← 阿普列尤斯

辩护篇

§3-4

针对容貌与辩才之嘲弄的哲学反驳

阿普列乌斯阐述了在进入案件实质之前驳斥对方恶意中伤的必要性,并针对控方开篇对其“美貌与雄辩”的嘲弄,援引荷马诗句与古代哲学家的先例,指明自己实际上的憔悴外貌与疏于打理的头发以进行反驳。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3

​quam quidem uocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor enim ueluti uestis quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare. sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo1 uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus,2 quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse. est enim pudentis animi et uerecundi, ut mea opinio fert, uel falsas uituperationes grauari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta3 ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.

仰仗着您的公正与我自身的清白,我希望这相同的宣告在这次审判中也将迸发而出;因为一个明知他人无辜却予以控告的人,做起这种事来显然更加轻车熟路,正如我所说,他此前已在一场极其重大的案件中在城市长官面前被证实撒谎。因为正如同任何一个正直的人犯了一次过错后,此后都会更加谨慎地防范,邪恶之人却会更加大胆地重蹈覆辙,而且从此以往,犯罪越频繁,便越加肆无忌惮。廉耻之心正如衣服,越是破旧,人们穿着时便越不在意。因此我认为,为了我自身廉耻的纯洁无瑕,在进入本案实质之前,彻底驳斥所有的恶言中伤是必要的。因为我不仅承担着对自身的辩护,而且承担着对哲学的辩护,哲学的伟大性甚至将最微小的非难都视同最大的罪行而加以唾弃;正因如此,不久前埃米利亚努斯的辩护代理人们以其受雇的聒噪,胡乱抛出了许多专门针对我捏造的说法,以及其他无知之辈惯常针对哲学家所用的言论。这些话纵然可以被看作是他们为了酬劳而发出的有用胡言,是作为无耻的订金而支出的代价,也是遵循着如今已然默许给此类讼棍的某种习气——他们通常习惯将自己舌尖的毒汁出租给别人的仇怨——然而哪怕单是为了我自己的缘故,也必须用简短的言辞予以驳斥,以免我这个竭力劳作不使任何污点或耻辱沾染自身的人,若漏掉任何微不足道的事情,在任何人看来倒像是承认了它而不是鄙视它。因为依我之见,即使面对虚妄的非难也会感到痛心,乃是知耻与谦逊之心的本性,就连那些自知有某种过错的人,在听到恶言时也会极度动容并怒不可遏,尽管他们自从开始作恶以来就早已习惯听闻恶言,而且即使旁人沉默不语,他们自己内心也清楚自己理应受斥责;更何况任何一个善良而无害的人,对于听闻恶言生有一副生疏而未脱稚气的耳朵,又因习惯于赞美而对侮辱感到陌生,面对原本可以由他实事求是地归咎于他人、如今却毫无道理地加于己身的话语,内心更是要承受多得多的痛苦。但假若我显得似乎想要为荒唐且完全微不足道的事情辩白,这件事也应当归咎为那些连这等琐事都要拿来指责的无耻之徒的过错,而不应算作我这个洗清这些罪名便算是光明正大之人的罪责。

§4

​Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici: accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine —pro nefas— disertissimum. nisi fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem4 quod Homericus Alexander Hectori: "οὔ τοι ἀπόβλητ᾽ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα, ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ᾽ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο, "munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίας sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint. sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi: satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.

因此,您不久前在指控的开头听到了这样的言辞:“我们向您控告一个容貌俊美的哲学家,并且无论在希腊语还是拉丁语中——啊,真是大逆不道——都口若悬河之人。”因为如果我没记错的话,坦诺尼乌斯·普登斯——那个实则一点也不雄辩的人——正是用这几句话开启了对我的控告。但愿他当真能够用如此严重的容貌与口才的罪名来指责我!那样我便不难用荷马史诗中的亚历山大回答赫克托耳的话来回答他:“神明荣耀的礼物绝不可随意抛弃,凡是他们亲自赐予的,没有人能单凭意愿取得。”神明最荣耀的赐赋绝不应受到鄙视;然而这些通常由神明赐予的恩泽,许多渴望之人却求之不得。关于容貌,我本会这样回答。此外我还会说:哲学家拥有高贵雅致的容貌是完全正当的;最早自称为哲学家的毕达哥拉斯,在他那个时代拥有最为出众的俊美外表;同样,出生于韦利亚的那位古代的芝诺,作为以极其精巧的技艺首开双向解开疑难之先河者,正如柏拉图所断言的那样,也是容貌极为端丽之人;同样,史册上记载着许多容貌极其庄重的哲学家,他们以德行的光彩装点着肉体的优美。然而正如我所说的,这种辩护与我相距甚远,对我而言,除了天资相貌平平之外,持续不断的著述劳作洗去了肉体上的一切优雅,消瘦了体形,吸干了体液,抹去了血色,削弱了活力。至于头发本身,那些人公然撒谎说留长头发是为了增添容貌的诱惑,您可以看出它是多么可人而柔美:它由于毛糙而纠缠盘结,如同粗麻絮一般,参差不齐地粗硬、结团、聚缩,长久以来不仅不曾梳理,甚至根本未曾解开和分绺,完全无法梳通。我认为,他们那如同死罪般提出的关于头发的指控,至此已被充分驳斥了。

语法注4 条
  1. 3cuia magnitudo

    cuia 是物主形容词 cuius, -a, -um(“谁的、其”)的主格阴性单数形式,指代先行词 philosophiae,意为“其〔哲学的〕伟大”。在古典拉丁语散文中通常使用代词属格 cuius,此处阿普列乌斯使用古体形容词形式以体现拟古的文风。

  2. 3rabulis id genus

    id genus 是修饰与格名词 rabulis 的副词性(或同位语式)宾格习惯用法,意为“对这一类的讼棍”。其功能等同于属格短语 eius generis。

  3. 3multo tanta

    multo tanta 是一种多见于早期拉丁喜剧的古体口语习语,在此作为表示程度的中性复数宾格副词短语修饰 laborat,意为“承受多得多的痛苦”或“痛苦程度远甚于此”,相当于古典期的 multo magis 或 tanto magis。

  4. 4quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem

    utinam 搭配过去完成时虚拟式 opprobrasset(= opprobrauisset)表达过去未实现的愿望(“但愿他当时果真以此指责我”)。主句中的 respondissem(同为过去完成时虚拟式)与其呼应,构成与过去事实相反的条件句主句(“我本不难回答他”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:3-4