- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:49-51
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯详述了柏拉图《蒂迈欧篇》中的三种病因论及癫痫病的病理机制,以此证明自己对患者的询问纯系基于自然哲学知识的正当医疗观察,从而揭穿了巫术指控的虚妄。
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam1 de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida et his duae aduorsae, non congruant; id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit. sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.
哲学家柏拉图在那篇极其著名的《蒂迈欧篇》中,以某种天赐的雄辩建构了整个宇宙,随后,当他极为娴熟地论述了我们心灵的三种能力,并极为妥帖地阐明了神之预见为何为我们塑造了各个肢体之后,便将一切疾病的原因分为三类进行列举。他将第一种原因归于身体的基本始基,即假若元素本身的各种属性——湿与冷以及与这两者相对立的两种属性——不相协调;这正是在它们当中的任何一种超过了限度或偏离了原本位置时发生的。疾病的第二种原因在于那些已经由单纯元素凝固、却又结合为单一形态的成分发生了病变,例如血液的形态、内脏、骨骼和骨髓的形态,进而还有从这些个别成分混合而成之物。第三,在体内,各种胆汁、浑浊之气与浓稠体液的凝结积聚,乃是疾病最后的诱因。
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit. eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερὰν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.
在这些诱因之中,首要的便是我方才开始论及的癫痫病(公会病)的致病物质:当肌肉因有害之热而溶解为浓稠且多沫的体液,并伴随着从同处产生的气息,因受压空气之白,流出一种发白而肿胀的败坏脓液时。因为这种脓液若是向体外喷透出来,其散布所带来的耻辱甚于实质的损害;因为它会以白斑在胸部表皮留下印记,并以各种斑块使其斑驳杂色。然而凡是有过此种经历的人,此后绝不会再遭癫痫病侵袭;如此,他便以肉体的轻微丑陋补偿了心灵最严重的疾患。然而,若是那有害的甜质被禁锢于体内,与黑胆汁结合,狂暴地穿行于所有血管之中,继而开辟通往头顶的道路,将可怖的流注混合入脑部,它便会立刻削弱心灵的君王部分,该部分凭借理性而占据主导,犹如城堡和王宫般据守着人的头顶。实则它淹没并扰乱了心灵的神圣通道与智慧通路;在睡眠期间,它的破坏性较小,当人们饱食饱饮之时,它以作为癫痫前兆的窒息感适度地折磨他们。但若是它蓄积至如此程度,以至于甚至倾注于清醒者的头部,那么人们便会因心灵突遭阴云笼罩而陷入麻木,身体濒于死亡,心灵止息,从而倒地不起。我们的先人不仅将其称为“大病”和“公会病”,更如同希腊人称之为“神圣病”一样,确切地称其为“神圣病”,显而易见,乃是因为它侵害了心灵的理性部分,而这部分远比其他部分更为神圣。
Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse,2 cum illa pestis in caput redundauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae. ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere; est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant. haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias3 intendisse.
马克西穆斯啊,你认识到柏拉图的理论在当时的情势下已尽可能清晰地得到了阐明;我认为应当相信这一理论,即神圣病的原因乃是那种祸患溢入头部之时,因此我询问那妇人是否头部沉重、颈项僵直、太阳穴搏动、耳鸣不止,显然绝非无事生非。此外,她承认右耳耳鸣更为频繁,乃是病情深入体内的征兆;因为身体的右侧更为强健,因而当连它们也屈服于疾患时,留给康复的希望便越发渺茫。亚里士多德在《问题集》中也同样记述道:凡是病情从右侧发作的癫痫患者,其医治都更为艰难。假若我想把泰奥弗拉斯托斯关于同一疾病的见解也列举出来,那就未免太冗长了;因为他关于癫痫患者也有一部杰出的著作。然而,在另一部关于嫉妒的动物的著作中,他谈到壁虎蜕下的皮乃是癫痫的良药,壁虎如同其他蛇类一样在固定时期蜕去如同衰老之物的表皮;但若非立即将其夺取,不知是出于恶意的预感还是本能的食欲,它们立刻就会转过身将其吞食。我之所以提及这些,精心指明著名哲学家的论述及其著作,而不愿触及任何医家或诗人的论述,正是为了让他们不再感到惊异,若是哲学家凭借自身的学识知晓了疾病的原因和治疗方法。因此,既然患病的妇人是为了医治而被带到我这里求诊,且带她来我处的医生的供词与我的理性推导都一致证明此举乃是正当之举,那么他们要么断定医治疾病乃是巫师与术士之事,要么假若他们不敢这般宣称,便该承认针对患癫痫的少年与妇人,他们挑起了虚妄且全然脆弱落空的诬告。
- 49Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam
句首作为主语出现的 Plato philosophus ... molitus,在经过长修饰句之后,被指示代词与连词 is igitur 重新提起并恢复,构成语法上的破格(anacoluthon)或复述结构。主句的主动词为 percenset。
- 51cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse
cui 为关系代词的连接用法,指代前文柏拉图的学说(ratio)。fidem arbitratus 中省略了不定式/动形词(如 fidem [habendam esse] arbitratus,意为“判定该理论应当予以置信”),或将 fidem 作 arbitratus 的直接宾语(“赋予其信任”)。不定式 esse 的实际主语由随后的 cum 从句(“当灾患溢入头部之时”)充当,causam diuini morbi 则为宾格表语。
- 51uanas et prorsus caducas calumnias
修辞上的双关语(paronomasia):修饰 calumnias 的比喻义 caducas(“站不住脚的”、“徒劳落空的”)与前文 puero et muliere caducis 中具有医学专门含义的 caducis(“患癫痫的”、“易倒地的”)形成了巧妙的词义呼应。
