了充当主句 uis credi 宾语的诘问性从句:“[你希望人们相信]与我朝夕相处的蓬提阿努斯所不知道的事情,你却知晓吗?”。
- 53ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis
由让步的 ut(ut concessivum)后接完成时虚拟式(fuerit)构成的句式,意为“即便承认你未曾见过的东西真如你所说的那样”。它省略了支配动词(如 esto ut 等),在此暂且退让一步承认对方的前提,随后立即以转折词 atqui(“可是”)来击破其推论,是修辞论辩中的经典构造。
